1Altum terrifico tonitrus mihi murmure somnum
In capite abrupit, commoto, ut quem excitat ictu
Vis improviso, cessataque lumina circum
Stans movi, intentaque acie omnia collustravi,
5Quae loca me acciperent, vestigans. Vera fatebor.
Tartareae vallis me tristis ripa tenebat,
Horrendum resonans ululatibus infinitis.
Taetra, alta ac densa nebularum obsessa caterva
Sic erat, ut, quamvis defixum immittere visum
10Viscera in ima loci conarer, nulla facultas
Cernere mi dederit quicquam. Tum talia toto
Vultu pallescens cœpit mihi dicere vates:
«Hic nos obscuri in caecum descendimus antrum.
Incedam primus, mihi tu comes ito secundus.»
15Atque ego, mutati qui legi signa coloris,
Dixi: «Qui veniam, si tu formidine palles,
Tu dux, tu hortator dubitanti?» Talia contra
Ille mihi: «Istorum hac extrema in parte jacentum
Angor sic illam pietatem pingit in ore,
20Quam tu pro metu habes. Pergamus, nam via longa
Cogit.» Ita immisit sese et me prima subire
Claustra orbis jussit, barathro qui cingitur illo.
Quantum illic audire fuit, pro murmure flentum
Nescio quid gemebundi inerat, quo aeterna sonabat
25Aura tremens. Hoc cura ciet cruciatibus expers
Cordi haerens turbae, quae multa et nomine clara
Infantumque aderat matronarumque virumque.
At mihi praeceptor: «Tu nondum nosse laboras
Umbrarum genus hoc, quas est spectare facultas?
30Ante volo discas, quam tendas gressibus ultra,
Has esse immunes culpae. Quod si qua merentes
Evexit virtus, non sat fecisse putanda est;
Namque isti haud fuerunt sacro de fonte renati,
Per quem porta patet Fidei, quam pectore servas.
35Quod si praecessere aevo, quod fœdere Christi
Religio sanxit, nondum coluere supremum,
Ut decuit, numen, quos inter versor et ipse.
Has propter maculas, ullo sine crimine vitae,
Hic plebs deplorata sumus, nulloque dolore
40Laesa, nisi optatis quod tandem posse potiri
Nos spes nulla manet.» — Quum talia verba loquentem
Audivi, ingens pervasit dolor intima cordis:
Namque ego praestantes fama, et virtutibus altis
Novi homines ora suspensos degere in illa.
45»Dic mihi, praeceptor, rerum tutela mearum,»
Tunc cœpi, «si quem tulerit sincera voluntas,
Nosse Fidem, genus erroris qua vincitur omne,
Nunquid fas isti fuit evasisse vel ullo
Ipsius alteriusve hominis merito, inque beatis
50Postea conciliis sedit?» — Tunc ille, loquelam
Obscuram ut sensit, placido sic ore profatur:
«Incola adhuc novus hic aderam, quum intrare potentem
Aspexi quendam gestantem signa triumphi.
Hinc umbram primi is traxit genitoris, et ABEL
55Isto prognatum, dein cum LAMECHIDE MOSEM,
Et populo dare jura suo et parere paratum;
ABRAHAMUMque patrem, et DAVIDEM sceptra gerentem;
ISRAËL, illiusque patrem, natosque RACHELEMque
Uxorem, pro qua longos tulit ille labores;
60Atque alios numero multos, fecitque beatos.
Nec non id moneo te, aeternam evadere mortem
Nulli unquam ante illos licuisse, fruique salute.»
Nec tamen ire pedes cessabant, fante poëta,
Et Silvam ingredimur, Silvam tot milibus, inquam,
65Umbris confertam. Hinc a summo culmine ripae
Non tam aberat gressus, quum vidi albescere flammam,
Quae caeci valuit semiorbis vincere noctem.
Nec tantum intererat spatii, ut non discere possem,
Saltem ex parte aliqua, gentem, quae possidet illas
70Sedes, conspicuis clarescere honoribus auctam.
«O tu, unde omnigenis doctrinis venit honestas,
Artibus omne decus, quaenam haec gens splendida tanta
Nobilitate, aliis cui fas praestare fruique
Condicione alia?» — Tum sic ille ora resolvit:
75»Grande horum nomen, quod vestrum personat orbem,
Efficit, ut Superi hos tali dignentur honore.»
Interea subito unanimis mihi fertur ad aures
Vox ea: «In obsequium summo consurgite vati,
Illius umbra redit, quae se his subduxerat oris.»
80Ut vox conticuit, vidi tunc tendere contra
Quattuor aspectuque et forma corporis umbras
Augustas, illis nec erat frons laeta, nec ulla
Tristitiae signata nota. At dux optimus inquit:
«Ille, viden’? illo ense insignis, qui tribus anteit,
85Incedens ut rex, Epicorum maximus ille est
MAEONIDES; FLACCUS saturarum conditor alter,
Tertius it NASO, LUCANUS pone propinquat.
Nomine quisque uno nam mecum convenit una,
Quod vox concrepuit; certant mihi solvere honorem
90Invidia vacui, et laudem pro laude reportant.»
Sic ego praeclarum vidi concurrere cœtum,
Quem docuit princeps divini carminis ille,
Supra quemque volans, veluti Jovis armiger ales.
Atque ubi multa simul tenui dixere susurro,
95Me circumfusi nutu salvere jubebant.
Gratus ad haec illis surrisit signa magister.
Plus quoque me ornarunt, dignati includere eodem
Me numero, ut sextus tantis cum vatibus irem.
Atque ita progressi, lampas qua lucida monstrat,
100Plura loquebamur, quae nunc reticere decorum est,
Non secus atque ubi tunc aderam sermonibus uti.
Nobilis ad turris radices venimus imas,
Quae septemgemino stabat circumdata muro
Alte assurgente. Hunc ambit pellucidus amnis,
105Accessu prohibens. Ausis transmittere cursum
Unda viam stravit, duro ut terra arida tergo,
Hisque sophis mixtus septena per ostia gressum
Intuleram, et multis in prata recentia rivis
Devenisse fuit. — Tarde graviterque tuenti
110Gens oculo hic aderat, quae magnam se ore ferebat,
Raros suaviloqua sermones voce locuta.
Exstantem cepi secessum in parte reducta,
Campus ubi immisso prospectum lumine apertum
Praebet, ut adversos legerem cunctosque notarem.
115Hic mihi, dum arrectus viridanti in gramine stabam,
Magnae sunt animae ostensae, quas semper habere
Ante oculos mihi erit justissima causa triumphi.
Vidi ire ELECTRAM, magna comitante caterva,
HECTORA quos inter novi ANCHISAque creatum,
120CAESAREM et armatum, suffusum vulturis instar
Igne oculos. METABI natam cum PENTHESILEA
In parte opposita vidi, solioque LATINUM
Regem insidentem; lateri LAVINIA adhaeret.
Vidi illum BRUTUM, qui depulit urbe Superbum;
135Non oculis sese LUCRETIA, JULIA nostris,
MARTIAve abscondunt; praesens CORNELIA. Solum
Vidi seposita SALADINUM in parte sedentem.
Altius attollens oculos considere vidi
Philosophos inter, qui cunctos maximus auctor
130Imbuit edocuitque sophos, qui scire putantur.
Hunc et suspiciunt omnes et laudibus omnes
Hunc onerant magnis; sed SOCRATEM itemque PLATONEM
Ante alios istum propius consistere vidi.
DEMOCRITUM, casu qui vult exsistere mundum,
135DIOGENEMque et ANAXAGORAM vidique THALETEM,
EMPEDOCLEM atque HERACLITUM, ZENONIS et umbram,
Atque DIOSCORIDEM, quo non praestantior alter,
Inspicere in rerum naturas. ORPHEA vidi
Et MARCUM, vatemque LINUM, SENECAMque magistrum
140Morum; tum terrae numeroque carentis arenae
Mensorem EUCLIDEM, PTOLEMAEUMque, HIPPOCRATEMque.
Non AVICENNAE, non defuit umbra GALENI,
Non AVERROIS magno conamine functi.
Haud ego cunctorum percurrere nomina possem,
145Namque operis longi series sic urget, ut acta
Saepe minus valeam multis comprendere verbis.
Hic sextum in geminas partes se dividit agmen,
Atque aliud per iter sapiens me ductor agebat,
Extra sepositae tranquilla silentia silvae,
150In loca, ubi aura tremit, regionem luce carentem.