CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VII. De sanctis Marcelliano, et Marco, atque Sebastiano.

latín

135.0697|
135.0697B| His incitatos orbe toto fomites
Comitatur atrox flamma Christi per sata,
Solum vacasse caede nullum creditur,
Quanto minus Romana belli incendia
135.0697C| Haustum cruoris nesciere moenia.
Hic comprehensi destinantur vinculis
Gemini parentum clara fratres lumina,
Marcellianus atque Marcus, nobili
Sat stirpe celsa provehentes stemmata.
Eis simulque traditis clientibus
Sebastianus, vir Deo plenissimus,
Sub militari veste quamvis abditus,
Honore clarus, regibus gratissimus,
Juge exhibebat in dies solatium
Consulta firmans vividorum pectorum,
Quo blanda calcent, dura temnant saeculi,
Fluxu labantis quae fatiscunt pulveris.
His dum calorem mentis armis roborant
Minasque stabili et flagra corde transeunt,
Capitis subacti laeti eunt sententiae,
135.0697D| Pariter genitrix, conjuges ac liberi,
Eos amore prosequuntur nexili.
Quo fit dierum ut impetrent inducias
Praefecto ab Urbis tredecim Chromatio;
Reddantur aris ut jungantur legibus.
Pulsantur ergo plurimarum flatibus
Aurarum: eos amica turba concutit,
Quid saxei, quid perseverent ferrei;
Patrem abdicent, tormenta matri praeparent,
Demant sibi ipsis respuendo gaudia,
Spernantque vitam deserantque gloriam
Necemque templis appetant affectibus?
At se parentes filiorum dulcium
135.0698B| Meminisse pandant, vel citati pulsibus(?).
Mox mater intrat se misellam clamitans
Soluta canos exhibendo lacteos,
Pectus retecta, fert papillas pendulas
135.0698C| Lacrymis retexens ejulando crepundia,
Pressam nec ullis conferenda se malis
Tribulatione, sponte lethum liberos
Sequi petentes, quos tulissent barbari
Sequeretur audax per catervas hosticas,
Novo applicari pugionem funere,
Gladium neganti vim neci diram inici
Senes parentes liberorum ultroneam
Spectare mortem, filiis superstites.
Haec dum seruntur, tum senex et debilis
Pater ab sequela servulorum adducitur
Qui pulvere caput sordidando cygneum,
Hujusmodi aegras implet auras vocibus:
« Vale daturus ultro lethum adeuntibus
Accedo gnatis, quae meo paraveram
In liberorum praebiturus funera.
135.0698D| Et quae repente nata, gnati, insania
Amare mortem, proh dolor! vos addocet,
Quos imbuebat eminens peritia
Et singularis mentis ornabat vigor?
Vobis quid appetita solum in prosperis
Adversa nulla quam timeri non jubent?
Venite, patres, inhibere talia,
Contingat unquam ne pati vos talia.
Juvenes, adeste, flete sponte perditos;
Lacrymis rigata praeferant caliginem
Seni perosa destituto lumina,
Ferro feriri ne duces considerem
Aegrae senectae, flere quos non pertuli
135.0699A| Ferulisque quondam vapulantes horrui. »
Natos ferentes prosequuntur conjuges
Obtutibusque grata pignora ingerunt,
Quorum relinquant se querentes fastibus
Jugalem amorem queis putentur perdere,
Dominos domorum ac filiorum quos probent
Sic lancinatori ultro tradi gaudeant,
Spernant parentes atque amicos nesciant,
Pellant maritas abdicentque liberos.
Has inter auras conjugumque lacrymas
Ac nesciorum pignorum suspiria
Animi resolvi militantum coeperant,
Laeso dolorem contrahentes pectore.
Horum beatus altor huic spectaculo
Sebastianus militari schemate
Latens adesse non inane duxerat;
Vidensque belli fasce frangi milites,
Perrumpit agmen concionis lividae,
Medium tumultus se ingerens victoriae,
Lassosque adortus his petens palaestrides:
« O milites virtute jam fortissimi
O praelii coelestis instructissimi,
Palmae vigore mentis altae proximi,
Sic nunc coronas frivolis ineptiis
Juvat perennes nugularum ponere:
Sed, quaeso, discat fortitudo mitium
Per vos fide potiore cunctis instrui
Armis rigore quae parantur ferreo;
Victoriae nolite vestrae insignia
135.0699C| Per blanda perdere feminarum murmura.
Hostis subacti colla ne dimittite,
Calcate bella ne resurgant vivida,
Neu victa vobis se erigant victricia:
Licet hujus experti acre fortis praelium
Repetita scite duriora vulnera,
Quin gloriosa celsa belli culmina
Amore longe terreo sustollite,
Nec parvulorum fletibus deponite;
Nam lugubres angore quos attenditis
Gaudere staret, noscerent quae noscitis;
Nempe aestimant hoc esse solum vincere
Quod temporali jure mundo vivitur,
Quo desinente vita nulla splendeat:
Scirent enim si mortis ac molestiae
135.0699D| Securam et in qua regnat immortalitas,
Ac sempiterna commorantur gaudia
Vobiscum ad illam currerent pertingere;
Hac flocci pensa, concupiscerent eam
In gratulatione quae jugi manens,
Omnino habere nescit unquam terminum:
Lugat ( sic ) inde vita qualis ista transeat,
Quam falsa, quam dolosa, quam celerrima
Malesuada, vafra, circulatrix, perfida,
Quae dira pravos invehat per crimina,
Quo diligentes ducat, et quid praeparet
Aeterna procreata mors ut ex ea
Huic servientes jure sumit perpeti
Ut exsulare protoplastos egerit
135.0700A| Vitae perennis destitutos patria.
Haec vos, amici, fallit, istos ludere
Vitam petentes quos manentem sistitis;
Haec vos parentes ad decorem coelicum
Gnatos euntes detinere suggerit:
Haec conjuges honore blando martyrum
Lethale mente ferre cogit poculum,
Assensa vobis queis adessent tempora,
Jam separari contigisset perpetim,
Vobis nec illos aeterna inter tormina
Unquam deinde cederetur visere,
Incredulorum ubi flamma carpit pectora,
Edunt dracones labia blasphemantium
Vorant colubrae perfidorum viscera,
Strepit ejulatus, fletus hic et dissonus,
Plangor gementum quem exigunt incendia
Poenaeque nullo finiendae termino,
Ustus cremandus dum novatur millies.
Haec ergo et istos transilisse linquite,
Vitare et ipsi mente cauta pendite,
Hosque ad coronas destinatas mittite,
Nec separantur, absit hic vobis timor:
Vadunt parare quin domus in aethera
Manere vobiscum atque laeti vivere
Ubi sempiterna gratulentur gloria:
Quod si domus hic diliguntur terreae
Quam sunt petenda structa domata obryzo
Praeclara gemmis fulgide stellantibus
Qua non decor marcescit unquam floreus,
Nemus virente se coma nunquam exuit
135.0700C| Rivis decenter irrigata molleis;
Hic nunquam amoenum prata perdunt floscida,
Grato perennem odore vitam flantia
Lumen sine umbra, nec diem nox terminat
Serenitatem nunquam inumbrant nubila,
Securitatem nulla rumpunt improba
Dapes celebres nulla sistunt tristia
Lamenta, luctus, ejulatus, sibilus
Non audiuntur hic, nec unquam perstrepunt:
Horrenda, tetra, sordida aut deformia
Non hic videntur; pulchritudo, amoenitas,
Splendor serenus ac nitens, formositas
Oculos fovent haec semper intuentium:
Quod corda vexet nihil resultat auribus
135.0700D| Ubi angelorum laeta psallunt organa:
Hic fulgur, aut coruscus, aut tonitrua
Nunquam nitentem verberarunt aethera;
Amaritudo nulla gustum conficit:
Virgulta gignunt cinnamomum et balsamum
Quorum saporem grata fert fragrantia;
Non ulla stercus esca cogit, nectaris
Digestionem non agit refectio;
Ut cum bono pascuntur aures nuntio
Nares odore lumen aspectu optimo.
Quod quisque sumere ambit, hic mox percipit;
Frustratur appetitus illic nemini:
Istic rebellis qui illecebris exstitit,
Et quidquid hic dimisit affectu Dei,
135.0701A| Multiplicatum consequetur centies. »
Vitae creatum, morte juxta consita,
Hominem timere cujus antra debeat,
Vitae futurae quale regnum quaerere
Cur hic voluptas sit domanda corporis,
Bona respuenda quae Creator edidit,
Narrando promens clara doctor lumina,
Veras opes et vera pandit gaudia:
Ab his ad illa quo migretur tramite
Horumque amicis quid paretur postea,
Quam tetra sint tormenta, quam crudelia,
Sinant beatos haec cavere martyres
Patienter ista ob illa ferre qui sciant;
Vertantur in tranquilla gaudia lacrymae;
Jamjam quiescant desinentes plangere
135.0701B| Regnare quos constabit alto culmine
Christoque junctos sceptra coeli sumere;
Quin ad coronas se petendas excitent,
Hostemque partam inisse foveam noverint.
Haec dum beatus miles Agni disserit
Qui militem ore proferebat saeculi,
Firmare signis dicta supremo Patri
Placet, corusco fulgurante coelitus,
Illuminando disputatorem suum
Mox coelicorum visitatu civium
Gaudens renidet, veste praeclarissima
Juvenisque fulgens osculum fert pollicens
Sui perennem gratiam consortii.
Zoe, Nicostrati uxor, in cujus domu
Ista et geruntur ore sex clauso silens
135.0701C| Manebat annis pressa vi aegritudinis;
Quae mente sana dum capessit edita,
Tuens superni tantum honorem luminis,
Stupore tertis ( sic ) exprobrans manu innuit
Quod tam patenti corda non dent famini
Et advoluta quis valet rogat notis.
Sebastianus, ut capit silentii
Causas, « Ego, inquit, verus esse si probo.
Servus Tonantis, vera si sunt omnia
A me relata, haec credidit quae femina,
Solutor ejus solvat ora Zachariae. »
Exclamat hac sub voce Zoe gratulans
Gratesque pangens ac medentem praedicans
Vidisse testans ab supernis angelum
Missum volumen attulisse coelicum
135.0701D| Virumque pansa luminasse pagina,
His adstupens vir ejus indulgentiam
Astratus almi flagitat vestigiis,
Christi clientes quod gravasset nexibus,
Manusque baccis occupatas eximens,
Rogare sanctos liberi recederent
Sese beatum et expiandum prosequens
Horum recessu si mereretur pati.
« Quo fiet, aiunt expediti martyres,
Perfectione vestra tanta si fides
Coepit, velitis pro necandis ut mori,
Qua fronte tanto roborati tempore
Prodemus haustum passionis propriae
Nam larga Christi constat affluentia
135.0702A| Potiora praebens quam rogatur munera
Qui tam supremo vos nitentes culmine
Perfectionis addet eminentia. »
Haec atque plura dum profantur inclyti
Fratres, parentes atque amici perfidae
Persuasionis flendo poenitudinem,
Parti, jugo coepere Christi promere:
Sibi sancta tradi urgere primiscrinius;
Sebastianus hunc redactos vinculis
Jubet gregare, simul capessant mystica,
Stupere Nicostratus ut reatibus
Pressi subire sacra possint munia,
Capit supernae dignitatis praesulem
Pro liberandis morte peccatoribus
Mortalium se contulisse obtutibus;
135.0702B| Id tradidisse credulis mysterium
Funes resolvi quo valerent criminum.
Paret reorum obsessor omnes aggregans,
Quos allocutus miles almus invenit
Promptos supremi servituti principis.
Polycarpus exhinc advocatus presbyter
Gaudet tuendo lucra divini horrei
Hortansque divis imbuit profatibus
Casto sacrandos praestruens jejunio.
Haec ergo Nicostratus ut fert omnia
Patrata Commentariensi Claudio,
Mox ille gnatos, peste varia languidos,
Quorum fluore venter unum turgidum,
Frequens leprosum fecit ulcus alterum,
Adducit, imo se fidem sub pectore
135.0702C| Tenere fassus, Christus horum gloria
Quod imminente mortis a periculo
Restituet illos sanitate reddita.
Quos dum beatus fonte Polycarpus sacro
Tingit, residunt nulla morbi stigmata.
Felix notantur atque Felicis simul [ f. Felicissimus],
Feliciores jam pati parentibus,
Post inde Tranquillinus aeger artubus,
Marcelliani fratris atque prosator,
Dum se fatetur corde puro credere
Et post lavacrum, si luet, non desinat,
Litus sacrato sospitatur unguine;
Liber dolore podagrico ac chiragrico,
Ut absolutus stagna saltu irrumperet,
Verum invocans, quem mundus ignorat, Deum.
135.0702D| Post hunc amici diluuntur pignorum:
Crescentianus, Justus, Urbanus quoque,
Vitalis, Euthycianus, aucto Aristone;
Deinde Nicostratus et Castorius,
Sequiturque Commentariensis Claudius.
Zoe dehinc et Symphorosa ac Martia,
Vernaculorum et turba primiscrinii,
Cum carcerali de rigore liberis
Omnes quaterni decies atque septies
Pio sacrati fonte Christi in laudibus.
Noctes diebus copulantes ambiunt.
Ferro supernae consecrari curiae
Dilationis expedito tempore,
Vocante Tranquillinus et Chromatio,
135.0703A| Grates rependens redditis pro liberis,
Quibus astruit se redditum, ipsos et sibi,
Adgaudet his praefectus et ferant jubet
Dîs thura, sed Christi audit ut praeconia,
Clamat subactum liberorum insaniae
Errore captum haud eruisse erroribus.
At iste quid sit error apprime explicans,
Quam dogma nostrum errore sit liberrimum
Ratione lucis orat invictissima.
Ast qui triumphos destinavi percito
Signare curru fervido axe volvere,
Omitto et ista transvolans, et plurima.
Praefectus illum sessione proxima
Ut audiendum dimoveri postulans
Noctuque mittens advocat secretius,
135.0703B| Aurique magna praeferendo pondera
Petit revelet quîs viget medicamina
Ipse ut salutis his resumat robora.
« Scito, inquit iste, Dei furorem perpeti
Christi putantes nundinalem gratiam,
Fide parari quae valet, non obryzo;
Credas modo illum sanitatis praesulem,
Vitae datorem, sospitatis praeficem,
Gaudere quibis integra cum gaudio
Salute mentis gratulans et corporis. »
Judex ad ista pandat hunc flagitat
Quo Christianus vi salutis gaudeat.
« Possim, inquit, ipse Christianus degere
Ut sanitatis nuntiarit gaudia. »
Polycarpum at ille dicta et acta digerens
135.0703C| Ante ora secum proripit Chromatii,
Medium bonorum cui salutis munere
Praefectus offert, coenum ut iste respuit,
Christum colendum sospitatis fenore
Modo hac salutem merce dandam praedicans.
Struit faventem ac imperat jejunium,
Nec segnis implet quod fiendum praemonet,
Sebastiano fultus inclyto duce:
Hoc jure postquam dedicarunt triduum,
Commilitonem visitare eunt novum;
Hunc sustinentem dum salutant actuum
Fidem vigere jam medullis hauriunt:
Poscit, parentem ceu piorum erexerant,
Nodositate se resolvant artuum;
Illi dolores sempiternos praeferunt
135.0703D| Crudelitate terminandis impares,
Eos timendos, praecavendos admonent:
Charis salutem competendam perpetem.
Praefectus, ut mos est sacrandis, unicum
Dat nomen, augens filium Tiburtium.
Sebastianus sancta sancte tradere
Doctus salutis corporalis praemonet
Subire sacra ne petat modo gratia,
Vitae perennis corde quin spem colligat
Mentemque veram, si salutem diligat,
Ad visionem veritatis excitet;
Quis sit creator omnium fide probet,
Cultore semper gaudeat qui simplice:
Vulgus deorum vel dearum reprobet
135.0704A| Frangat figuras quas colebat fictiles;
Nec posse fonte sanctitatis ablui
Secus nisi omnes idolorum nugulas
Prius abdicarit, strage quorum sanitas
Redintegrari sauciato debeat.
Queis annuente et vernulas Chromatio
Ad haec jubente, non sinunt doctissimi
Duces inertem hoc praelio manum dari;
Bello supernis imo tuti principes
Cinguntur armis, vana adorti schemata
Rotare, divum mox ducenta vel amplius
Figmenta larvis fabricata conterunt;
Queis comminutis gratias Deo ferunt.
Dilata suadet cura diligentius
Hunc sciscitari, pressius hunc discuti.
135.0704B| Quid mente gestet, si qua vel resederint
Illaesa menstra turbidorum numinum,
Dubiove corde subnotatum scrupulum
Adulterina pandit ille machinam
Vitrei cubilis arte cultam coelica,
Portentuoso signa dantem aenigmate;
A patre plura fabricae hujus pondera
Auri litata nil domi esse charius
Monstrant docentes id salutis aemulum
Nil esse fidum, aut veritati consonum
Figmenta vafris caeca nugis volvere:
Nil puritatis, nil juvaminis edere,
Probantque clara luce divi muneris
Nil veritatis his latere moechicis.
Stupet retecta luce vere languidus,
135.0704C| Deumque solum legis hujus praedicat,
Qui tam serena luce servos evibrat,
Favetque demum confragosi numinis
Subire damna, salutatis arcem duplicis
Sic appetendam confitens se credere.
Exponit ergo si quid ornandae domus
Signi residit gemmei seu vitrei;
Fragilis metalli dum teruntur stemmata,
Chromatii se praeferens obtutibus
Juvenis corusco splendet ore flammeis,
Missum asseverans se supernis sedibus
A rege Christo sospitatem vividam
Credentis aegris ut refundat artubus.
Ad haec vigente sanus omni corpore
Praefectus audax post medentem currere,
135.0704D| Coeleste corpus inhibetur tangere;
Sebastiani sed tenens vestigia
Fatetur esse celsa Christi culmina,
Solum hunc colendum praedicat Tiburtius,
Paulo ante sanctos destinans fornacibus,
Sebastianus Christi alendum tegmine
Spoliare mundo deligit Chromatium,
Suadetque successore laetus exeat
Mundi occupatione; poscit gratia
Deo vacandi rebus arbitrum urbicis.
Fidem rogatus, voce pandit libera
Abominatus corde celsus idola;
Scitatus an peccata cuncta deserat
Causatur hic non proditum sibi antea,
135.0705A| Rerum ante nodos dissipandos asserens,
Iram merenti ut praestet indulgentiam,
Omni relaxet debitori credita:
Grassante si quid abstulit cupidine,
Juste repensum mox reformet integre.
Se concubinis, se resolvit vernulis,
Renuntiare libet ut queat probris.
Juvenis beatus et decens Tiburtius
« Renuntiandis si, pater, negotiis
Queis obligare rite tempus flagitas,
Ego implicandus, his libidinem nego
Susceptionis exsequendorum actuum,
Ut advocatus coelicorum pragmatum,
Non terreorum, tradar aulae coelitum.
Sebastiano hunc vinciente amplexibus,
135.0705B| Polycarpus almis imbuit liquoribus;
Pater morosa nec retricans tempora,
Mundi abdicatis integre negotiis,
Hominem veternae se exuens ferruginis,
Novum induit candore florens lacteo
Cum quo remissi centum eunt bis septies
Honore divi candidati gurgitis,
Quos servitutis expedivit vinculis.
Sic acta flagris sancta Christi Ecclesia
Crescebat inter persequentum verbera;
Tritura fortis sic replebat horrea.
Furoris ignis acriter proruperat,
Sed laeta Christi pullulabant germina.
Jus abnegatum civibus Christi, fori,
Fontesque circa, et nundinas statunculi
135.0705C| Quibus litarent, queis necesse huc egredi
Per rura et urbes id student, per insulas,
Omnis negata jam piis civilitas.
At vix decenter inclytus Chromatius
Fovebat omne ovile Christi creditum,
Necessitudo ut corporalis neminem
Diris piorum cultibus substerneret.
Sed dum tenebris lumen abdi non valet,
Respergit arva ductum ab urbe longius
Nempe ut tenellas Christi oves Chromatius
Servaret ampla per vireta tutius,
Campana late, seu medendi gratia
Possessionis adire censet praedia:
Ad bella prisci praeparantur milites,
135.0705D| Campum duelli turpe visum linquere,
Quo per furentis colla se hostis subdere
Adversa norunt tela cuncta frangere.
At doctor almus et Petri vicarius
Pastore cassos ne remittat Gaius,
Ad irriganda parvulorum pectora
Polycarpum abire neophytis cum fetibus
Jubet, coronam partam hiantem sumere,
Legis ferens haud immemor licentiam
Corroborandos ire cum Chromatio,
Cui jungit aptum ceu sodalem filium.
Ast ipse fortis tiro castra linquere
Deforme ducens incitatus Spiritu
Exclamat: « Oro, sancte praesul praesulum,
Ne me velis dare terga bellis obviis:
135.0706A| Stat nempe gratum valde jam si millies
Caedi daretur, pro Deo vero mori,
Quo finis ignaram inde vitam consequar. »
Congratulans his papa lacrymas litat
Capit ( sic ) petitque Christi ei victoriam.
Fortes residunt ergo castris milites:
Marcellianus, Marcus atque horum parens
Sebastianus ipse cum Tiburtio,
Fratresque Nicostratus et Castorius,
Zoeque, Victorinus atque Claudius,
Cum liberatis fauce mortis liberis.
His papa sacra dividens moderamina
Moratur ipsis junctus in palatio,
Custos fovebat aedium quos Castulus.
In laude Christi fletibus jejuniis
135.0706B| Illic diebus et vacabant noctibus,
Orationum grata Jesu munera
Devotione deferentes sedula.
Aegris medelas exhibebant pestium
Larvas fugando, dando caecis lumina.
Haec dum geruntur inclytus Tiburtius
Quodam plateam sole quamdam transiens
Delapsum ab alto repperit juvenculum,
Quassata cujus ossa discrepantibus
Cessere frustis, corpus ac summum caput
Ita comminutis dissipantia artubus
Salum ut sepulcro cerneretur congruus.
Huic appropinquans fundit orans Symbolum
Precesque jungit ore latas coelico;
Mox integratis sic resurgit ossibus,
135.0706C| Salute laetus ac vigens homunculus,
Contusionis ceu nihil subiverit.
Tenent euntem sanitatis prodigum
Pueri parentes offeruntque servulum
Resuscitatum sive poscat amplius;
Quos apprehensos paulo turbis segregat
Summique vires numinis pure indicat,
Cernensque eorum roborari pectora
Timore Christi, praesuli offert Gaio.
Illum ferentem qui levatum gratias
Baptizat auctis gloria parentibus,
Primos novella colligens ex arbore
Fructus fidei, possit ut cognocere
Lignum decore praebitorum fructuum,
Furibundus hostis, lucra tanta crescere
135.0706D| Dolens fidei, hanc dum lacessit publice,
Congressione clancula aggreditur quoque,
Legensque notum criminis satellitem,
Delegat almum mentiatur supparem
Junctusque patri chara vertat pignora,
Captetve fucis; aucupatus abditis
Quem dum frequenter arguit Tiburtius,
Tonsoris arte quod repexos digerat
Fronti capillos, queis glabellum percolat,
Quod prandiorum sedulus se luxibus
Det, feminarum pandat ultro aspectibus,
Orationi et subtrahat jejuniis;
Vitet manere Christi in hymnis pervigil.
His acre tactus, fronte nubem protegit,
135.0707A| Tulisse mente fingit orsa simplici;
Dolos sed alto corde fraudis ruminans
Instaurat arma perfidis, secum aemulum
Prodens precatu ac mente coelo deditum.
Ducuntur agnus et lupus nexu pari,
Animo remoti, cogitatu dispares.
Fabianus Urbi praesidebat cognitor
Pium cruorem diis litare militans,
Vinctum reatu qui petens praecognitum,
Professionem ac nomen edicat jubet.
« Torquatus ille et Christianus praedicor.
Praefectus inde jussa texit principum.
Ast hic magistrum dat sibi Tiburtium,
Eum sequendum et ejus acta proferens.
« Audisne judex iste qualia asserat
135.0707B| Confessor aequus jam diu fallaciter;
Se Christianum jactat, inquit, perfidus
Simulator iste, vis at ipsa nominis
Rapi gravatur moribus contrariis,
Ferens moleste vel vocari ab improbis,
Virtute nomen fulget istud coelica
Christus sequaces quo nitere praestitit.
Vere excoluntur qui sophiae cultibus
Et obterendo militant libidines,
Nec credere Christianum istum fore
Fibras alentem molliter lenonibus,
Tonsore laetum gestientem nutibus
Nisuque gressus fluctuantem turgidi,
Viris fugacem nexilemque feminis.
Non hasce pestes Christus unquam colligit
135.0707C| Nam qualis ante vixit, ecce comprobat
Quod acta nostra se secuturum asserit,
Praesente te mentibus approbabitur. »
Censor saluti persuadet consulat
Explere jussa principum nec abnuat.
« Melius saluti, martyr ait, haud consulo
Divum refutans vulgus unum quam colam
Fatearque Christum saeculorum principem. »
Torquatus ultra conditi silentio
Celare caeco vim veneni non valens,
Prorumpit orsa dirus in nefaria:
« Crudelis, aiens, Christianus non modo
Hic, quin suadet decipitque plurimos,
Magicaeque fraudis occupatur sedulus;
135.0707D| Socios scelestis imbuit cantatibus. »
Confessor inquit: Falsus haud pertransiet.
Impune testis, quem vides, vir eminens,
Nunc Christianos improbantem perfide.
At nil cohaesit Christianis amplius
Ni probra cordis sanctitatis nomine.
Tegens, fidelis crederetur perfidus,
Dira ut fideles arte saevus luderet.
Redarguebam sed giganteam gulam,
Vino et sepultam castitatis regulam:
Antonianus ut suetus helluo,
Edebat, esuribat, absorbens, vomens,
Siti flagrabat et bibebat ebrius;
Nunc Christianos culpat, urget, arguit,
In nos quietum cognitorem suscitat;
135.0708A| Trucem moranti praebet ensem judici
Suadetque larvis colla sancta subjici:
En vota parent, en latebrae pectoris
Produntur, atri torva sanguinis sitis;
Parare dira carpe jussa, carnifex,
Adhibe catastas, Christianos applica,
Bene nos capessis, ure, damna, percute.
Vis exsulemus sic sophi urbe patria
Tormenta profers, carcerem, his evadimus
Ab ore blandi quo Patris sejungimur;
Ignes minaris, saevior cupidinis
Devicta nobis flamma cessit liberis.
Decerne quod vis; pura conscientia
Triste omne temnit, cuncta vilent aspera. »
Tum censor atra comminatur, suggerens
135.0708B| Lethique poculum, rore mellis oblitum;
At miles altus, anguis ora supprimens,
Probrosa divum furta prodit proterens,
Deumque prompta laude Christum praedicat.
Prunae jubentur igne coram fervidae
Sterni, super quas thura ponat, aut terat
Plantis easdem, ab involucris liberis.
Mox ille signo se crucis communiens,
Pedes retectus intrat ignem exercitos.
« Depone mentem, judici aiens, perfidam,
Edisce solum hunc imperantem conditis
Quem confitemur esse cunctorum Deum;
Molles rosarum nam videntur flosculi
Teri vigore gloriosi nominis,
Viden Creanti quî creata serviant. »
135.0708C| « Magica a magistro praeditos quis nesciat? »
Stupidus videndo clamat ista carnifex.
Beatus: « Obmutesce, non felix, ait,
Meo nec infer haec nefasta auditui,
Rabido ore probra ne latrantem perferam. »
His censor ira dicat actus fumea ( sic )
Cadat resectus ense colla vindice.
Sic urbe Lavicana ductus compita.
Cervice prompta pugionem suscipit,
Unoque ab ictu victor aethram competit
Locoque eodem busta mactus percipit.
Zoe beata, cujus ora solverat
Fides negata, longo inorsa tempore,
Sacrata Petro dum frequentat atria,
135.0708D| Coeli coronam mente, voce postulans,
Arctata pagi traditur naumachiae,
Libens patrono thura Marti incendere,
Temnens deorum et sacra ridens principum,
Statim latebris noctis atrae clauditur
Dies, cibusque, potus atque demitur,
Sic sole coeno destituta linquitur.
Pensam capillis arbor inde suscipit
Funique celsam dirus horror impetit.
At illa Christum conditorem confitens
Convexa coeli scandit alto culmine.
Aiunt quid ultra jam ministri funeris
Restat gerendum, celsa victrix exiit,
Superisne sacrent Christiani ut hanc deam
Linquetur? an profunda inibit aequora?
135.0709A| Ad haec ligato membra saxo vitreis
Tradunt fluentis, Tibris alveo ingerunt.
Martyr magistro non ferens haec occuli
Sebastiano gesta subito serit.
Haec ille sanctus narrat ut sodalibus,
Vir inquit hujus: « Quid moramur? feminae
En advocantes nos coronas praeeunt;
Fiunt maritae martyres quod vivimus. »
Accensus ergo apostolorum limina,
Accepit unde optata conjux, visitat
Oransque manifesta Pauli ad limina,
Repetita patrum dum nitent solemnia,
Dolosque passus, imbre saxorum viam
Stephani secutus alta scandit culmina.
Datisque prono flumini almis artubus
135.0709B| Tiberina funus abluere caerula.
Itemque Nicostratus, atque Claudius,
Simulque Victorinus et Castorius,
Symphoriano rebus aucto, corpora
Tibridis per oras dum reposcunt martyrum,
Fieri inter undas promerentur martyres:
Capti exhibentur nam notato judici,
Hortatur illos thura ferre qui deis
Blandisque et aspris per dies agens decem,
Movere nullo praevalet molimine;
Fractoque nisu pandit ista regibus:
Tum lancinari tertio tortoribus
Jussi, atque torti flagra ludum deputant;
Humo subacta, destinantur aequori:
135.0709C| Libet palaestram marmora intra claudere,
Libet fluentis ferri in aethram limpidis
Mundique fonte consecrantur gurgite.
Postquam hi recedunt astra pulsi a perfidis,
Torquatus almi fraude coetus hospitem
Ducit petendum: comprehensus Castulus
Ter sciscitatus ter catastae culmine,
Fortis repertus dum Deo fert gloriam,
Foveae barathro mersus alto glareae,
Sub fasce tantum clausus imo corpore,
At mente liber, celsa scandit sidera.
Marcellianus, Marcus hincque ab impiis
Tenti, foratis alligantur stipiti
Plantis, secuti Conditorem stigmate.
Tormenta fratres ferre Christi consona
135.0709D| Laetantur hymnis diva dantes organa,
Jam territantes voce suda territant,
Et gratulantes gloriantur optimo
Dilectionis stare fixi robore,
Optantque abire hoc praediti fulcimine.
Vota audiuntur, perseverant laudibus.
Sic nox diei hac in palaestra jungitur,
Crucisque Christi ut expleantur munia
Latus hinc utrique perforatur lancea,
Sic et sequuntur regna Christum in aurea.
Regi talentis his lucrorum redditis
Sebastianus, expeditus insequi,
Fertur regenti sceptra diis contrarius:
135.0710A| Vocatus astat in deorum injuriam.
Latuisse contra principum tutamina
Culpatur; ille principum pro gloria
Vera precatum se fatetur sedulo
Jesum benignum, saxeas non formulas,
Quos postulare mentis esset perditae.
His saevioris imperator turbinis
Afflatus ira: « Miles, inquit, prorue,
Proceres et alma despuenti numina
Ne dent citatum fervidi ense exitum,
Denso cohortis impetatur agmine,
Crebra suatur spiculorum cuspide,
Cingat corona fronte nexum in stipite
Signumque telis praestet irruentibus. »
It obsecundans turbidi agmen militis,
135.0710B| Parant patente jussa campo, farciunt
Ferro pharetras, ambitumque digerunt;
Lunantur arcus, exeruntur spicula:
Eunt in unum hinc inde tot arundines,
Certant quis aptiora figat vulnera;
Cute ille summa tela cuncta suscipit,
Vis nulla sedem mentis ingredi valet:
Solus petitus tot pharetrarum agmine
Viris tot astat arx inexpugnabilis,
Christi lorica quem tegebat muniens:
Silvescit hirtus tuta setis ut fera
Quem judicantes post necis tot ostia
Lanii tenore posse nullo vivere,
Linquunt, nec actum mortis antris ambiunt
Cui tot videntur funeris vestigia.
135.0710C| Noctu relicta martyris Zetarii,
Curare funus lancinati gestiens,
Vivum reducit quem petebat mortuum.
Aedes in altas ductus hostis robora
Paucos resumit sospitatis in dies,
Fugamque inire suggerentes in fide
Magis triumpho roborata roborat;
Ipsisque pandens regibus sese intimat,
Surreptiones falsitatis arguens
Hostesque verbis veritatis increpans.
Mirantur illi quem necarant vivere;
Ad supprimendam reddit iste insaniam
Se restitutum qua beatos atterunt,
Offendit ergo Viminosos admonens.
135.0710D| Jubetur hinc eousque caedi fustibus
Dum concitatus astra scandit spiritus.
Hanc Christianis invidentes gloriam
Saevi cloacae membra dedunt sordidae;
Squalore mergi sed vetat Divinitas
Tot consecratum corpus olim praeliis.
Lucina castis hic vacabat actibus
Matrona, sancti plena luce Spiritus.
Hanc allocutus per soporem coelitus
Martyr, « Require nostra mandat abdita
Circi cloaca quae levabis pignora,
Suspensa gumpho, sordibus nec addita.
Haec tu reperta apostolorum regia
135.0711A| Locabis alma ad principum vestigia. »
Exsurgit illa laeta, somnum dissicit,
135.0712A| Parensque junctis nocte eadem vernulis
Jusso recondit nacta honore munera.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VII. De sanctis Joanne, Sergio, Benedicto, Leone atque Christophoro.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VII. De sancto Joanne confessore. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VII. De sanctis Marcelliano, et Marco, atque Sebastiano.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-6ad747
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VII. De sanctis Marcelliano, et Marco, atque Sebastiano.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-6ad747.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.