Extollit celsas nemoralis Aricia sedes
Sternit ubi famulas casta Diana feras;
frondosis Tempe cinguntur Thessala siluis;
pinguia uenatu lustra Molorchus habet.
5Haec uero aetherias exit quae turris in auras,
consessum domino deliciosa parans,
omnihus in medium lucis ornata refulget
obtinuitque uno praemia cuncta loco.
Hinc nemus, hinc fontes exstructa cubilia cingunt.
10statquc uelut propriis ipsa Diana iugis.
Clausa sed in tanto cum sit splendore uoluptas
artibus ac uariis atria pulchra micent,
admiranda tuae tamen est uirtutis imago,
Fridamal, et stratae gloria magna ferae,
15qui solitae accendens mentem uirtutis amore
aptasti digno pingere facta loco.
Hic spumantis apri iaculo post terga retorta
frontem et cum geminis naribus ora feris.
Ante ictum subita prostrata est bellua morte,
20cui prius extingui quam cecidisse fuit.
Iussit fata manus telo, nec uulnera sensit
exerrans anima iam pereunte cruor.