CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIII. De sancta Domitilla, Marcello quoque et Apuleio, Sulpitio et Serviliano.

latín

135.0625|
135.0625D| Aurelianus, ubi solamine virginis omnes
Dimovit sanctos, Domitillam solvit ab alti
Exsilio Ponti, Terracinamque relegat;
Sulpiciumque rogat claro cum Serviliano
Conciliatum illam sponsae mittantur eorum,
Quo suadere queant animum ad connubia flecti,
Virginis ut comites et eodem lacte refectae.
135.0626D| Pontiacis sanctae redeunti occurritur arvis,
Conspicuas celebris gaudet vidisse sodales,
Conspicuae celebrem gaudent venisse sodalem.
Gaudia concelebrant, nec eodem jure fruuntur:
Haec animae dapibus refovetur, corporis illae;
Hae recubant epulis, jejunia Flavia ducit,
Cui sociae: « Quia prandemus sponsisque jugamur,
135.0627A| Non quimus servire Deo quo talia tractas? »
Illa: « Viris claris desponsae rite nitetis;
Obscurae si vos aliquae divellere malint
Ac vincire sibi personae, assensa negatis? »
-- « Avertat Deus a nostris hoc mentibus. » illae.
Flavia sic: « Et mente mea quae gaudeo sponso
Rege Dei Genito, coelo qui venit ab alto,
Atque spopondit ei servantes pectora casta
Sponsas esse sibi, vita donare perenni;
Scilicet ut post hunc cursus praesentis agonem
Inducat thalamis aeterna luce venustis,
Angelico semper tribuens gaudere decore,
Ac paradisiaco florum vernare nitore,
Finis ut absque metu illustres epulentur in aevum:
Filius ista Dei spondens dum credere vidit
135.0627B| Vix ullum, firmare fidem non distulit actis,
Dans caecis lumen, leprosos famine mundans,
Functaque restaurans amissae corpora vitae,
Queis Dominum factis docuit se et vera fateri. »
Theodora: « Herodes, ait, est Romae mihi frater,
Munere praeterito captus qui luminis anno:
Illud restaurato tui sub nomine Christi,
Ex ipso nobis si dogmata vera tulisti. »
Euphrosyna sub haec: « Fratrem liquisse fateris
Te Romae caecum, sed filia muta nutricis
Ecce meae mecum, » quam praecipit illico sisti.
At Domitilla preces, longum flens, strata, profundit,
Exsurgensque, manus pandens ad sidera fatur:
« Christe Deus, qui pollicitus te semper adesse
Finetenus nobis, quae testor vera probato. »
135.0627C| Cum dicto, mutae signum crucis addidit ori,
« In summo Domini loquere, aiens, nomine Christi; »
Muta statim vocem clamans prorupit in istam:
« Est verus, Domitilla, Deus tuus; omnia vera
Sunt verbis prolata tuis. » Tunc se ipsius ambae
Asternunt pedibus, credunt, sacrisque dicantur.
Theodorae caeco perductus tramite frater,
Donatur, precibus Domitillae, lumine utroque
Corporis atque animae renitens splendore superne.
Tunc qui gentiles aderant ex Urbe, novantur,
Credentes Christo, liquida baptismatis unda;
Haec eademque domus Ecclesia sancta renidet.
Sanctos Marcellum postquam ferus Aurelianus
Ejus Apuleiumque schola sub utraque sodalem;
135.0627D| Hos etiam praeter, Domino pro coelite plures
Clarae jure necis regna ad coelestia misit,
Organa laeta capit, Melico assultante beato,
Ac venit ut niteant unius luce diei
135.0628A| Virginibus taedae tribus; at pia Servilianus
Sulpiciusque, Dei miracula facta videntes,
Credentesque, piae fidei sua pectora subdunt:
Aurelianus eis sponsas dum ducere suadet,
Hi Domino ferri super his hortantur honorem,
Queis manifesta Dei virtus radiaverat actis.
Ille nec admittens animum, nec famina curans,
Septa jubet capiant Domitillam arcana cubilis,
Speque actu majora petit, sic gaudia ducens
Victa pudicitiae veluti jam regna domarit,
Captivoque datum foret insultare pudori;
Dumque inter thalamis applaudentes salit amens,
Corporis et gestus habitu convolvit iniquo;
Nescius, infelix, haec inconcessa petendo,
Insita concessae solvi sibi foedera vitae,
135.0628B| Sanguineis anima est dum jam repetenda latebris,
Exspirat subito, vitamque et ludicra mittit.
His comites visis Christo se dedere certant;
Luxurius tanti frater post facta tyranni,
Trajanum repetens, dominatum poscit in istos;
Quos simul obtentos diversa caede trucidat.
Sulpicium illustrem claro cum Serviliano
Praefecto tradens Aniano, accusat iniquus
Christianae famulos fidei, defertque necandos.
Virginibus posthac, trino charismate nexis,
Opposito rideri ab eis gentilia sacra,
Res adimens avidus terrenis usibus aptas,
Ignibus injectis, penetral secreta beatis
Quod dabat agnabus, flammis incendit adactis:
Prostratae in facies illae, Dominumque rogantes,
135.0628C| Inter vota precesque animas super aethera tollunt.
Altera sopitis pandebat clara favillis
Sanctarum rutilum surgens aurora triumphum;
Caesariusque adiens levita tepentia tecta,
Invenit intactas tanto fervore beatas:
Nil in eas flamma vestesve audente rogali.
Tum sacra membra novo tumulans reverenter et aptans
Sarcophago, pariter claudit terraque recondit.
Sulpicium praefectus agit cum Serviliano
Dis libent; celebri nuper qui flumine mundos
Se perhibent, foedis iterum nec sordibus addi;
Dumque via nequeunt adigi atris ritibus ulla,
Sumere submissa gladium cervice jubentur.
Agro membra suo ipsorum posuere fideles,
135.0628D| Moto mille via bis passibus Urbe Latina,
Martyriique loco per tempora cuncta deinde
Horum largiflue virtus exuberat ipso.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIII. De duobus Philippis imperatoribus et Pontio martyre et sancto Fabiano.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIII. De sanctis Praxede et Potentiana. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIII. De sancta Domitilla, Marcello quoque et Apuleio, Sulpitio et Serviliano.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-56b01c
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIII. De sancta Domitilla, Marcello quoque et Apuleio, Sulpitio et Serviliano.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-56b01c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.