CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMilo Sancti Amandi

Milo Sancti Amandi · Medieval

De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 7.

latín

Rex Dagobertus erat, Francorum, et jura tenebat:
Sed tumidus rigida populos ditione premebat,
Quique potestatis praecellens culmine cunctos,
Qui ante ipsum sceptrum gentem tenuere per illam;
Principibus durus, vitiis subjectus alumnus,
Turpiter obsceno luxu maculatus ubique
Infusum Veneris portabat in ossibus ignem.
Ne tamen in messe hac spinae compunctio surgat,
Ac coeptum deturpet opus, caussatio cesset,
Non tulit hos similesque modos constantia nostri
Pontificis, querulam sed prompsit mota loquelam;
121.0952D| Nec timuit renitens saevi mucronis acumen;
In multis didicit quia victor fidere bellis;
Nec pavitare ferum terreno in Rege furorem,
Quem his aggressum studuit pulsare loquelis:
Scilicet aeterni si limina tangere regni
Curaret, meliora suae commercia vitae
Crimine semoto faceret, ne forte repulsus
In chaos inferni scelerum tormenta subiret.
Et quia sunt stimuli justorum verba malignis,
121.0953A| Mox ut dicta furens arrectis auribus hausit,
Jure licere sibi cupiens, quidquid libuisset,
Derisum graviter Doctorem justa monentem
Reppulit, ac tali viduavit hospite regnum.
Quique repulsus abit, Dominum quoque Gentibus infert.

Sigue explorando

Por su autor
Milo Sancti Amandi · 61 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 7.De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 7. →

Expediente

Autor
Milo Sancti Amandi
Título
De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 7.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-vita-s-amandi-milo-s-amandi-7--milo-sancti-amandi-1c3304
Cita recomendada
Milo Sancti Amandi, «De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 7.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-vita-s-amandi-milo-s-amandi-7--milo-sancti-amandi-1c3304.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.