Hostis iners, maledicte, ferox, crudelis, inique,
Cujus nunc nomen solita feritate rebellans
Despicis, is quondam tulerat tibi, saeve tyranne,
121.0943B| Imperium mundi, quod captum fraude tenebas.
Nec locus est coelo, tibimet quoque terra negatur;
Tartara sola patent, intranti limina aperta
Quae fuerant, nunc clausa manent exire volenti.
Quo tu flammivomi sine fine ardore camini
Horrore in piceo vinclis religatus acerbis
Ureris, vae vaeque gemens plorando sonabis.
Et si nunc aliquos deceptor callidus auges,
Consociasque ferae torrendos ignibus ollae,
Quot crescis lucris, tantas sibi crescere poenas
Scito, tibi plus noxie, ter maledicte vorator.
Ille locus tibi condignus, sunt praemia digna haec.
Haec sibi regna parant, qui non tibi fortiter obstant.
Et quanquam jugibus tecum contendere bellis
121.0943C| Debitor existat, qui coelum scandere curat;
Ne tamen hoc nostro inlaudatus carmine abires,
Condignas tibimet prompsi carbone camoenas.
Et merito: quia carbo manes per saecla perustus.
Effuge, regna parata petens ab origine mundi.
Hactenus ergo, Pater, communi ingessimus hosti
Probra, alapas, risus, iras, maledicta, cachinnos,
Ac sputa, non versus dedimus. Nunc quaesumus omnes,
Ut quondam pueri protector, ubique tuorum
Servorum sic sis semper salvatio salvans.
Pastor noster, ades, grex devotissimus iste est,
Protege, fer curam, custodi, dilige, serva
Nos de dente lupi, prisci de fauce chelydri;
Et, quia te fretum Domini virtute nequivit
Vincere, terrere, prosternere, habere, vorare;
121.0943D| Eripe, Pastor, oves, quas in praesepe verendo
Pascis ab insidiis, qui caulas circuit istas,
Ne quondam per te victor vincaris ab illo
In nobis, si nos imbelles devoret hostis.