CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWandalbertus Prumiensis

Wandalbertus Prumiensis · Medieval

De nominibus duodecim mensium (Wandalbertus Prumiensis) — De Octobri.

latín

121.0630D|
Anni nunc decimum Octimbrem rotat orbita mensem,
Octavum vetus instituit quem sphaera vocari.
Is quoque de numero priscum retinere vocamen
Noscitur, atque imbres pariter signare frequentes,
Libra cui pares coelo cum fecerit horas,
121.0631A| Humentem volvit breviori tramite Phoebum,
Quatuor extendit retrahens quam brachia flammis
Scorpius ardentem, juxta Erigonemque relinquit.
Hunc mensem plenis supplex vindemia labris,
Omnibus atque arvis mitis quae pampinus ornat,
Undique conductis fervent vineta colonis:
Hi ferro mites caedunt de palmite fructus,
Congestos humeris hi gaudent ferre racemos,
Longius hi ductis exportant vitea plaustris
Munera, at hi validis praelum torquere lacertis
Instant, ac dulci distendunt robora musto.
Hi quoque vel veteres instaurant undique cupas,
Sufficiuntve novas solido de robore, cunctum
121.0631B| Provida quis anni claudant cellaria vinum.
Idem amor accendit cunctos, eademque per omnes
It cura, et requiem fessis vix ipsa referre
Nox valet, exercetque omnes labor unus habendi.
Tunc etiam lento mustum congesta vapore
Flamma coquit, spumasque undanti effundit aheno,
Claraque praedulcem servant sic vina saporem,
Jejunis demum facilem praebentque medelam.
Tunc quoque contritum mola vertente sinapi
Prodest uvarum primo miscere liquori,
Hinc epulas grati relevent ut deinde sapores.
Hoc et mense sues lucis inducere tempus,
Maturo hibernam frangant ut tempore glandem.

Sigue explorando

Por su autor
Wandalbertus Prumiensis · 145 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De nominibus duodecim mensium (Wandalbertus Prumiensis) — De Novembri.De nominibus duodecim mensium (Wandalbertus Prumiensis) — De Septembri. →

Expediente

Autor
Wandalbertus Prumiensis
Título
De nominibus duodecim mensium (Wandalbertus Prumiensis) — De Octobri.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-nominibus-duodecim-mensium-wandalbertus-prumi--wandalbertus-prumiensis-4a5fdf
Cita recomendada
Wandalbertus Prumiensis, «De nominibus duodecim mensium (Wandalbertus Prumiensis) — De Octobri.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-nominibus-duodecim-mensium-wandalbertus-prumi--wandalbertus-prumiensis-4a5fdf.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.