CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDantes Alagherius

Dantes Alagherius · Medieval

Divina Comoedia — Purgatorium — XXXIII

latín

1»Advenere, Deus, gentes«, sunt dulciter orsae,
Nunc alternantes ternae, nunc voce quaternae
Carmen lugentes nymphae. Et pia corde BEATRIX
Verba sub ista gemens talem sese ore ferebat,
5Ut paulo fuerit plus immutata Maria
Ante crucem. At postquam fandi est data copia, stante
Virgineo cantu, surgens suffusa colore
Flammae respondit: «Modicum, et me cernere vobis
Non erit; atque iterum modicum, vobisque videndam
10Me dabo, dilectae!« Dein prae se incedere jussit
Septemplex agmen totum. Tantummodo nutu
Meque ducemque egit post se, STATIUMque manentem.
Sic ibat; sed humum decimo haud pressisse putarem
Hanc passu, quum oculos oculis mihi perculit, osque
15Tranquillo solvens vultu: «Huc», ait, «ocior esto,
Ut bene composito accipias mea pectore dicta!»
At simul accessi, ut decuit, sic ore locuta est:
«Cur mecum veniens nihil audes dicere, frater?»
Quales, quos nimium procerum praesentia tangit,
20Ante illos fari mussant et dentibus edunt
Vocem non vivam; talis responsa remisi
Imperfecta sono: «Fas est tibi noscere, Diva,
Quid mea res poscat, quidve huic magis utile cedat.»
Illa mihi: «Jam corda metu vultumque pudore
25Solvere te jubeo, ne, somnia vana videntis
More viri, posthac mittas e pectore vocem.
Disce, fuisse neque esse usquam, quod reptile rupit
Vas; at qui laesit, non deterrerier offa
Intrita vino supremi vindicis iram
30Credat. Nec longum viduata herede manebit
Quae volucris pennas ad currum liquerat; unde
Evasit monstrum, labente ac tempore praeda.
Nam video certe, idque adeo narrasse juvabit,
Non adeo longe ducentia tempus abesse
35Sidera, ab offensu quovis atque objice tuta;
Quo, quae quingentos numerant et quinque decemque,
Signa, Deo mittente, dabunt, qui caede necabit
Impuram audentemque simul non fanda gigantem.
At meus hic sermo, ut Themidis Sphingisque loquela,
40Abditus, id tibi forte minus suadere valebit,
Qui more illarum mentes ambagibus umbrat.
At pro Najadibus mox facta aenigma resolvent
Hoc durum, nulla pecudum frugumque ruina.
Tu signa, et quales nunc mitto ex pectore voces,
45Tales fac doceas qui gaudent munere vitae,
Quae cursu ruit in funus. Tibi mente repostum
Id maneat, simul incipies haec tradere scriptis,
Nec taceas, qualem vidisti surgere plantam,
Quae nunc est illic duplici expilata rapina.
50Quicunque hanc ausit spoliare, aut scindere plantam,
Iste Deum laedit, ceu re maledixerit illi;
Namque ille hanc sanctam sibi soli rite creavit.
Hanc quia polluerat morsu, maerore peresa
Ac desiderio, per milia pluraque lustra,
55Quae prior humanos anima est infusa per artus,
Optavit proprio qui est ultus sanguine morsum.
Mens tua dormitat, si non putat esse fatendum,
Praecipua fieri causa, ut se tollat in altum,
Et tam diverso se effundat vertice planta.
60Et tibi, quae vanae cingebant pectora curae,
Si minus umores Elsa de fonte fuissent,
Et quae spectabas hinc gaudia Pyramus album
Ad morum, res ob tantas, tot tempora rerum
Saltem quid valeat Deus ultor, ab arbore quisses
65Discere mente tua; et propriis succurrere rebus.
Sed quoniam video te saxea corda gerentem,
Et culpis contincta, mei ut tibi lumina dicti
Perstringant oculos, te, si minus edita scriptis,
Pectore ferre tamen jubeo haec tibi inusta profundo,
70More viri palma praecinctum hastile gerentis.»
Tunc ego: «Ut impressam formam cera apta sigillo
Haud unquam immutat, mihi stant infixa cerebro,
Quae modo signasti. At quianam sublime volatu
Usque adeo tua verba petunt optata, sequacis
75Ut lumen visus tanto minus utile reddant?»
Illa mihi: «Ut discas, queis sis auctoribus usus
Atque schola, ac videas, qui possit talia fantem
Illius doctrina sequi; ac tibi noscere detur
Vestrum divino distare a tramite tantum,
80Quantum discordat terrae pars infima sphaerae
Caeli, quae fertur properanti altissima cursu.»
Hic ego respondi: «Haud memini me longius unquam
A te unum abscessisse pedem, nec conscia morsu
Cor mihi mens tangit.» — «Si te id meminisse potestas
85Deficit,» illa inquit ridens, «nunc ipse memento,
Ut tu Lethaeos hodie gustaveris haustus.
Si ex fumo arguitur flamma, haec oblivia culpam
Includunt animi longe diversa secuti.
Jam vero mea verba, rudes quoad convenit ista
90Contendenti oculos recludere, nuda resolvam.»
Et magis effulgens et cursu lentior orbem
Sol usurpabat medium caeli atque diei,
Qui, pro prospectu vario, mutatur et ipse;
Quum subito, veluti mos est ducentibus agmen
95Praemissis, si qua est novitas comperta, stetere
Septenae nymphae, languens ubi decidit umbra,
Qualem sub foliis viridantibus, atque nigrante
Ramorum spatio rivis algentibus Alpes
Distribuunt. Ante has vena delabier una
100Euphratem et Tigrim fueram mihi cernere visus,
Et, quasi amicitia junctos, discedere pigros.
«O lux, o ingens humanae gloria gentis!
Quod genus istud aquae est, una quae ab origine sese
Explicat huc veniens, seseque petitque fugitque?»
105Dixi. — «Hoc», respondit, «tibi erit rogitanda MATELLA,
Ut dicat causam.» Huic mulier pulcherrima contra,
Ut facit a culpae qui sese crimine solvit:
«Has res, atque alias monitum mea cura remisit;
Nec timeo, a Lethe ne dicta absconderit amnis.»
110Olli sedato respondit corde BEATRIX:
«Cura illi major, per quam rerum immemor ipse
Redditur, offudit mentem fortasse tenebris.
Atque ecce Eunoës, qui praeterlabitur oram.
Nec mora; tu prensum propera deducere ad amnem
115More tuo, ut virtus ipsi collapsa revivat.»
Qualis corde anima humano, quae innectere nescit
Causam excusandi, et cui, quae est manifesta voluntas,
Nutibus alterius sua fit; sic ilicet ista
Mi dextram arripiens STATIO muliebriter inquit:
120»Fac comes huic venias.» — Spatium si longius esset
Scribendi, aggrederer cantare ex parte beantes
Haustus, o lector, qui nunquam me ire sinebant
Expletum: at quoniam, quas poscunt ista secunda
Carmina, complevi cunctas ex ordine chartas,
125Artis me frenum prohibet jam longius ire.
Deinde gradum a sancta revocavi fluminis unda
Sic instauratus, qualis nova planta novata
Fronde nova, purus, conscendere ad astra paratus.

Sigue explorando

Por su autor
Dantes Alagherius · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Divina Comoedia — Purgatorium — XXXIIEclogae (Dantes) — I. [DANTES ALAGHERII IOHANNI DE VIRGILIO] →

Expediente

Autor
Dantes Alagherius
Título
Divina Comoedia — Purgatorium — XXXIII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-divina-comoedia-purgatorium-xxxiii--dantes-alagherius-14cd0f
Cita recomendada
Dantes Alagherius, «Divina Comoedia — Purgatorium — XXXIII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-divina-comoedia-purgatorium-xxxiii--dantes-alagherius-14cd0f.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.