CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWalafridus Strabo

Walafridus Strabo · Medieval

De visionibus Wettini — Sacerdotum pravorum poenae.

latín

His igitur dictis assumens angelus idem
Infirmum, duxitque via praecessor amoena.
Dum vadunt, montana vident quae sidera tangunt,
Marmoris in specie pulchro commista colore,
Quaeque in circuitu praecingens igneus amnis
114.1070D| Ambit, inexhaustos tribuens intrantibus ignes.
In quo multa nimis monstrata est turba reorum,
Inque locis aliis diversa facta sequentes
Agnovit poenas, multosque recumbere dudum
Quos habuit notos: ibi major et alter in undis
Ordo sacerdotum, praefixo stipite vinctus,
Terga dedit vinclis; quae curis carne superbis
Contra quemque stetit, mulier pro crimine stupri,
Fomes adulterii est consors poenalis Averni;
Tertia cum radios semper produxerit aura
Dicuntur caedi genitalibus artubus ambo.
E quibus ille aliquos sese cognosse ferebat.
Magna sacerdotum numero pars, angelus inquit,
Lucra petunt terrena, quibusque inhiantur adhaerent,
114.1071A| Atque palatinis pereuntia praemia quaerunt
Obsequiis, ornantque magis se veste polita
Quam radiis vitae; pomposis fercula mensis
Glorificare parant, animarum lucra relinquunt;
Deliciis ducti per scorta ruendo volutant;
Hac ratione alios neque se defendere possunt:
Peste fameque inopem possent solarier orbem
Si tota virtute Deo sua lucra referrent.
Hanc summam mercedis habent, qui talibus instant
Rebus, ut aeternam capiant in finibus iram.

Sigue explorando

Por su autor
Walafridus Strabo · 185 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De visionibus Wettini — Oratio ad Christum.De visionibus Wettini — Sanctorum preces pro fidelibus. Visiones sanctorum defunctorum. De martyrum et virginum sede. Angeli oratio ad Wettinum. Responsio Wettini. De angelo custode. Recedit a vitiosis. →

Expediente

Autor
Walafridus Strabo
Título
De visionibus Wettini — Sacerdotum pravorum poenae.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-visionibus-wettini-sacerdotum-pravorum-poenae--walafridus-strabo-81da85
Cita recomendada
Walafridus Strabo, «De visionibus Wettini — Sacerdotum pravorum poenae.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-visionibus-wettini-sacerdotum-pravorum-poenae--walafridus-strabo-81da85.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.