CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput III. De relatione Plinii et ultione tertiae persecutionis.

latín

135.0639|
135.0639A| Deniqueret hic plures variis et partibus orbis
Tempestate sub hac terrestria regna triumphant;
Funeribus quorum permotus Plinius unus
Ecclesiae vastatorum fert sceptra regenti
135.0639B| Trajano monitus: « Hominum mitissima saevo
Omni pene die ruerent ut millia ferro
Nil contra leges Romanaque jura gerentum,
Nec sceleris nece plectendi cujusque reorum,
Ni Christi pro laude Dei, et conventibus aequis. »
Rescribit Trajanus ad haec: « Ne quisque requirat
Christicolas judex, at puniat interceptos; »
Semisoporatus per quod ferventior ignis
Visus, amicorum insidiis haud dempta facultas,
Imo dolis furum vexantur castra piorum.
At non ille oculus vigil Israelis amator,
Pupilla obducta legi favet altor iniquae,
Imo pari rutilis compensans omnia lance
Praepollens auctoris opus hujusce nefandi
Evertit sceleris, domus aurea tacta Neronis
135.0640A| Dum coeli flammis, cineres consedit in imos.
Mox Romani orbis loca telluris tria quaedam
Funditus absiliunt Asiae concussa tremore;
Quattuor exaequans tellus sibi subruit urbes.
Graecia quo geminas motu, quo Gallia perdit,
135.0640B| Antiochique Syrae pars maxima concidit urbis.
Nec solum haec homines, quin perculit ultio divos,
Dum quasi cunctorum quaedam simul aula deorum
Pantheon Romae divino incenditur igne,
Tunc veluti quondam ciniphes Pelusia rura
Emersae subito, quateret dum tertia plaga,
Orta situ et squallore locis animantia foedis,
Omne genus hominum sueta ac pecus urere morsu,
Densatim saevos in vibravere colonos:
Judaei variis effusi ita partibus orbis,
Aegyptum, Libyam, Cyprumque, aliasque calore
Emoti terras subito infestando quietos
Turbant, ac vacuos fere dant cultoribus agros.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput III. De passione apostolorum Petri et Pauli.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput III. De sanctis Damaso, Hieronymo atque Siricio. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput III. De relatione Plinii et ultione tertiae persecutionis.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-fc4482
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput III. De relatione Plinii et ultione tertiae persecutionis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-fc4482.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.