914In tua, sancte Deus, venerunt atria gentes,
Quattuor ac tres alternis coepere canentes
Cum lacrimis Nymphae; atque illis intenta Beatrix
Sic aderat maerens, ut paulo tristior olim
Ante crucem fuerit Christi flens funera Mater.
Postquam desierunt cantum, potuitque profari,
920Erexit sese, vultumque accensa decorum,
Assimilis flammae: dilectae, est fata, sorores,
Jam tempus modicum, nec erit me visere vobis;
Mox iterum modicum, et vos me spectare licebit.
Septem hinc praemisit Nymphas, ac me Statiumque
Nympham et florilegam nutu post vadere jussit.
Nec denos reor isse gradus, quum fixit ocellos
Versa meis oculis, ac vultu dixit amico:
Appropera, atque accede mihi, ut, si eloquar, aures
Vocibus intendas melius. Quod jusserat, egi.
930Ac tunc illa mihi: frater, cur quaerere quicquam
Non audes, mecum veniens? Velut accidit illis,
Qui, nimium veriti, majorum ante ora loquentes,
Vix proferre queunt haerentia gutture verba;
Et mihi tum sic evenit; qui, voce locutus
Abrupta: tu, Diva, mihi quod proficit, et quo
Scis egeam, dixi. Atque ea: te formidine solvas
Atque pudore volo, ne verba deinde loquaris
Vir velut in somnis. Currus, quem ruperit anguis,
Jam fuit, ac non est ; hujus sed criminis auctor
940Compertum certumque habeat, quod Numinis ultrix
Intrusum vino panem non ira timescit.
Non semper volucrum regina herede carebit,
Quae pennas curru dederit, quibus obsitus ille
Est monstrum an praeda hinc factus. Jam praescia cerno
(Atque ideo hoc narro) tempus bona sidera amicum
Volvere, quod mora nulla ac nullus detinet objex.
Quingenti atque decem et quinque alto a Numine missus,
Hanc moecham interimet, concumbentemque gigantem.
Forte meus sermo, Themidis vel Sphingis ad instar,
950Non tibi persuadet; nam mentem ambagibus obdit.
Facta patēre dabunt, et erunt quasi Najades, istud
Quae, pecude ac segete intactis, aenigma resolvent.
Haec tu mente nota; eque meo velut excipis ore,
Nuntius inde refer vitam ducentibus illam,
Quae ad mortem est cursus: Quum scribas, quomodo plantam
Videris, haud sileas, quae bis nunc passa rapinam est.
Vellere quicunque hanc ausit, vel scindere quicquam,
Ille Deum contra gestis blasphemia torquet,
Qui sibimet sanctam propriosque creavit in usus.
960Milia plus quinque annorum qui hanc ore momordit
Primus homo in poena desiderioque peregit,
Illum optans, morsum qui se punivit in ipso.
Obdormis certe, si causam attingere nescis,
Cur tantum assurgat, cur et sit vertice versa.
Ni ex curis vanis, velut unda ex fluminis Elsae,
Mens tua duruerit, fueritque his blanda voluptas,
Pyramus ut mōris, quae mutavere colorem;
Justitiam agnosces Domini, tot imagine rerum
Qui hanc vetuit laedi. At, quoniam lapidescere mentem
970Ipsa tuam cerno, et peccato tinctus hebescis,
Dictorumque jubar nescis haurire meorum:
Haec volo, ni scripta, at saltem tibi pectore in imo
Picta geras, causam nimirum propter eandem,
Qua baculus fertur palmarum fronde revinctus. —
Cera velut formam, qua sit signata sigillo,
Inqui ego, quae memoras, servabo in corde reposta.
At quianam tua dicta meum sic ardua captum
Exsuperant, ut, quo magis haec deprendere nītor,
Me magis effugiunt? Ut, quam sis ipse secutus,
980Doctrinam agnoscas, ait, et mea quomodo possit
Verba sequi; utque etiam discas, absistere vestrum
Tramite divino, quantum alto ex vertice Caeli
Quod citiore suum peragit vertigine cursum,
Terreus orbis abest. — A vobis devius isse
Non memini, dixi; non haec me cura remordet.
Tunc ea surridens: si non reminisceris, inquit,
Te modo Letheos latices potasse memento.
Occultus velut ex fumo dignoscitur ignis,
Sic clare ista tuam retegunt oblivia culpam,
990Quod fuerit tua nempe alio conversa voluntas.
Jam nunc clara loquar; dictis ac talibus utar,
Qualia conveniunt saeptae caligine menti. —
Jamque, magis rutilans, ac pergens lentius, orbe
Sol medio ardebat, qui pro ratione locorum
Ipse etiam hic illic variat, quum protinus instar
Qui turbae dux monstrat iter, si tramite in ipso
Occurrat quid forte novi, vestigia septem
Presserunt Nymphae, finem pallentis ad umbrae,
Qualem protendunt fluviis algentibus Alpes
1000Tegmine ramorum, nigranti fronde comantum.
Ante illas mihi sunt visi, uno ex fonte fluentes,
Tigris et Euphrates, cursuque abscedere lento,
Instar amicorum, se dissociare dolentum.
O lux, o humanae pulcherrima gloria gentis,
Ecquaenam haec, dixi, est aqua, quae, una ab origine manans,
Scinditur, atque duos ex se dat currere rivos?
Illa sub haec: praesens hoc te Mathelda docebit.
Hoc illum atque alia edocui, tum candida Virgo
Respondit, veluti qui sese crimine purgat:
1010Atque scio ex Lethe non haec deleta fuisse.
Cura illum major, rettulit tunc orsa Beatrix,
Quae memorem sensum nonnunquam mente revellit,
Reddidit immemorem. Sed jam illic cerne fluentem
Euniam: hunc propere deduc illius ad amnem;
Fac sua, more tuo, virtus sopita revivat.
Ut vir, corde bonus, nullas afferre negandi
Scit causas; sed, vix per signum aliena voluntas
Notuit, hanc facit ipse suam; sic protinus illa,
Postquam me cepit, mulier se candida movit;
1020Ac Statio: huic comes assis, jussu indixit erili. —
Si mihi scribendi, lector, spatium amplius esset,
Prosequerer partim dulcem nunc carmine potum,
Quo mea non unquam sitis exsaturata fuisset:
At, quum, quas poscunt haec altera cantica, plenae
Sint penitus chartae, ulterius procedere frena
Impediunt artis. Veluti nova frondibus arbos
Compta novis, sancto redii instauratus ab amne,
Ac purus; Caelique aptus conscendere ad astra.