CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

De tumulis — VIII Tumulus Myrtilae puellae.

latín

Amator ad sepulcrum queritur.

Hic soli mihi fiere licet; tu, laurus, et una
myrtus, ades, paucis et, lapis icte, notis.
Parve lapis, quem flore novo, quem ture Sabaeo
et veneror multa tum prece, tum lacrima,
tu mea, tu miseri tumulo male contegis isto
gaudia, et exsultas, saeve, dolore meo;
redde meos, mihi redde meos, redde, improbe, amores.
Quid iuvat e lacrimis immaduisse meis?
Immadeas, maduisse iuvet, si non mea flendo
lumina siccatae deficiunt lacrimae;
sed lacrimas tibi habe, nec enim queror, accipe odores,
accipe cum fletu munera mixta suo.
Unguenta atque rosam et costum properate, puellae,
et violam et cunctas spargite veris opes,
spargite opes Arabum; lacrimas ego; tu, lapis, illas
ebibe et in rorem, lumina, abite novum.

Rore novo madeat tellus, quae contegit ossa,
ossa pios manes, numen et ossa meum.
At tu perpetua, laurus, quae fronde virescis,
tu, myrtus, de qua Myrtila noraen habet,
fundite odoratos flores silvamque perennem
ad tumulum, lacrimis crescite et usque meis,
crescite: iam in latices, liquidum iam solvor in amnem,
iam fiuo; sed fluidum me tamen urit amor.

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 334 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De tumulis — VIII Tumulus Caeciliae aviae paternaeDe tumulis — X Tumulus Corvina e morosae feminae. →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
De tumulis — VIII Tumulus Myrtilae puellae.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-tumulis-viii-tumulus-myrtilae-puellae--iovianus-pontanus-286a92
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «De tumulis — VIII Tumulus Myrtilae puellae.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-tumulis-viii-tumulus-myrtilae-puellae--iovianus-pontanus-286a92.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.