Dumque iter inceptum felici tramite adiret,
Urbis Bituricae quo pollent moenia venit;
In qua conspicuo vernabat pontificatu
Sanctus sanctificans plebem Austrigisilus illam,
Magnificus praesul, rebusque insignis honestis
Cujus et obsequiis sociatus in aede vigebat
Sulpitius, qui tunc erat archidiaconus, et post
Exstitit illustris meritis atque ordine praesul,
Noverat hic digitis ignes placare furentes,
121.0937B| Ingentesque crucis signo compescere flammas.
Qui Sancti pariter Sanctum clementer Amandum
Suscepere, pie pietatis amore colentes:
Urbis et in muro cellam struxere benigne,
In qua vir Domini conclusus propter amorem,
Perpetuae vitae degebat ad ardua tendens,
Cilicio tectus, cineris conspersus acervo.
Quales tunc poteras urbs formidare ruinas
Tam validis fueras quae sustentata columnis?
Qualia bellantum quibus tunc tela pavere,
Quae praefulgebas tantis defensa patronis?
Quid fecere alii tu scis: nam belliger iste
Fortis in arce tua quindenis constitit annis;
Firmavitque tuos ejus constantia muros.
At si conspicuis renites confisa magistris
121.0937C| Non nos praecellis; micat hic speciosus Amandus
Candidior Phoebo, cuncto rutilantior auro,
Qui in te conclusus pepulit vini ore liquorem,
Non somno satur et non ullis vitae alimentis,
Hordea qui seram sumebat pabula in escam,
Post sitiens tenuis hauribat pocula lymphae,
Coelestemque solo vitam constanter agebat;
Et corpus crucians, animam pascebat honestis
Virtutum dapibus, Christi praecepta secutus;
Pro quo multiplices terra pelagoque labores
Anxius, afflictus, contemptus, egenus, anhelus,
Suppliciter Christo laudum praeconia reddens,
Pertulit, atque ideo fruitur modo luce perenni;
Qui saepe esuriit, modo coeli pane cibatur;
121.0937D| Crebrius et sitiens, potatur fonte superno,
Ac quondam nudus, nunc agni est vellere tectus;
Qui olim pauper erat, modo regni munere dives,
Qui memor ut nostri sit, corpore, corde precamur.