CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

De tumulis — XXI Tumulus Penthesileae SOROR1S.

latín

Pontanus frater loquitur.

Septennem te fata, soror, rapuere parenti,
dum tener in cunis ubere matris alor.
Non sensi tua fata; tamen consueta petebam
oscula, consuetos blanda per ora modos.
Saepe sinum dulcisque iocos tenerosque cachitinos
et vultum et gratis illita verba sonis,
saepe etiam lacrimis, quod abes, et voce querebar,
in soninis etiam saepe petita mihi;
et risi, quod ades, devi, quod abire parabas,
uberaque ex ipso reppulit ore dolor.
Senserat hoc nutrix; fingit vocem ipsa sororis:
admovi repetens ubera ad ora mihi.

Hoc potui, soror, in cunis praestare sepultae;
nunc titulum et lacrimas verbaque fratris habe.
Sparge, puer, viola tumulum, diflundite nardum,
fumet odorato myrrhaque tusque rogo;
accipeque et lacrimas fratris, soror, accipe questus,
atque etiam, atque etiam, Penthesilea, vale.

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 334 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De tumulis — XX Tumulus Iacobi Pontani patris Ioviani Pontani.De tumulis — XXIII Pontanus filis ad feretrum Christianae matris →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
De tumulis — XXI Tumulus Penthesileae SOROR1S.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-tumulis-xxi-tumulus-penthesileae-soror1s--iovianus-pontanus-c07f13
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «De tumulis — XXI Tumulus Penthesileae SOROR1S.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-tumulis-xxi-tumulus-penthesileae-soror1s--iovianus-pontanus-c07f13.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.