CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Incipit liber secundus.

latín

135.0509|
135.0509B| Plurima praeterea Solymae celebrata tropaea
Diversis nituere modis. Hinc gentibus olim
Depulsis vario sub tempore, et urbe subacta,
Judaeis crebro bellorum turbine tectis,
135.0509C| Justorum meritis praelatis culmine regni
Sacra lege Dei, claris et ab hoste quietis
Contemptu afflictis, captis, et ab hoste necatis
Extrusisque solo, templo librisque perustis:
Correptis peregrinatu, patriaque receptis
Post etiam varia bellorum strage levatis,
Atque reservatis donec divina propago
Emmanuel surgit de lumine, virgine feta
In quem praecipites lapidem offendere ruinae;
Surgere nec properant, veniam dum sumere vitant
Per comites Christi, quibus allegata reatus
Cessio, dilatus fere quadraginta per annos
Vindictae gladius veniae superesset ut actus,
At pietate Dei spreta subit ultio digna.
Praecelerant tamen exordium portenta futurum,
135.0509D| Prodigiisque datis terrentur luce minaci.
Stella quidem, frameae similis, fulsisse per annum
Impendens totum sceleratae traditur urbi,
Pestiferisque truces flammis arsisse cometae.
Dumque sui celebrare parant solemnia Paschae,
135.0510B| Paulo post mediam fanum lux fulgida noctem
Circumdans, in utroque vagans, horrore coruscat.
Quod rebus quidam auspicium replicare secundis:
Ast alii, quorum potuit mens sanior esse,
135.0510C| Infausta memorant turbatam luce quietem.
Pluribus inde motis lethalia signa trahebant
Quis moniti temnunt lacrymis punire patrata,
Et dedignantur scelerum deflere piacla.
His etiam festis vitulam mactare ministris
Applicitis, dum cervici vibrata securis
Defigenda micat, peperit, sacra ponderis hujus
Immutata docens arcanis legibus, agnam
Quem mater renuens balantem agnoscere partum,
Legis dura sacris juga, mitibus aemula monstrat,
Ac trucibus proprio gladiis pellenda sacello.
Interior templi quae respiciebat Eoum
Janua dote gravis, solido cooperta metallo,
Ponderis eximii, bis denis mota ministris
Quae claudebatur vix impellentibus aera,
135.0510D| Conatu summo patefacta, recluditur ultro,
Vectibus atque seris ferri penetrantibus alte
Dum munita foret mediae sub tempore noctis.
Postque diem festum parvo volvente dierum
Curriculo, noctu, necdum cedentibus umbris,
135.0511A| Per coelum currus equitesque volare videntur;
Nubibus armatae sese immiscere cohortes,
Agminibus subitis circumdare in aere muros.
Festo etiam dicto de quinquaginta diebus
More sacerdotes solito caligine noctis
Dum templum introeunt, strepitus sensere sonantes;
Mox etiam subito voces hausere profantes
Terribili crepitu: « Migremus sedibus istis. »
Festo post alio virides habitare tabernas
Cum solitum genus hoc hominum, quidam ecce repente
Rusticus exclamat turbans in pace quietos:
« Solis ab egressu vox, vox a limite solis,
Vox a quadrifido ventorum turbinis ortu!
Vox supra Solymam, vox supra moenia templi;
135.0511B| Vox supra sponsos, sponsasque, superque popellum. »
Ante annum belli quartum qui nocte dieque
Sedulus has omnes peragrat cum voce plateas,
Omnia primates indigne infausta ferentes
Correptum juvenem multa vibice flagellant.
Ille nihil pro se reddens, has edere voces
Non cessat; quem Romani vi numinis actum
Cernentes, subigunt censori: attritus ab ipso
Verbere crudeli, flagris sulcatur ad ossa;
Nec lacrymas fudit precibusque serena rogavit;
Quin voces ipsas per singula verbera promens,
Adjungit: « Vae! vae Solymae! » plangore misello.
Hunc virtute sua mittens curare, furentem
Ilicet insequitur plebes scelerata furendo.
Appliciti sacris capiunt nam famina libris
135.0511C| Ortum gente sua, rex qui imperet orbi;
Quod dum despiciunt concessum credere Christo,
Seque legunt fieri auctores tam regminis alti,
Unde vocabantur veram comprendere vitam,
Inde ruunt dignaeque petunt vestigia mortis.
Ac dominos contra quorum munimine tuti
Esse videbantur furiis coguntur in enses,
Et qui coelestem Dominum impugnasse probantur
Terrigenas dominos simul expugnare laborant.
Unde modis variis, coeloque soloque petuntur,
Sed signis prius ostensis quis saxea possent
Deposito tandem mollescere corda rigore:
Durior at saxis propere tradenda supremis
Incorrecta molis dirorum mens fera mansit.
Christi autem famuli Solymae qui tempus in ipsum
135.0511D| Restiterant moniti, a Domino responsa receptant
Egressi mox urbe rea, Jordanis et undis
Transmissis. castro secedunt Pella vocato.
Eductis saevo mortis discrimine sanctis,
Undique multa premunt sceleratam cladibus urbem
Igne, fame, gladio, latronibus, obsidione:
Omnia jam cujus pariter peritura videntur
Inclyta cum templo quod et exsecratio foeda
Polluerat, sacris olim praedicta prophetis.
Patres cum genitis, uxores cumque maritis
Dispereunt sine fine, mali discretio nulla,
Parvis ac senibus, pueris miseratio nulla,
Nulla senectuti: numerum superaverat orcus.
135.0512A| Romanis siquidem turmis quassantibus urbem
Non magis exterius quam grassatoribus intus
Interimebantur, quibus urbs addicta labescit;
Nec manibus magis exterius quam pressa suorum,
Qui victus usquam si quid residere repertum
Actutum, insidiis properant raptare vel armis.
Si quidquam reliqui locupletes forte videntur,
Crimine transfugii conficto, morte premuntur,
Increscitque malum simul ac temeraria turba
Scrutantesque domos, abscondita farra capessunt,
Custodesque necant, quasi reperire negatur.
Inventos tamen excruciant quasi condita servent,
Indiciumque cibi capiunt quia vivere cernunt,
Quos, alimenta nisi tegerent, periisse retractant.
Jam marcore famis quos extabescere visunt,
135.0512B| Temnunt hos nitido perituros ense ferire.
Multi secretis sese penetralibus abdunt
Omnis cum proprio superantis pignore victus.
Quidam etiam crudas gaudent absumere fruges:
Ignibus abripiunt alii male tosta vorantes.
Nec tamen haec tuti bello interiore carentes,
Mutua dum modicae sibimet retinacula vitae
Usque adimunt patribus geniti, genitisque parentes;
Arrosus subito rapitur cibus ore paterno,
Morsibus attritae gnatorum dentibus escae.
Sed neque praedones istos edisse latebat
Indicio sumpto, mox ostia clausa videntes,
Praecipitesque ruunt, revocantque a faucibus escas
Verberibusque senes subigunt, matresque prehensas
Passo crine trahunt, haerentes panis ofellae:
135.0512C| Elidunt pueros, nulli miseratio fertur.
Quos vero absumpsisse cibos sentiscere quibant
Hos contra truciore via saevire juvabat:
Namque verecundas obturant obice portas,
Secessusque alvi sudibus terebrantur acutis,
Ut panem miseris promant ciathumque farinae.
Dispereunt cives, superant praedonibus escae;
Esuriensque miser saturo tortore necatus:
Et merito positi summo in discrimine lethi
Latrones tolerant qui delegere latronem.
Ereptant aliqui frutices, herbasque legendo
Occurrunt queis hostiles fugisse catenas
Contigerat; fomenta manu collecta revellunt,
Nil adjurati reddunt pro munere summo:
Id reputant miseros impune ut pergere mittant.
135.0512D| Inque fuga ne forte locus queat esse salutis,
Inveniunt hostes nummos sub tegmine quosdam
Deportare, aliquot aurum glutisse prehendunt
Obtruncant igitur progressos moenibus omnes
Parcitur haud ulli, loculus dum creditur auri.
Ast ubi perfugis restat spes nulla salutis,
Intra septa fames excrescens cuncta tenebat,
Omnem devastans urbem, viventia sternens.
Fusa jacent imis penetralibus abdita claustris
Feminei sexus simul et puerilia membra,
In mediisque fame seniorum absumpta plateis:
At juvenes omnisque virum robustior aetas
Ut simulacra viis pallentes omnibus errant:
135.0513A| Et quocunque loci gressum sibi pestis ademit
Clade ruunt, quorum sepelire cadavera morbus
Ac numerus prohibent. Quidam super antra sepulcri
Emittunt animas, alios sepelire parantes.
Exspirant alii fantis [ f., fantes] dum funera ducunt,
Nec tumulis alios dant, nec tumulantur ab ullo.
Nec de morte sonat planctus, nam vindicat omne
Jus sibi pernicies: oculis quoque dempsit humorem.
Subdiderant urbem jam vasta silentia totam,
Atque loci faciem mortis contexerat umbra;
Sola viget gravior poenis manus omnibus istis
Praedonum, post cuncta etiam spoliare sepulcra
Qui licitum ducunt, gladiisque cadavera truncant;
Spirantes perimunt, solosque ferire recusant.
Semineces tensis periniquos poscere dextris,
135.0513B| Optantesque vident supremo fenore ferrum.
Fetorem cum jam nequeunt tolerare nigrorum,
Communi mandant terrae dare corpora sumptu
Vincere mox surgit morientum copia sumptum.
Corpora praecipitant muris, valli antra replentur.
Circumiens Titus, cernensque cadavere ductum
Circuitu appleri fossum, tabeque rigari
Humano terram, gemitus cum voce tetendit
Ad coelum palmas, testem vocat astra regentem:
Non opus esse suum, multa non crimine in istis.
Omnia feralis rabies suadebat in escam:
Haec etiam quorum multis animalibus esum
Vescendi removens libitum natura negavit,
Mandere eos, mores superans, fortuna coegit;
Nec loris tandem, cinglis, vel calceamentis
Abstinuere; fores equidem velamine nudant;
Dentibus hi subigunt feni stramenta vetusti;
Ore terunt quidam vacui molimine ventris;
135.0513C| Sordida quisquiliis etiam spurgamina vendunt.
Insuper, horrendum dictu! reprobabile cunctis,
Admissum facinus caedis, colubrisque ferisque,
135.0514A| Infamis mulier partus ut membra vorarit,
Viscera visceribus propriis et propria condens
His attrita malis tandem capitur scelerata
Urbs, flammisque datur poenis ultricibus acta.
Quique salutarem Dominum violare cruenta
Praesumpsere manu, Paschae dum festa teruntur,
Carcere ceu quodam ultrici virtute coacti,
Regno omni, pereunt Paschae dum festa coluntur.
Tricies illorum perhibent centena fuisse
Millia, quorum absumpta fame gladioque furente
Undecies centum miserorum millia tradunt.
Hinc grassatores alterna caede necantur.
Electi juvenes currum stipare triumphi
Ducuntur patris et geniti, qui vindice coelo
Temptores Patris et Geniti stravere profanos.
Nec reperitur ad id tempus decus usque triumphi
135.0514B| Nobile, tum pater et gnatus simul urbe recepti
Sunt unoque triumphantis gestamine currus,
Christi ut vindictae decus hoc ornetur honore.
Judaei, variis tum conditionibus acti,
Subduntur: reliqui multi servire metallis
Addicti, rictus alii saturare ferarum,
Nonnulli gladiatorum mucrone perire:
Venduntur plures, pueri imberbesque, vel omnes
Octavus decimus quos non exceperat annus.
Diversisque relegati regionibus orbis
Omnibus ostendunt populis quam magna piacli
Pondera patrarint pariter meruisset ut omnis
Exstingui populus, gens et tam magna perire;
Reliquiae vendi, mundi per climata spargi.
Angelico denique carens tutamine templum
Polluitur, quatitur, vastatur et igne crematur.
Sermo Dei super hoc dictus completur et omnis
Divino Dominus Jesus quem famine prompsit,
135.0514C| Dum sceleris merito perituram plangeret urbem:
Ecclesia Christi clare rutilante, tenebrae
Tolluntur templique vetus depellitur umbra.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Incipit liber primus.De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Incipit liber tertius. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Incipit liber secundus.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-sanctorumque-palestinae-flo--flodoardus-remensis-820db0
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Incipit liber secundus.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-sanctorumque-palestinae-flo--flodoardus-remensis-820db0.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.