CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAonius Palearius

Aonius Palearius · Renacimiento

De animorum immortalitate — Liber I

latín

Felices animae, caeli omnipotentis alumni,
astrorum decus et qui versicoloribus alis
aethera tranatis liquidum, qui sidera quique
volvitis ingentes magnis anfractibus orbes,
5 quandoquidem genus omne hominum, genus omne ferarum
per vos exoritur, per vos a luminis oris
digreditur, magni ad nutum sic omnia regis
quae geritis, regis quoniam vos maxima cura,
vos mare substratum ventis turritaque tellus
10 concelebrat, vos arva sonant quaeque invia lustra,
quae dumeta tenent, quae propter rauca fluenta
dulce canunt vobis magnum per inane volucres,
vos mortale genus primi docuistis ad astra
ire viam ducentem, humili quo se quoque posset
15 tollere humo et caeli sanctum internoscere regem.
Vestra ego fretus ope ingredior loca nullius ante
trita pede; et quoniam vestra haec, aequique bonique
munera vos facite et sancto aspirate labori.
Unde canam quae nusquam audita prioribus annis,
20 qui motum rebus genitalem ipse ordine certo
dididerit rerum pater, ut creet unus alatque
omnia quae mundo generatim saecla propagant.
Mox ego, quo tantus coeptus labor, expediam quae
signa olim veteres, quae sint exempla secuti,
25 dum partem nobis divinae mentis inesse
haustusque aetherios certa ratione probarunt.
Nec minus ecquae animas sedes, quae praemia vitae
quemque bonum tandem maneant, quas pendere poenas
conveniat sontes et fata arcana recludam.
30 Tuque adeo decus egregium, rex magne Quiritum,
aurea cui longum sese Capitolia servant,
structa bono auspicio se moenia Romanorum,
Ferdinande invicte, tuis Germania seu te
detinet imperiis laeta et tibi maxima regna
35 annuit, Oceanus quantum pater alluit undis,
seu te Pannoniae regem admirantur utracque
magnanimum, ingentem, nostram ne despice Musam.
Quin et subveritam perfusamque ora rubore
accipe, quo vultu atque animi moderamine fratrem
40 regnatorem orbis, florentem laudis honore,
casibus in magnis belli pacisque serenas.
Principio stellis molem radiantibus aptam
certam aliquam regere et moderari numine mentem,
quam dixere Deum, nonnulla exempla monebunt.
45 Quas tamen is sibi sufficiat longo ordine vires
et quantus qualisque incedat ubi omnibus ornat
divitiis sese, non qui caligine caeca
offusi degunt, sed nec supera alta tenentes
nosse queunt, soli quamvis accedere partes
50 arcanas ausint regisque invisere sedes.
Ille quidem sacros aditus penitusque repostos
adservans se ipsum tantum (mirabile dictu)
dum videt, aeternos ignes et moenia caeli
prospicit, et mare navigerum et dura aequora terrae,
55 et varias rerum formas et quicquid ubique est ;
dumque ipsum spectat se, sancto incensus amore
ipse sui, genus omne hominum, genus omne ferarum
ingentemque ingens arcte complectitur orbem.
Nec mora, nudatas hibernac tempore brumac
60 vere iubet dulci intonsas revirescere silvas;
et quae nuper erat lactis sine frondibus arbor,
importunae sedes non insueta volucri,
parturit et viridi vestit ramalia fronde.
Ipsi iam dumi et spinis rubus asper acutis
65 duritie posita melior, cytisique, genistaeque
augent sese anni felicibus ornamentis.
Iam nemus umbrosum, resonant iam cantibus urbes
alituumque hominumque, ferae per pabula laeta
immemores hiemis fetu auctae progrediuntur.
70 Verum ubi sol terras graviori accenderit aestu,
flavescunt segetes siliquisque sonantibus agri
laetitia agrestes augent, parat horrea messor
aequatamque gravi glebam solidare cylindro,
dum nemori Phoebus crescenteis invidet herbas.
75 Mox vero ubertas autumnus iam senis anni
infert se, ipsa iacent iam strata sub arbore passim
malaque castaneaeque nuces et cerea pruna.
Non men exegit sua tempora pomifer annus,
et tristis subrepsit hicms et nubila toto
80 sparguntur caelo iamque est sine frondibus arbor,
descenduntque nives e verticibus praeruptis,
et rapido Boreas tellurem turbine perflat.
Hic ordo rerum et series repetita quotannis
sollicitis acuit curis mortalia corda.
85 Unde parens etenim tellus tot sufficit herbas?
Unde solum incultum dudum et grave pondus inersque
submittit varios ullo sine semine flores ?
Nempe aiunt qui doctrinae praestante labore
suppeditant praecepta, gravis solacia vitae,
90 aera per tenerum tacitum descendere caelo
humorem ex alto, quo uno est uberrima tellus.
Non satis id nosse est, peragranti mente sagaci
maiora explorare animus, quibus humor ab oris
ille ruat, quando tellurem frugiferentem
95 aeraque humectat liquidum, Zephyrosque reducit,
effigiemque aliam mundus capit illius ergo.
Cum Tauri hospitio excipitur sol aureus etiam
corniger illum Aries alio prospectat euntem,
laetitia exultat caelum totumque repente
100 panditur et terras diffuso lumine vestit.
Tum decus egregium Veneris pulcherrimus ipse
Lucifer, aureolus mundi stellantis ocellus,
non alias quantum servando pro orbe laborat.
Tum pater ex alto descendit plurimus aether
105 in gremium matris terrae optatoque receptus,
ut primum spectat iucundam albescere lucem,
rore levi aspergit fragrantia floribus arva.
Qui vero ardentem solis circumferat orbem
candentem ut visat stellato corpore Taurum,
110 hacsitat hic animus, quando est et credere dignum
non ex se orbes verum aliquo impellente moveri.
Qui movet hic etiam, cuiusquam si indiget usu,
fretus ope alterius, non est hic maximus ille
quem vestigamus: dem fateare necesse est
115 esse modum rebus, quemquam fateare necesse est
principium tamquam rerum, qui non tamen ullo
auxilio indigeat, moveat tamen omnia primus.
Hic Deus, hic opifex rerum est, hic rector Olympi,
quo sine nil sanctum firmumque; huc se omnia vertunt,
120 omnia contendunt, abeunt redeuntque vicissim.
Qualis, quam aspicimus stellis ardentibus aptam,
omnia complexa est moles, haec aequora, terras
aeraque, atque ignem capit et complectitur una.
Excipit omnipotens late omnia rebus et unum
125 sese ultro citroque volans mire omnibus addit.
Quem tamen haud quicquam capiat, trans aethera transque
ardua tecta deum caput extulit ipse sua vi
exuperatque omnem sensum, velut aequoris undae
velivoli angustum labentis fluminis alveum.
130 Praeterea nil mens hominum scrutatur et, ultro
haec ubi devenit, tandem ad delubra quiescit ;
hinc egressa alis firmis et praepete penna
iam melior divum circumvolat aurea templa
miraturque procul quem propter credidit esse
135 rectorem superum, qui cum loca compleat omnia,
semper abit, nusquam est seque in se continet uno.
Ipse omne est quodcumque vides in luminis oras
exire et quodcumque aetas fugientibus annis
abstulit, et seri valeant spectare nepotes.
140 Ille nihil rerum est, quas maiorum tulit aetas
aut quae sunt, aut quae longo post tempore fient
munere naturae vel temporis intervallo.
At qui contineat cum se pater aedibus ipsis
mirum est occultans ut gestiat ante videri,
145 regifice incedens turmis instructus Olympi,
deneget utque omne os illud spectare verendum
quemquam hominum, quemquam divum et contingere luce.
In gyro qualis percurrens aureus alto
sol face flammanti, quamvis sese aethere toto
150 spectari velit et terris ostendat apertis,
non recta est oculis hominum iubar undique plenum
perspectum, quorum nobis acerrimus omnium
est sensus : quod forte aciem protendere si quis
iam velit et temere radiis insistere totis,
155 non feret astrorum princeps, perstringit at ipse,
ipse aciem sensumque omnem spectantibus aufert.
Sat tibi sit regem tantum nunc nosse deorum
fas et iura sinunt quantum ; vel non satis hoc est,
cernere te naturae opus egregium omniparentis ?
160 Tun pictam aspicias tabulam atque extare magistrum
certum aliquem haud dubites, scita qui finxerit arte?
Pocula tun spectes caelata atque aspera signis,
protinus et clames : "divini opus Alcimedontis !" ?
Quicquid id est magnum, ah videas nec protinus ore
165 adclames toto : "mundi o pater, auctor et altor !" ?
At vero haec olli qui sint mortalia curae
quive aciem flectat per tot diversa videndum est,
quandoquidem causas rerum quique ardua norunt
astrorum caelique vias, malus impulit error:
170 neve labor superos aliquis neu cura quietos
sollicitet, procul a vero ratione feruntur
humanosque animos, donum omnipotentis Olympi
haud veriti dixisse simul cum corpore obire :
tantus amor doctas mentem excoluisse per artes !
175 Ergo agite illustres animi, quos vivida virtus
evehit ex humili liquidum super aethera terra,
dicamus (nam scire licet quibus integra mens est)
qui pater omnipotens mortales lumine sancto
despiciat spectansque vacet tamen ille labore.
180 Qualis praerupto in Latmo sub nocte serena
aerium gyrum aspectans caelumque profundum,
una acie iam mille faces, mille ignea cernit
sidera convexo late fulgentia caelo,
sic decus aeternum, decus admirabile rerum
185 et longe ex alto seductas aethere terras
et mare ventosum, caecisque offusa tenebris
Tartara despectat dum se circumspicit unum.
Qui vero labor hic, pulchrum qui temperat orbem
absque labore aliquo et magno se corpore miscet
190 si videt impositas lapidosis montibus urbes
humanumque genus magnis prope dis aequale ?
Adde quod immensas vires non ulla fatigant
tempora, non ulli possunt superare labores.
Illi aeterna quies nec divini imminuit quid,
195 praebeat etsi aegris faciles mortalibus aures :
ut sol aequoreas radiis cum corripit undas
multa Deo similis (componam maxima parvis),
si latum Oceanum fulgenti lampade lustret,
non madet, haud salso suscepit in aequore labem,
200 mane novo surgens iisdem iubar ignibus ardet,
purpurei referens radiatum insigne dici.
An verum summumque bonum dum voce vocatur
ante aras, varus late florentia sertis
cum delubra petit cumulatque altaria donis
205 integer et multa insignis pietate sacerdos,
non videt oblatosque aris non sentit honores ?
Heu, cadit in quemquam scelus hoc, qui id credere dignum
dicere non metuat, si qua est reverentia veri ?
Si leges hominum et sancta aspernare reperta,
210 ultorem ne temne Deum memoremque nefandi.
Hoc est aut silicem duris in montibus illum
dicere vel chalybem : tantum suadere malorum
mens sibi caeca potest denisque sepulta tenebris !
Inceptum peragamus iter ; non scrupea nobis
215 haec tentanda via est, qua non impune viator
praeteriit multave pedem cum laude reflexit.
Iam mihi caelestum numen sedesque beatae apparent,
ubi vera quies, ubi lampade lustrat
omnia sol melior semperque innubilus aether,
220 quo mala non properat Venus et sceleratus habendi
non amor accedit, sed ubi mens conscia veri
ipsa suum agnoscit dominum rerumque magistrum
aeternum, omnipotentem, regem hominumque deumque.
Hunc tu iam signis liquido cognosce volentem,
225 qui veluti cum instructa acie rex inclytus armis
egregios animo heroas legit, advocat, usu
si veniat, Martis cum res et tempora poscunt
ut resides turmas desuetaque pectora bello
admoneant, hortentur ad horrida promptius arma :
230 erexere animos omnes atque ordine facto
quadratum iam animosa acies consistit in agmen
et parat adversos hostes discludere vallo,
altaque disiecta transcendere moenia turri;
ille loco medius tutam deducere castris
235 imperat aut fossam, vel milite moenia cingit,
ille iubet, parent illi, admirantur et omnes:
non aliter pater omnipotens delegit in alto
aethere felices animas quae tempore certo
auratos orbes et maxima sidera volvant.
240 Haec grave Saturni sidus, vehit altera magni
astra lovis, flammam horribilem et crudele minantem
duro hominum generi saevi vehit altera Martis :
hunc penes ignito curru flagrante pyropo
ostendit iubar auricomum qui temperat orbem
245 ingens luce sua magni dux maximus astri ;
proximus est heros olli gratissimus ipsis
caelicolis dulcemque oculis qui spiret amorem,
te veniente die producens, Phosphore, ab Ida
teque abeunte altam compellens, Vesper, in Oetam ;
250 pone autem longo intervallo et cursibus iisdem
procedit iuvenis, cui non sua certa voluntas,
ingentem licet egregie contorqueat axem;
ultimus aspectat terras, quo nocte silenti
ostendit sese nobis argentea Phoebe.
255 Quo vero tu rem magis admirabere nullam,
conficiunt certo tantos ex ordine cursus,
ut tibi non dubium iam sit supera alta tenere
caelicolas connixe orbes atque astra moventes.
Hinc regem nimirum adstare erronibus illis
260 nosse potes, quando modus est in rebus agendis.
Nam neque fortuitum quicquam est, quod semper eodem
tempore fit, quod ne tantillum ex ordine cedit.
Nec vero hoc numero contenta est regia divum,
quando alii caelo spatiantur et agmine facto
265 concelebrant regem superum : sonat arduus aether
et regem magni referunt penetralia Olympi.
Hi se praecipites per inania nubila mittunt
subiectasque vident urbes, hominumque volanteis
attollunt humeris mentes ad caerula caeli;
270 hi mare ventosum spectant fluctuque laborem
iactatis demunt ; tantum benefacta merentur.
Informes alii larvas et tristia terrent
Tartara, vel sontes damnant pallentibus umbris,
victoresque alacres repetunt simul aurea tecta :
275 quam multae circum bis victae Pergama Troiae
Tyndarida ob raptam Graiae sedere phalanges,
quam multae Emathiae in campis fremuere cohortes,
a socero et genero Romanis dum acriter armis
et patrio, externoque est milite decertatum.
280 Nec vos praeteream, magni quibus atria regis
et secreta patent divum : vos omnia quae sunt
quaeque aetas delevit edax labentibus annis,
et seros mancant nostis quaecumque minores
per vos venturis saeclis reseranda nepotum ;
285 quos humeros cinctos penna et fulgentibus alis
saepe sacerdotes casti, dum mascula thura
ante aras adolent, manifesto in lumine cernunt.
Hi quae contingant, quae mox ventura trahantur
et rerum secreta canunt humentibus umbris,
290 et, cum nox operit terras ex aethere lapsi,
praepetibus pennis certissima somnia portant.
Hos genus antiquum Solymorum, maxima rerum
dum fuit urbs Solyma, ex alto deducere caelo
carminibus referunt solitum et de more vocatos
295 advenisse illos velatos vestibus albis
et crines auro, et viridanti fronde revinctos:
scilicet in sacris tantum sacra nomina possunt.
Nec mirum, sic magna iis observantia regis,
nomine ut audito paveant, quo nigra tremescunt
300 Tartaraque et tellus, et raucisona Amphitrite.
Nam quamvis illum vox non enuntiet ulla
mortalis, fecere tamen sacra nomina vates.
Hinc rerum dominum tempestatumque potentem,
et mundi altorem, complexumque omnia numen,
305 tergeminum, omnivolum, et magno se corpore miscens
dixere, hinc nubes qui inter caput extulit altas
praepetibus volucrem pennis et fortibus alis,
magnanimum auctorem superum, qui aetatis id aevo
sit fueritque omni semper florente iuventa,
310 hinc belli dominum, quod iustis regibus adsit
dum sanctas armis leges et iura tuentur.
Id puer in Solymorum agro dum pectore versat,
pastorale gerens tegmen peramque, cothurnosque,
ausus inexperti est tentare pericula belli.
315 Irruit in fines palmosae et divitis urbis
monstrum horrendum, ingens, hominem quo femina partu
tempore non alio magis est enixa tremendum :
ipse quidem miles, dux ipse ingentia bella
pugnabat victorque virum spretorque deorum,
320 atrox, terribilis, scu lumina torva videres,
seu Libyci pectus squamosum pelle draconis ;
impune haud quisquam (miserum) fuit obvius illi
sive pedes, sive iret eques, seu fortiter hasta,
seu rem falcato gereret iam comminus ense.
325 At puer egregius iam magni cura Tonantis,
armorum rege accito, sub numine torquet
qui fera bella suo viresque, irasque ministrat,
agresti lapidem funda detorsit in hostem.
Ille volat stridens magnum et per inane volutus
330 temporibus duris haesit, caeloque minantem,
tollentemque manus, robustaque colla moventem
stravit humi puerique simul victoria parta est.
Vidit et Epeiros (certa haec et cognita res est),
dum cornu Parthus Gortynia spicula torquet,
335 ire ducem adversus florentes aere catervas
pro clypeoque hosti nudum ostentare lacertum.
Vidit et Epeiros sternentem Parthica ferro
corpora et Euboicos spumantes sanguine rivos:
ille ducem Parthi magnum petiere sagittis,
340 mille illum telis, nec erant loca pervia ferro,
nec tantae terrere virum potuere phalanges.
I nunc et regis meritis diffide deorum !
Namque velut solido concreta ex marmore rupes,
horrifer aut Boreas aut illam verberet Auster,
345 dura solo perstat terraeque immobilis haeret,
telorum haud imbres aliter validasque secures,
ingentes equitumque alas tulit optimus heros,
quod superum implorasset opem, quod voce vocasset
caelicolum regem.
350 Nec me animi fallit multas non posse Latinis
vocibus ostendi voces et nomina regis
esse deum multa, atque cadem cecinisse priores
Orphea Mercuriumque, Linum ct Mosen Deo amicum.
Atque equidem, ni alias usus mihi nare per undas
355 nunc foret et certo religanda in litore funis,
forsitan hoc magis incurvarem gurgite remos.
At quoniam nobis animae natura videnda est,
esse Deum atque animas caeli in penetralibus altis
ostendi, illa aliis post me memoranda relinquo.
360 Et quia dicendum ut nascentibus insinuetur
omnis ab uno anima, ecquis sit Deus omnibus unus
aequoribus terrisque canam, caeloque profundo.
Multa autem tecum repetas, multa ipse volutes
dicta quidem, magnis dum diximus astra moveri
365 quaeque suis ducibus, vires tamen omnibus unum
sufficere atque illum rebus satis omnibus unum.
Nunc vero (si quid, dum dia poemata vatum
oblectant faciles animos, peperere malorum)
dicemus vera quicquid ratione receptum est.
370 Nimirum exiguae vires mortalibus aegris ;
id genus humanum volvens et parva labore
non sine concedi magno dum pectore versat,
ipsum se longe potuit deducere vero.
Ut duro cum quis morbo iactatur et aestu,
375 cordaque et arentes fauces gravis occupat ardor,
tristia dum incenso iactat suspiria corde
arentique trahit tremulam de pectore vocem,
Hydrochoi quamvis cinxerunt aethera nimbi
aestatem increpitat properam infensumque Leonem,
380 sic hominum genus invalidum molem hanc operosam
adduci haud potuit moderandam ut crederet uni.
Hinc mare navigerum Neptuno, hinc Tartara Diti,
alta lovi magni cesserunt moenia mundi.
Nec dubium cuiquam illud, naturam omniparentem
385 in rebus servare modum certo ordine rerum ;
quae ratio in causis, quianam dicetur origo,
fonte nisi ex uno velut omnia deducantur ?
Quod si stare uno dubio procul hic queat orbis,
rex hominum divumque unus Deus omnibus idem est.
390 Is tamen immensus, nihil hoc felicius usquam.
Is Deus, haud alter, ni omnes supera alta tenentes
non bene magnorum dignemur voce deorum.
Scilicet hoc veteres ipsi fecere poetae
nosque etiam voces rerum, non sensa secuti,
395 ipsa ut verba cadant numerosa et dulcia in aures,
saepe deos testes adducimus immortales.
Verum aliter res ipsa : Deus, Deus ille vocandus,
qui terras tractusque maris, qui sidera, caelum qui
aeternis regit imperiis, cui sidera fulgent
400 aurea, labuntur surguntque micantia mundo.
Principium hoc rebus, nihil hoc prius, aequiparandum,
quandoquidem nihil est sic omni parte beatum.
Quod si dii plures, numerum si augere deorum
forte licet (fac esse), pares sunt numine eodem?
405 Ergo principium nullum. Vel dicere cordi est
principium fore principio ? Quod ineptius esset.
Maximus at si quis, si quisquam est optimus unus,
cui parent reliqui, caeli cui regia servit,
optimus ille Deus, Deus est et maximus ille.
410 Non dii sunt igitur quos et parere necesse est,
qui longe observent alium metuantque iubentem.
Nunc ne tu inscite a vero desciscere quicquam
me duce iam possis, rerum alta arcana docebo,
ne dum forte meis intendis mentem animumque
415 praeceptis, anceps veri te ludat imago :
quod rex avertat superum, qui hoc omne monebat
ipse rudes olim populos perque ora parentum
et nati et seri longum accepere nepotes,
omnia quem pariter quondam videre docentem
420 ipsi oculis sancti heroes felicibus annis.
His dictis animum informamus, quando ita nobis
a patribus sunt praeclare monimenta relicta.
Quae superest igitur, magna haec, iam percipe, res cst.
Ille opifex unus rerum, Deus unus ubique,
425 treis sese in species aperit, treis dicere possim
in formas, iam vocem aliam si repperit usus.
Nam dum res omneis vestigat ct abdita lustrat,
effigiesque animo rerum et secum omnia volvit,
scrutaturque suas vires, pater ille deorum est;
430 mens illi in rebus peragendis optima (quando
optimus ipse omnis) quae mundi temperat orbem,
mens Deus illa, Deus, caeli quam in vertice summo
caelicolae appellant magnum patris incrementum.
Huic dedit imperium sine fine, hunc daedala tellus
435 accipit auctorem frugum, per quem aurea solis
spicula discutiunt tenebras lucemque reducunt.
Hunc mare caeruleum observat, quod hic aequoris undas
instituit labi, quod monstra immania ponti
protulerit mutumque genus crect, auctet alatque.
440 Dum tamen hic patri obsequitur dumque ille gerentem
aspicit ingenue natum omnia, magnus utrumque
tangit amor vique ingenti perculsus uterque est.
Qui tamen hic animis potuit caelestibus ardor
se insinuare, Deus nisi maximus ipse fuisset ?
445 Sic se regnator superum, licet unus ubique,
in formas treis exponit mortalibus aegris,
sic se caelitibus: mira et certissima res est.
Is rex omnipotens, is rex hominumque deumque
materiem statuit rebus satis omnibus unam :
450 hac pecudes hominumque genus, pictacque volucres
terrenos capiunt artus moribundaque membra,
hac nitidi pisces alti sub marmore ponti
corpora sunt sensusque ipsos impellere possunt.
Dicimus hanc etiam genitalia semina rerum,
455 si mente accipias variae sub imagine formae,
hanc elementa, quibus connexis ordine certo
omnia miraris prodire in luminis oras.
Igne calere vides, terra durescere corpus,
diffundi humore atque in cana aetate resolvi,
460 aereque augeri seseque attollere sentis.
Haec tamen haud oculis quicquam dant cernere, quando
imperfecta quidem sunt ipsa et corpora caeca ;
sidera sed radiis et caelum insigne coruscis
dum late fulgent, caecis inimica tenebris
465 quae latitant pelago, latebris quae monstra ferarum
despiciunt et luce sua dant lumina habere.
Hinc caeli nobis iucundum lumen et astra
ut duo sunt oculi quibus omnia prospectamus.
Sic ingens etiam dum volvitur undique moles,
470 quippe vigent motuque suo fas cuncta moveri ;
hoc sine non rapidis ventosum perfluit undis
aequor nec bibulae ventis iactantur arenae,
non spoliata arbos quassat ramalia fronde :
idem adeo rebus modus et caelo irrequieto.
475 Aucta opidus tantis tantoque exercita motu
materies hinc apta ad res fecundaque vires
suggerit ipsa sibi, et quos occultaverat alvo
edit maturos longo post tempore fetus.
Utque illis permixta insunt elementa vicissim
480 eminet utque aliis aliud, natura per artus
serpit et ingenium toto se corpore miscet.
Porro ignis magis est illis, qui ardoribus irae
continuo flagrant acrique dolore premuntur;
flammantes ollis oculi et ferventia corda:
485 hos tu ne in caveas, hos tu ne in vincula coge,
quos sibi conspicias potius consciscere letum
quam tolerare iugum et domini fastidia ferre.
Sunt quae non dulci declinent lumina somno,
usque adeo metuunt, animantia et abditus imo
490 est in corde levis pedibusque fugacibus aer;
hinc ovium placidum genus et male pinguis aselli,
buceriasque greges, quibus est et plurimus humor
terraique nimis, vix ire per arva videmus
hortatu, stimulis et lentae verbere virgae.
495 Vescum sal aliis, aliis est triste cuminum
iucundum hac ratione, aliis est dulcis amaror.
lamque adeo causas animo lustrare latenteis
te licet his pulchre instructum, qui fortis equi vis
ad cursum, ad magnos cur sit proclivis amores,
500 sedula quid tantum metuat formica senectae.
Namque ubi concrescit corpus, primordia rerum et
quattuor illa ineunt concordi foedera nexu
sensifer et motus primum, mox certa per artus
compages quaedam pro corporis augmine repit,
505 cui nomen Graeci fecere ; at dicere aventem
non actas sinit invidiac perfusa veneno :
tempora ad haec tandem pervenimus atque ita paucis
nostrorum auriculae pueriliter offenduntur.
Nunc redeo ad rem : principiis feliciter illis
510 compactis, porro tenuissima sanguinis aura
exoritur tacitusque haerens in corpore succus.
Hinc variae naturae animantum, utque est ea rerum
temperies, sua quemque trahit retrahitque voluptas.
Non autem hos tu seiunctos a corpore morbos
515 affectusque animi videas, sed repere passim
et vulgo ex ipsis moribundis surgere membris.
Partem aliam nunc specta animi prudentis et altae
participem rationis, vis quaenam illa repente
tollit se celerem liquidum super aethera et extra
520 procedit longe flammantia moenia mundi?
Eequibus ad caelum toties se sustulit alis
invisit divumque domos atque ardua tecta ?
Cur tantum molitur iter vel quo duce, si non
hic suus est olli locus et caelestis origo ?
525 Nempe solum patrium cuique est : exercita cursu
flumina habet pontus, quo cum venere quiescunt;
si quid in altum vi iacias, descendet et ipso
iam torpens duro consistet in aequore terrae ;
si vapor est usquam, facile quem corripit aer,
530 solvitur et tenuis vacuo laetatur in orbe;
flamma vorax etiam cum postibus haesit adesis,
velle quidem ostendit supera ad convexa volare :
tantus amor sedis, placidae est ea cura quietis !
At vigor ille animi, tenebris et carcere caeco
535 contemptis, volat ad superos et simplicis ignis
aurai similis fertur, iuvat ire per astra
aurea et extorrem patrio considere caelo.
Quod si mortales artus moribundaque membra
non obstent, iamiam ipse Deum totumque recludit
540 aethera, magnorumque procul secreta deorum.
Quis vigor iste animi, quae tanta oracula mentis ?
Quive petit supera et superum quae tanta cupido ?
Scilicet haec veteres eademque exempla secuti,
aethereos haustus animis dixere minores
545 esse Deumque ipsos caelo demittere ab alto.
Namque velut radiis sol igneus omnia lustrans
corporibus primis se miscet luce paritque
omnia quae mundo generatim saecla propagant,
sic pater ipse animas, dum se admiratur amatque,
550 sponte creat sanctumque homini dat pignus amoris
ferre sui monimentum ingens, atque artubus addit
divinae aurai aeternis ex ignibus ignem,
ulla ne cas mortis perimant immania fata.
Hinc ubi materna concrescit corpus in alvo
555 explevitque suos numeros, noviesque refulsit
quinta dies, corda ipsa tument tenerumque laborat
corpus, et in totos animae vis funditur artus.
Illa loco tremit angusto et caligine caeca
mersa bibit Lethen et longa oblivia rerum;
560 sicque diu non certa sui cum corpore in oras
luminis egreditur membrisque innititur ipsis,
donec iam firmae perfecto tempore vires
non bene conveniant : animi vigor alta pererrat
scrutaturque arcana, viamque affectat Olympo.
565 Non ullae Veneres flexerunt turpiter illum,
nullus honos auri, regnandi nulla cupido,
omnia seque ipsum angustis moderatur habenis.
Corporeae vero pestes contra aurea mentis
praecepta insurgunt, Venerem Bacchumque secutae
570 terrenis inhiant rebus noctique soporae,
et velut ignava indulgent animantia ventri.
Quin etiam, si dira lues in viscera repsit
intima, quamquam animis obstat, iuvat aequora picta
currere lintre et fallaci se credere vento,
575 et dulces mutare domos patriosque Penates,
ac turpes omnem vitam degisse per artes
ut mensa argento et fulvo colluceat auro.
His qui erit adductus, parvi rectumque fidemque,
parvi sancta facit iura et sine legibus ullis
580 vitam agit iniustus, patriaeque acerrimus hostis
Florenteis urbes bello civesque fatigat.

Sigue explorando

Por su autor
Aonius Palearius · 2 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

De animorum immortalitate — Liber II →

Expediente

Autor
Aonius Palearius
Título
De animorum immortalitate — Liber I
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-animorum-immortalitate-liber-i--aonius-palearius-b864d0
Cita recomendada
Aonius Palearius, «De animorum immortalitate — Liber I», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-animorum-immortalitate-liber-i--aonius-palearius-b864d0.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.