CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

De tumulis — XXV PONTANUS CONIUNX

latín

Quas tibi ego inferias, coniunx, quae munera solvam,
cum lacrimae et gemitus verbaque destituant?
Pro veteri tamen officio, prò munere lecti
annua lustrato dona feram tumulo:
tura, puer, laticesque sacros. Tu verba, sacerdos,
die bona et aeternos rite precare deos.
Rite sacras adolete faces. Mihi mortua vivis,
uxor, et in nostro conderis ipsa sinu,
(viva mihi ante oculos illa obversatur imago)
et mecum lusus deliciasque facis,
viva domum cultosque Lares remque ordine curas,
viva, Ariadna, domi es, viva, Ariadna, toro es,
mecum perque hortos et culta vireta vagaris
et mecum noctes, mecum agis ipsa dies.

Sic mihi viva vales, sic est mihi grata senectus,
ut tua mors lasso vita sit ipsa seni.
Haec ipse ad feretrum ; at tecum mens ipsa moratur,
tecum post paucos laeta futura dies.
Interea cape et haec miserae solacia mortis,
atque in perpetuimi, fleta Ariadna, vale.

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 334 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De tumulis — XXIX TUMULUS BARCAE ANCILLAE.De tumulis — XXVI Tumulus Lucii Francisci filii. →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
De tumulis — XXV PONTANUS CONIUNX
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-tumulis-xxv-pontanus-coniunx--iovianus-pontanus-d7ce0d
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «De tumulis — XXV PONTANUS CONIUNX», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-tumulis-xxv-pontanus-coniunx--iovianus-pontanus-d7ce0d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.