1Inclinata dies cedebat, et umbrifer aër
Mole operum in terris animalia cuncta levabat:
Atque ego tantum unus veniebam, ferre paratus,
Quid via, quid pietas mihi belli triste cieret,
5Quod mens aggreditur non errans pingere versu.
O Musae, o vis ingenii sublimis, adeste,
Nunc opus auxilio est. O mens, quae visa notasti,
Hic tua nobilitas, hic jam manifesta patescet.
Tum prior, «o vates,» dixi, «o dux, quid mea possit
10Virtus, explora, num sit par ipsa, priusquam
Tantum iter ingrediar, cui me committere tendis.
Tu narras, ut, adhuc mortali corpore onustus
Ille parens SILVI saeclum immortale petivit,
Idque fuit sensu. Sed si tamen omnigenarum
15Nequitiarum osor fuit indulgentior isti
Altum animo effectum meditans, qui exsurgeret inde,
Et quis vir qualisve foret prognatus ab ipso,
Haec homini sano res haud indigna videtur.
Namque almae ROMAE, imperium quae terminet astris,
20Legerat hunc patrem domus omnipotentis Olympi,
Quae urbs, quae regna urbis fuerunt, ut vera loquamur,
Pro sancto stabiilita loco, qua sede sederet
Majoris PETRI successor. Propter eundem,
Quem numeris celebras, initum multa auribus hausit,
25Unde illi est posthac victoria parta, simulque
Pontificale decus. Post multo se intulit illuc
Vas lectum, sancti repletum flaminis igne,
Vir, per quem illa FIDES dux prima et vera salutis
In mediis curarum undis solamen haberet.
30Ast ego cur veniam? Quis dat? Non TROJUS heros,
Non ego sum PAULUS, neque ego hoc me munere dignum,
Nec quisquam credit. Quare si audacia certa est
Ire, nimis vereor, ne sit dementis; acuto
Tu vir es ingenio, et praevertis dicta loquentis.»
35Et qualis, qui post renuit, si qua ante volebat,
Propositisque novis permutat prima, retroque
Tota mente abiens absistit: sic ego in illo
Restiteram obscurus saltu, atque hic multa volutans
Consilia inceptu tam festinata reliqui.
40Magnanimi tunc illa viri sic umbra locuta est:
«Si bene te audivi, excordi mens laesa timore
Est tua, saepe hominem qui ludit imagine inani
Sic, ut honorato trepidum deflectat ab auso,
Ceu fallax quum visus equum formidine terret.
45Hac animum ut solvas cura, nunc dicere aperte,
Quae sit causa viae, incipiam, quaeque auribus ipse
Audierim, tua quum miserans discrimina novi.
Stabam suspensos inter, mulierque beata
Pulchraque me accivit verbis, talique ferebat
50Se vultu, ut sponte hortarer sua promere jussa.
Fulgebant oculi majore ardentius astro,
Angelicoque suas clare dedit ore loquelas,
Suave sonans: ‹O tu, quo gaudet MANTUA mater
Corde, anima, humano, tu, cujus fama per omnes
55Durat adhuc terras, perduratura, diurnas
Nocturnasque vices dum dividet orbita solis:
Quem mihi junxit amor, mea non fortuna, locorum
Deserta impediunt sic, ut formidine victus
Terga det. Ac timeo, ne hunc haud vitabilis error
60Depulerit cursu, ac sero post temporis horam
Mota loco properem, auxilium latura labanti,
Ut modo ego audivi in caelo. Quare ocius illuc
Nunc perge, eloquioque tuo, quaque arte salutis
Huic poteris monstrare vias, hac utere, opemque
65Affer, ut in tantis capiam solamina curis.
En, quae te mitto, sum istuc delapsa BEATRIX;
Ipsa loco exivi, quo est ardor ferre regressum:
Cor mihi movit amor, qui talia verba ministrat.
Coram rege meo, quum sit data copia, de te
70Plurima saepe loquar laudans.› — At ubi ora repressit,
Sic cœpi: ‹O mulier praestans, o unica,› dixi,
‹Per quam progenies hominum supereminet omne,
Quicquid habet caelum, minimo quod vertitur axe,
Tam jucunda meis tua sunt jussa auribus, ut si
75Ista exhausissem, tarde parere viderer;
Nec labor ulterius tibi sit aperire, quod optas.
Verum age dic, quare haud refugis descendere in istud
Centrum urbe ex ampla, quam tu ardes rursus inire.›
Respondit: ‹Dicam breviter, cur absque timore
80Huc intus veniam, rerum cognoscere causas
Si tibi tantus amor. Solum sunt illa timenda,
Queis natura subest mala, visque parata nocere;
Cetera non, in eis quia nulla est causa pavoris.
Gratia summa Deo, qui me tam pectore forti
85Fecerit, ut nullo vestrorum angore malorum
Tangar, nec lacus hic flammarum laedere possit.
Stat super astra poli, ingenio veneranda benigno,
Femina, quae miserata vicem dolet indupediti,
Ad quem te mitto, Superum ut durissima frangat
90Judicia; atque haec LUCIAM adit, sat multa rogando,
Atque ait: «Ille tibi fidissimus indigus errat
Nunc opis auxiliique tui, quem supplice voce
En tibi commendo.» At tristis, genus omne perosa
LUCIA saevitiae, mota est, atque intima venit
95In loca, ubi antiquae RACHAËLI juncta sedebam,
Et sic est affata: «Dei laus vera, BEATRIX,
Cur non ipsa juvas tanto hunc tibi amore propinquum,
Nobilis ut per te incedat vulgaria spernens?
Non te hominis miseret sua tristia fata dolentis?
100Nonne vides medio luctantem in turbine mortis
Juxta amnem Oceani spernentem jura superba?»
Nemo unquam sua lucra sequi, aut vitare paratus
Sic fuit in terris manifesti incommoda damni,
Sicut ego, has postquam percepi pectore voces.
105Atque huc descendi, caelesti sede relicta,
Eloquio confisa tuo, quo splendida fama
Parta tibi atque his, qui cupide tua dicta biberunt.’
Haec ubi fata fuit, lacrimans fulgentia vertit
Lumina, ut incensus studio properantius irem,
110Teque, jubente illa, petii docuique cruentam
Declinare feram, jucundi quae breve montis
Contendebat iter tibi. Quae ergo causa morandi?
Quid stas? Cur tantum servas sub corde timorem?
Quo tibi nunc animus, quo nunc vis libera cessit?
115Quum tres hoc splendore pares meritisque beatae
Matronae tibi prospiciant ex aethere summo?
Quum tibi promittant tantum mea dicta bonorum?»
Ceu flos, qui gelido per noctem umore gravatum
Demisit caput occlusus, ubi candidus illum
120Sol pingit jubare, erigitur totusque patescit:
Sic ego convalui, virtus ubi lassa refecta est,
Atque ea tunc animum tenuit fiducia nostrum,
Liber ut has traherem pacato corde loquelas:
«O pia, quae auxilio mihi venit, tuque, benigne
125MINCIADE, qui haud indocilis parere fuisti,
Tecum veridico simul haec est ore locuta:
Tu desiderio veniendi pectora tanto
Nostra cies fando haec, ut prima incepta reposcam.
Nunc perge, amborum namque una et certa voluntas;
130Tu dux, tu dominus, tu doctor.» Sic ego dixi,
Utque ille incessit, silvestria et alta petivi.