Ergo ubi fama volans sparsit memorabile signum,
Fit populi subito multus concursus ad ipsum;
121.0951A| Fervere ut miraris apes per prata, per hortos
Erga purpureos flores, ac carpere morsu
Quod referant pedibus cara ad praesepia curvis.
Non secus has videas gentes insistere Amando,
Conspicuo flori, hyeme atque aestate virenti;
Quo sacrosanctum valeant baptisma referre,
Virtutumque dapes ut dulcia mella reportent,
Quis mundi Dominus praedulci pascitur haustu.
Fana dehinc vacuo nudantur honore profana,
Illorumque cadunt, quorum crevere labore.
Inde ubi fana ruunt, vir sanctus templa reformat,
Basilicas statuens et claustra monasteriorum;
Perfidiam fidei contundit acumine fido.
O quam magna viro concessa est gratia justo,
Multiplicem meruit fructum qui germine ab uno!
121.0951B| Incola vivifico sacratur fonte renascens,
Praeclara Ecclesiae praecelsae moenia surgunt.
Felix ille obitus, moritur quo plurima pestis;
Sed tamen illa salus multum felicior exstat,
Qua surgente uno plures in corde resurgunt.
Haec est, ni fallor, celsae mutatio dextrae.
Crescit amor Sancto, laudum celebratio Christo,
Cujus in auxilio dum verbum praedicat omni
In populo, foecunda seges de cespite surgens,
Reddit centuplicem virtutum gramine frugem.