CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWandalbertus Prumiensis

Wandalbertus Prumiensis · Medieval

De creatione mundi (Wandalbertus Prumiensis) — Mysticus de creatione mundi sensus in homine accipiendus.

latín

Cernens nunc homo quam te
Tantus diligat auctor,
121.0639A| Temet nosce videndo.
Nempe haec omnia jussu
Sunt exorta volentis,
Rerum quis meat ordo.
Te summus sapiensque
Aeternusque repertor
Limo finxit, et artus
Formatos animando
Erexit, superantem
Cuncta ut mente videret
Omnis machina coeli.
Te propterque creatus
Mundus te docet omnis,
Alter tuque vocaris
Prisco nomine mundus,
121.0639B| Haec cui fabrica cedit.
Te lux illa perennis
Primaevo edita jussu
Lucis monstrat alumnum.
Lumen nam tibi mentis
Formans indidit auctor,
Quae pars te alma bearet.
Hinc quaecunque per imos
Errat portio sensus,
Caecis haeret in umbris:
Debet portio praestans
Partem efferre sed imam,
Torpentemque levare.
Hoc firmata per undas
Coeli sphaera docere,
121.0639C| Unda, et sparsa videtur.
Hoc torpentibus arvis
Tellus visa repente
Foeta et germine prompsit
Namque haec optima vita est,
Virtus, formaque nostra est,
Pigros quae erigit artus,
Quae torpentia novit
Corda accendere, cuique
Pars cedit vitiosa.
Tu magnas modicasve
121.0640A| Cum proferre patrando
Virtutes meditaris,
Fructus herba vel arbos
Misto semine gignens,
Cultu frondet amoeno.
Solis mox tibi lumen
Coelestis radiare,
Splendorque incipit almus;
Tum proferre gerendo
Mens lustrata videbit
Coeli digna favore,
Tum discernere facta
Luci aptanda vel umbris,
Tum fraenare pudenda
Mox accensa, latentes
121.0640B| Cordis tegmine sensus
Passim mittit in auras.
Hi vel celsa capessunt
Mentis culmine recti.
Arcanoque volatu,
Curis hi revoluti,
Instantique labore
Mundi commoda quaerunt.
Quin et corporis ipsa
Terreni gravis atque
Vergens pondere moles,
Aut mundos parit actus
Cum mente innocuosque,
Vitae et munere dignos;
Impurosve creando,
121.0640C| Foedos atque cruentos,
Celsum foedat honorem.
Vero lumine mentis
Tunc demum ille vigebit,
Coelestique homo sensu,
Motus qui reget omnes,
Obscenosque premendo,
Castos exeret actus.
Aeterni hunc paradisi
Flos fructusque perennis,
Vitae fonsque fovebit.

Sigue explorando

Por su autor
Wandalbertus Prumiensis · 145 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De creatione mundi (Wandalbertus Prumiensis) — De uno et trino DeoDe nominibus duodecim mensium (Wandalbertus Prumiensis) — De Aprili. →

Expediente

Autor
Wandalbertus Prumiensis
Título
De creatione mundi (Wandalbertus Prumiensis) — Mysticus de creatione mundi sensus in homine accipiendus.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-creatione-mundi-wandalbertus-prumiensis-mysti--wandalbertus-prumiensis-5e666c
Cita recomendada
Wandalbertus Prumiensis, «De creatione mundi (Wandalbertus Prumiensis) — Mysticus de creatione mundi sensus in homine accipiendus.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-creatione-mundi-wandalbertus-prumiensis-mysti--wandalbertus-prumiensis-5e666c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.