Nonum nunc anni censemus in ordine mensem:
Septimus a Marte, primo, statuente Quirino,
Qui fuit, antiquo numerum de nomine priscum
Nunc quoque, et autumni pluvias cum tempore signans,
Virgo, cui denis simul octonisque coruscans
Stellis, flectentem praefert jam lumina Phoebum.
Hoc mense Augusto superat qui forte laborem
Agricolae messis, clausis quoque frugibus implent.
Hoc quoque vinetis custodes ponere tempus,
121.0630B| Qui accessu fures valeant prohibere vagantes,
Ac laqueo et nodis vulpes prensare dolosas.
Tum funda, horrisono et crepitu, terrere volucres
Sollicita uvarum variam vindemia pestem,
Praedulces celso redolent dum colle racemi,
Dumque legens carpit maturas vinitor uvas,
Donec spumanti sudet vindemia musto,
Ac plenum fundat praelo torquente lyaeum,
Quamvis saepe per imbriferos tepefacta calores
Luce sub aequanda messuram vinea falcem
Quaerat, et abjecto nudet sua crura cothurno
Vinitor aggestas pedibus qui conterat uvas.
Servanda hinc etiam brumae sub frigore poma
Carpere, et apricis mos est componere tectis.
121.0630C| Hinc quoque farra suis prodest committere sulcis,
Pinguibus atque arvis fruges mandare futuras.
Hinc cervos Venerem pingui fervore petentes
Per nemora et densas spiculis configere silvas,
Cum canibus noto delapsa est aura favore,
Venandi Francos docuit studiosa voluptas.
Hunc mensem jam tunc Libra moderante ruentem,
Aequato spatio junguntur noxque diesque,
Cursibus hincque diem superat nox horrida longis
Vernali sub sole pari conjuncta recursu,
Lux iterum donec tenebris potiora tenere
Incipiat spatia, et fugientem deprimat umbram.