CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWandalbertus Prumiensis

Wandalbertus Prumiensis · Medieval

De nominibus duodecim mensium (Wandalbertus Prumiensis) — De Julio.

latín

Martis origo sibi quintum quem signat in anno,
Quintilemque suos jussit vocitare Quirinus,
Septimus a Jano medium nunc obtinet annum
Julius, a magnoque excellet Caesare dictus.
Solstitio ardentis Cancri, cui sidera fulgent
Quatuor et denis pariter radiantia flammis,
Hunc paribus spatiis centri demissa per axem
Consociat sexto solis lux aurea mensi.
Fecundae hoc segetes culmis flavescere summis
121.0628D| Incipiunt, et spem messis matura referre
Hordea sub primis autumni jacta pruinis.
Hoc quoque quandoquidem justis fovet igibus arva
Phoebus, triticeam praebent bona flamina messem.
Hinc etiam lini segetem manus apta requirit;
Nam sata quae fuerit Martis sub mense, refertis
Folliculis reddit maturum Julius; atque
Per mensem Veneris sulcis quae credita raris,
Augusto mensem campo dabit ipsa perusto.
121.0629A| Hoc quoque mense pyris mensas ornare secudans,
Praedulcique licet decerpere persica gustu
Parva per aestivos primum matura calores
Quae existunt, reliqua autumno nam cedere certum est.
Farre etiam primo imbutas libare per aras
Tum vacat, ac laetos anni deposcere fructus,
Cum necdum plenam fundunt sua tempora messem
Frugibus, et coeli facies oranda sereni est.
Venantum hunc studio pingues agitare repertum
Cervos, hinc canibus silvis lustrare sub altis,
Corpora tunc maciem primum vitantia longam,
Quam Venus et sterili pepererunt frigora pastu,
Flore novo certos postquam vineta racemos
121.0629B| Gignunt, haec mensem hunc potior nam gratia comit.

Sigue explorando

Por su autor
Wandalbertus Prumiensis · 145 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De nominibus duodecim mensium (Wandalbertus Prumiensis) — De Januario.De nominibus duodecim mensium (Wandalbertus Prumiensis) — De Junio. →

Expediente

Autor
Wandalbertus Prumiensis
Título
De nominibus duodecim mensium (Wandalbertus Prumiensis) — De Julio.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-nominibus-duodecim-mensium-wandalbertus-prumi--wandalbertus-prumiensis-b73950
Cita recomendada
Wandalbertus Prumiensis, «De nominibus duodecim mensium (Wandalbertus Prumiensis) — De Julio.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-nominibus-duodecim-mensium-wandalbertus-prumi--wandalbertus-prumiensis-b73950.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.