Nam quantus fuerit, cujus describitur actus;
Qualis in hoc virtus, pietas, devotio qualis,
Centenis nullus poterit depromere linguis,
Gutture millesono tonitrus si more boarit:
Quin minus haec gracili sermone referre valebo,
Qui rudis existens, apicum primordia vix nunc
121.0933A| Addidici, doctrina et verbi flumine siccus,
Quid faciam? loquar an taceam pia gesta Patroni?
Haec quia non possum compingere carmine digno,
Sed trepidum spes illa juvat, fiducia firmat,
Quod sanctus mihimet poterit praebere loquendi
Vires, qui valuit mutis conferre loquelam
Sacratis precibus, cum spes hanc firma rogaret,
Cujus et in manibus speciosis regius infans
Sermonem didicit, quem nunquam corporis usu
Respondit, modicumque fuit proferre latina
Verba, sed Hebraicae deprompsit famine linguae
Amen dulce, viri complens pia vota peccantis.
Ergo, ut rite queam laudes ac gesta notare
Pontificis magni, divini postulo supplex
Flaminis auxilium, quod continet omnia, complens
121.0933B| Astra, polum, pelagus, terras; quo cuncta reguntur;
Cum quo lingua valet; sine qua facundia muta est.
Si tua sunt quae narro, Deus, nunc oro precanti
Elingui mihimet da linguae munus honestae.