CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWandalbertus Prumiensis

Wandalbertus Prumiensis · Medieval

De nominibus duodecim mensium (Wandalbertus Prumiensis) — De Junio.

latín

A Jano sextum statuit quem Julius anni
Mensem, Junonis retinemus nomine dictum;
Aut populus junior patribus de more secundus,
Hoc mensi imposuit servato ex ordine nomen.
Huic Gemini aequata praesignant lampade Phoebum,
Sidere ter quino celsus quos signifer aurat.
Solstitio hic reliquos superat longisque diebus
Menses, ad summos coeli qui pervenit orbes.
Torrida et hoc aestas segetes fovet, arvaque primum
Fluminis in speciem culmis undare refertis
Efficit: hoc hortos etiam sua cura revisit,
121.0628B| Atque olerum jam tunc prodest transponere plantas,
Dum tenerae in fructum possunt adolescere pinguem;
Mox violas, atque inde rosas, et lilia tempus
Carpere, et in calathis hyacinthi jungere florem.
Hinc mos lactuca coenas componere dulces,
Suavibus atque herbis validos relevare sapores
Allia, cepe, suis tunc sunt gratissima succis,
Tum quoque menta placet, tumque est satureia salubris,
Cum necdum validas concrevit succus in herbas.
Tunc et dulcis aquae salientem quaerere venam
Jejunis placet, atque haustu vitare calores.
Hinc etiam cerasa arboribus decerpere tempus.
Puniceis cerasis succedunt cerea pruna.
Moxque pyris primis adduntur mitia mala,
121.0628C| Postquam desecto viduantur prata virore,
Agricolae et clauso contemnunt frigora foeno.
Glandifera hinc florem per silvas induit arbos.
Ipsae et vicino vites cum flore tumescunt

Sigue explorando

Por su autor
Wandalbertus Prumiensis · 145 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De nominibus duodecim mensium (Wandalbertus Prumiensis) — De Julio.De nominibus duodecim mensium (Wandalbertus Prumiensis) — De Maio. →

Expediente

Autor
Wandalbertus Prumiensis
Título
De nominibus duodecim mensium (Wandalbertus Prumiensis) — De Junio.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-nominibus-duodecim-mensium-wandalbertus-prumi--wandalbertus-prumiensis-7a6275
Cita recomendada
Wandalbertus Prumiensis, «De nominibus duodecim mensium (Wandalbertus Prumiensis) — De Junio.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-nominibus-duodecim-mensium-wandalbertus-prumi--wandalbertus-prumiensis-7a6275.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.