Herbarum quasdam dicturus carmine vires
herbarum matrem, dedit Artemisia nomen
cui graecus sermo, justum puto ponere primo.
Hujus opem fertur prior invenisse Diana,
Artemis graece quae dicitur, indeque nomen 5
herba tenet, quia sic inventrix dicitur ejus.
Praecipue morbis muliebribus ista medetur:
menstrua deducit ejus decoctio sumpta,
hocque facit, matrix si saepe fovetur eadem,
vel si cruda mero sociata terendo bibatur,10
aut si trita virens super alvum nocte ligetur;
pellit abortivum potu vel subdita tantum,
duritias solvit stericas pellitque tumores.
Urinam potata ciet, lapidesque repellit,
ictericosque juvat cum vino saepius hausta. 15
Hanc adipi junctam strumis apponere laudat
Plinius atque jubet cum vino sumere tritam.
Haec, opium nimium si quemquam laeserit haustum,
subvenit eximie, si vino juncta bibatur.
Affirmant quidam, quisquis gustaverit illam,20
quod nullo valeat nocuo medicamine laedi,
et quod eum morsu non appetat ulla ferarum.
Radix illius collo suspensa rubetis
dicitur et cunctis nocuis obsistere ranis;
succus ad hoc ejus cum vino proderit haustus. 25
Si musto contrita recens servabitur herba,
vinum praedictis reddit medicabile morbis,
et sapor est et odor vino gratissimus illi,
confortat stomachum, sanat praecordia sumptum,
et multis aliis affirmant utile causis.30