Quem Veneri sacrum et proprium dixere priores
Mensem, hoc quod vigeat demulcens cuncta voluptas,
Nomine de Graio ductum vocitamus Aprilem:
Vel mage quod terras brumali frigore clausas
In varios aperit fetus, cogitque fovendo,
Romano tantum excellet sermone vocatus.
Stellet huic Aries ternis denisque coruscat,
Signorum obliquo qui fulget in ordine primus.
121.0627A| Huic laetos crines jucundaque tempora Phoebus
Floribus ac viridi primum de fronde venustat.
Hoc nam cuncta suos erumpunt germina partus;
Hoc campi silvaeque et prata recentia mense,
Gramine, fronde, satis, variis vernantque frutetis,
Ad pastumque greges mittunt praesepia cunctos.
Tum philomela suos exercitat impigra cantus,
Arguta et tectis nidum suspendit hirundo:
Tum sturni, merulae, turdi, silvisque volucres
Suetae, multisono permulcent aera cantu.
Turtur tum gemitu pariter, raucaeque palumbes
Rurali oblectant fessos studio atque labore;
Venandi hoc eadem est Martis quae mense voluptas.
Interea agricolae insistunt, frugesque futuras
Sepibus aut fossis properant munire caratis
121.0627B| Prata vel emissis celerant potare fluentis;
Vitibus aut vallos addunt furcasque bicornes,
Corticibusque ligant, ventos ut temnere flantes
Pendentes facile et possint portare racemos,
Gratam neu speciem vineta jacentia turpent,
Aut validum indigno mutent perdantque saporem.