CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaArator

Arator · Medieval

De actibus apostolorum (Migne) — LIBER SECUNDUS.

latín

167 Spiritus accensam verbo radiante lucernam Sub modio lucere vetans, secernite Saulum, Dixit, in oris opus, quem mox sacravit euntem Imposita Petrus ille manu, cui sermo Magistri Omnia posse dedit. Cyprum, Salamiraque linquens
168 Pergit adire Paphum, quae fertur amoribus olim Dedita, sacrilegae mansisse libidinis antrum, Aligerosque vagos studio coluisse procaci. Hinc operum procedit apex, quia gratia major Ad delicta venit; culpas huic posse remitti, Exemplum jam Paulus erat. Quam splendida laudum Materia est adjecta viro! Primordia casta In luxus regione serit, fructusque pudicos
169 Multiplicat lascivus ager: cui nescia post haec Difficilisque foret, cum sic videatur honestas De turpi coepisse loco? pars ne qua vacaret A meritis jejuna, tamen molitur iniquus Eloquio certare Magus; contraria semper Virtuti fecere viam: jaculata retorquens Ecclesiae bellator ait: fallacia monstrat, Quo pereas genitore satus; confinia mortis In tenebris patiere tuis, neque cernere solem Tempus ad usque datur, rerumque attendere formas, Artificem quibus esse negas; tunc nubila vultum, Caeruleis vinxere notis, et pectoris atri Venit in ora color: quaerit jam, calle negato, Quo duce tutus eat, cujus pede gressibus instet, Quis tribuat miseratus opem, vacuasque per auras Erroris palpavit iter. Proconsule Paulus Mox dedicit lucere fidem, cui causa videndi
170 Nox aliena fuit: non sunt nova, Paule, salutis Obsequia, a tenebris lucem bene surgere nosti. Omnia secretam reserant documenta figuram. Si libeat vigili pulsare latentia sensu,
171 Jure docens Paulus miracula condere coepit Ex oculis, jubar unde sui micat altius oris, Amisso crescente die; sic nuper iniquum Subdere dignus erat, tenebrisque fatentibus hostem Vincere, qui caecus meruit sine fine videre. Antiochi dictam de nomine visitat urbem Paulus, et extemplo properat dare verba catervis Quas Synagoga tenet; dextraque silentia mandans,
172 Nostis, ait, patribus tellus Aegyptia nostris Qua posuit feritate jugum, crudelibus arvis Quos rapuit per signa Deus, quibus omnia cedens Mutavit natura vices, cum virga fugavit Terga maris, fluctusque suis stetit exsul ab oris, Pulvereo de calle placens, pontique facultas Obsequio est subjecta pedum, redeunte profundo Naufragium factura reis, quae vertere jussa Per varios sua jura modos, his stravit arenas, His cumulavit aquas; justis via, sontibus unda. Cum percussa silex venis spumavit apertis, Aequoreos enixa lacus, de vertice sicco Flumineum largita vadum, non pristina morem Gessit origo suum, veterem nec praebuit usum, Dona novella ferens, quam lex aeterna coegit Non innata sequi, disjunctaque semine monstrat
173 Posse dari, de rore dapes, de caute liquores. Nam ne pauca piis fluerent miracula causis, Saxa vomunt latices, et inundant nubila panes, Aeriusque liquor solidis induruit escis, Quaeque diu vacuas tenuerunt agmina fauces, Frugiferis saturantur aquis, nimbique coloni Dant epulas, pluviamque vorant, et manditur imber. Sic invicta manus, sic gratia plena creantis Scit querulos nutrire greges, et ponere sacros In patria meliore choros, ut ventris amoeni Fructus ad aeternae florescat semina vitae. Davidica nam stirpe satus, genitrice Maria, Christus adest, quem tota canunt oracula vatum Venturum sub carne Deum, seseque creantem Virgineos intrare sinus. Evolvite, quidquid Sabbata vestra tegunt, typicae documenta figurae
174 Perspicitis fulgere sacri praesepibus Agni, Cujus ab igne senes hauserunt dicta prophetae, Et dedit ante loqui, quod coepit postea nasci. Clamavit, virtute potens, Baptista Joannes: Non ego sum, post me veniet, cui tangere non sum Calceamenta pedum dignus, neque solvere summam Qua ligat excelsas humilis corrigia plantas. Quam bene vox Pauli cecinit praecepta lavacri, Permiscens antiqua novis! nec Epistola cessat Haec iterare docens: Patres baptismate nostri In Rubro fulsere freto sub nomine Mosi Per legem, cum petra simul sequeretur euntes; Nam petra Christus erat. Quid adhuc, gens dura, requiris? In libris sonat ecce tuis: ne credere tardes. Consule signa maris, quae mystica dona susurrant
175 Temporibus ventura crucis, cum sanguine Jesus Tinxit aquas, laterisque uno de vulnere fluxit, Quod vitae tria dona daret: rubor aequoris ille Causa futura fuit; sic Conditor abluit omnes; Sic emit; hic pretii color est in gurgite ponti, Apparentque vado miracula debita ligno. Saepius obscuris radios infundere fervens Mentibus, haec rursus memoravit in ordine Paulus: Postquam signa Dei, carnis vestitus amictu, Christus ubique dedit, faciens manifesta, quod orbi Venerit ipse salus, stimulis agitata furoris Impia turba fremens petit hunc a jure Pilati Suspendi, figique cruci: terrena propago! Vota quod optanti non possent omnia ferre, Sponte salutiferi cesserunt munera Christi, Qui libertatis pretium tibi venit ab astris, Perdita restituens, tumulisque jacentia tollens; Respice, quam proprio maneas obnoxia regi; Ne pereas, vult ipse mori; post tristia facta Quin etiam, custode dato, signare sepulcrum Ad geminum voluere nefas, Dominoque paratam
176 Surgenti damnare viam: pro caeca voluntas! Quae putat aeternum mortali lege teneri, Et non posse sibi post funera reddere membra, Qui toties aliena levat: meministis ab ore Davidicae resonare lyrae: Corrupta vetabis Sanctum nosse tuum. Poteratne in pulvere lethi Ferre moras, qui vita manet? quem suscitat auctor Nil patiens de morte Deus. Mors denique victa est, Vincendi transgressa modum, quae, judice tacto Linquere jussa reos, spoliis vacuata vetustis Per sua bella cadit; veniensque absolvere vinctos Non retinendus erat; sors ultima coepit Averni
177 Jam, vita praesente mori, quaeque omnia subdens Ante fuit, tunc ipsa perit; triduoque peracto, Lucis iter, quod fecit, adit, quo tota resurgit In Domino natura suo; de lege videtis Laxari non posse neces; hunc quaerite, cujus Sanguine mundati, regno sociamur herili, In cujus jam parte sumus, sub pignore carnis, Quam voluit portare Deus. Tunc dogmata quosdam Ecclesiae dant ista viros; vetuere loquelas Ulterius proferre pias. O semper inanis! O sterilis Judaea, tibi! quae semina vitas, Ne fructus afferre queas, quibus ore magistro Paulus ait: Vos ista quidem, vos nosse deceret, Ast aliis hoc lumen erit, nam scripta fatentur;
178 Lumen in extremis posui te gentibus esse. Gentiles stupuere globi, fontemque secuti Sumere promissae cupiunt novitatis honorem, Et lympha genitrice sati meruere renasci. Compellor ratione loci, pro munere tanto, Historiae pulsare fidem, quae prodidit, olim Cum populos gentesque duas in ventre Rebecca Ferret, et angustis includeret agmina muris, Consuleretque rogans oranti corde Tonantem, Responsum meruisse Dei: Prior, inquit, in istis Inferior breviorque manet, majorque minori Serviet, et juvenis palmae potietur honore. Quidquid in hoc utero fecunda puerpera gessit, Ecclesiae conceptus habet, formamque sequentem Gentilis concursus agit, qui crescit in alvo, In qua victor erit: quod jam meminisse necesse est, Et studiis celebrare bonis, famulemur ut illi, Cujus ab affectu nos contigit ante vocari Quam nasci; qui dona prius quam tempora praestat. Jamque Lycaonios incedens passibus agros Lystram Paulus adit. Fuit hac tunc claudus in urbe, Supplicio comitante satus, vestigia ferre Nescius ex utero: membris pars coeperat aegri,
179 Se nascente, mori. Comperto dogmate Pauli, Quo monitore piae tendunt ad sidera mentes, Mox voluit divina sequi: bene, claude, jacebas, Has primum graditure vias; petis aethera sensu, Cum necdum movearis humo, pedibusque negatis Longius ire vales. Paulus speculatus, in imo Pectore quid cuperet, claudique fidelis amorem In verbo jam stare Dei, sic clarius infit: Surge citus, rectusque tuis imponere plantis! Exsequitur praecepta salus, et calle novello Progreditur persona vetus, motuque frequenti Pulsat ubique solum, perque omnia currere tentans
180 Saepe timet, quod nescit, iter, modo gressibus ortus Annoso languore senex; quod ut agmina cernunt, Exclamant, divumque vocant, ac serta ministrant, Ut mactanda feri procedat victima tauri.
181 Paulus ad haec tunicam rumpit festinus, aperta Sic prohibens ratione viros: Solemnia nobis Cur, precor, ista datis? fragili quos corpore constat Terrena sub lege premi: fuit impius olim Relligionis honos, cum numina fusa metallis Artifices timuere sui, cum templa dicarent Abscissis de rupe deis; tunc forte libebat
182 Innocuos mactare greges, fibrasque tepentes Consulere, et vocem pecudis morientis in extis Quaerere; nunc libeat, vanis cessantibus aris, Aeterno parere Deo, qui semina vitae Praebuit, et variis proventibus arva locavit, Cujus ab imperio plenis consurgit aristis De grano moriente seges, palmesque recisus Vulnere conceptas fecundius evocat uvas, Quo moderante polum, succedunt solibus imbres,
183 Tempora temporibus, quae cum fugitiva recurrunt Post sua terga, vagi constantia permanet anni. Discite jam verum, sacra de Virgine natum, In terris celebrare Deum, nec vota feratis Lanigero damnosa gregi, quos liberat Agnus Unicus, ablutum qui sanguine comparat orbem. His dictis instructa fides: sed corporis usus In geminum processit opus, duplicemque figuram Personat una salus, toto quod in aequore mundi Ecclesiae duo sunt populi per verba duorum, Cui plenas captura duas facit esse carinas. Namque haec humano generi collata vicissim Claudorum docuere pedes, quibus astat imago, Singula quaeque gerens, populo communis utrique. Quem Petrus antiquis tribuit consurgere plantis, Ad portam vicinus erat; gens venit ab illo Circumcisa loco, Psalmi, Lex atque Prophetae Cui Christi cecinere diem; quem Paulus ab arvis Erigit, ad templi nunquam consederat aedes, Longinqua tellure jacens, quia gentibus orsus Coepit ab ore pio solidae vestigia mentis In turbas proferre rudes, populoque mederi, Quem latuit vox prisca Dei. Sic claudus uterque
184 Cum properat, genus omne levat, gentisque salutem Personae signavit iter, quae gloria rerum Contulit, ut Petro Paulum gerat ordo secundum, Qui fundamentis manet architectus in illis. Ut tamen auctoris memoremus ad omnia laudes, Hi duo sunt caeci, properantibus undique turbis, Qui Domino dixere simul: Fili optime, David, Da tenebras exire graves, da cernere lucem, Quam nescimus adhuc! Subitum tunc illa medelae Semper amica manus jubar intulit, atque reliquit Nox oculos, exsulque dies illuminat orbes, Expavitque redux inopina crepuscula visus. Hos populos liquet esse duos, quos noxia venae Caecavit natura suae, clementia Jesu, Cum celebravit iter, cum tempora carnis habere Se voluit, de luce novat, purgatque figuram, Quam delicta dabant, moxque integra fulsit imago, Quae meruit sentire Deum: pars juncta cerebro Maxima sunt oculi, creat hos in munere Christus, Qui caput et splendor rerum est: pars omnibus ima
185 Sunt in fine pedes, hos sanat in aggere cura Vocis apostolicae, quoniam speciosa vocantur, Quae pacem cunctis portant vestigia terris. Exortum est lumen tenebris per dona magistri; Hi statuunt gressus, quibus est sors tradita verbi, Ut vigeat medicina sequens bonitate prioris, Paulatimque salus in totum transeat orbem. Jam rabidas hominum Paulus superaverat iras; Velificante fide, subitas vomuere procellas Judaica de nube doli, non primitus ulli Posse lavacra dari, quam circumcisio carnis Accedat de lege Dei: gens dura, quid ultra Ad lapides ferrumque vocas? haec umbra figurae,
186 Non species mansura fuit; simulata relinque, Quae jam certa vides; Christi processit ab ore Vita manens, omnesque jubet de fonte renasci, Qui veniunt: cur membra secent, partemque resolvant, Cum totum salvare queant? ne quaere vetusto More premi novitatis opem, deflexaque retro Lumina constitui, postquam via rectior omnes Dirigit, et caesis illustrat sentibus orbem. Lite sub ambigua Paulus loca tendit ad urbis, Cui radiant monumenta crucis, sanctosque revisit Juris apostolici proceres, quibus omnia praesens, Quae sint gesta, refert. Petrus, cui maxima cura est Commissos augere greges, ad pascua cunctos, Se duce, laeta vocans, has explicat are loquelas: Cernitis aeternum saeclis memorata vetustis, Quae populo docili cecinerunt ore prophetae, In nobis complesse Deum, qui maluit emptor
187 Omnibus esse salus, nullum discernere passus. In pretio, quo vita redit: mihi jussit apertam Gentibus hanc monstrare viam; quid vota morari, Tardarique juvat? quidve haec aenigmata cana Misceri cum luce nova? quos gratia purgat, Ut veniant, lex nulla vetat, coelestis amoris Materia est festina fides, hanc Christus adoptat, Hanc facit esse suam, qua quisque merebitur uti, Circumcisus adest, et jure renascitur undis. Pastorem statuere sequi, placet ergo ministros Ire simul, scriptisque piis absolvere gentes, Hoc illis non stare jugum, tamen esse cavendum
188 Ne simulacra colant, quorum libamina semper Exsecranda forent; ne, suffocata cruore Quae maculantur, edant; ne, saevior hoste, libido Hos impura premat, quos lux baptismate mundat. Clarius ut liqueant hujus documenta figurae, Et progressa prius, cur jam discedat imago, Principium meminisse juvat: Deus inquit, Abraham, Ut testamentum tibi nunc sobolique perenne Constituas in carne meum, praeputia ferro Circumcide libens, et foedera necte superna. Secretam scrutemur opem, videamus in isto Vulnere pacta Dei, quae testamenta recondit Praescius, ut terris consortia jungat Olympi, Quae didicit jurare puer, qui primus ad undam Reperit ecclesiae currentem fonte Rebeccam. Corporis ille locus, quo circumciditur Abram, Luxuriam lascivus habet, vitiique minister Naturae sub lege jacet, pater ipse futurus Seminis, unde salus ad vitam pullulat orbis, Evacuat, quod culpa gravat, truncata libido
189 Virgineum promittit opus; haec namque propago Divinum concepit iter; hinc sacra Maria est Ad partum generata novum, quae, conjugis expers, Mater inest, natusque Dei de Virginis alvo Emicat, atque hominem mediator in omnia complet, Hinc terrena levans, illic coelestia praestans. Praeterit ergo vetus, Christo nascente, figura. Haec facies jus omne novat, cultroque fugato, Spiritus ardescens cor circumcidit in undis, Qui sanantur aquis, ne figant vulnera membris. Nescius interea curis laxare quietem Paulus in orbe docet, verbique ligonibus omnes Excolit, et fidei cogit flavescere messem, Errorum fugiente gelu, quem Spiritus almus Haec Asiae proferre vetat, nec Mysia quivit, Dives agris, hujus tunc semina ferre salutis,
190 Fecundo jejuna solo; vir quippe Macedo In somnis haec visus ait: Miserere, precamur! Illyricos dignare sinus! o gratia quantum Improvisa parat! subito flammantur amore, Qui positum jam tempus habent; sic, nocte fugata. Doctiloquus convertit iter, fructuque loquelae Vescitur esuriens Macedonia, perque soporis Dona salutiferam meruit comprendere linguam. Quaestio crebra sonat, si plenus munere largo Praedicat omnipotens: Non veni perdere mundum,
191 Sed salvare magis; faciat quae causa, negari Haec aliis, aliisque dari? cum prodiga Jesu In commune velit pietas succurrere cunctis. Suppetit affatim exemplorum copia, nosque Lectio multiplicem docet hac in parte figuram, De qua pauca canam, Luca narrante, relatu. E populo quidam Christo comes ire rogabat, Quem secum prodire vetat, qui deinde tacentem Sponte vocat; novit mundans interna magister, Quae verbum jam corda ferant, quos obstruat intus Error iniquus adhuc, ut tunc doctrina ministret Officium, cum tuta venit: en sancta quod, inquit, Incipiant violare canes, coenoque gravati
192 In margaritas vertant contagia porci. Altera res etiam superest in carmine dura, Sed, quibus ex veteri patuerunt omnia fonte, Ore datas tenui facile est advertere guttas. Exodus ille liber memorat velamina sacri Pontificis, qua nempe queat splendescere veste, Officiique habitum nitido componere cultu, Qui segmentatus mediis altaribus astat,
193 Quas inter species parili numerantur amictu In femore exuviae, quibus indumenta pudoris Progrediens ad templa locet, studeatque sacerdos, Renibus obstrictis, mysteria castus adire. Quod statuit lex prisca magis, devinctaque jussit Tunc haec membra tegi, quae possidet atra libido, Cum properat libare Deo: laxata relinquens Conjugio post sacra tamen, ne parcior usus Ad sobolis non staret opus, sterilique marito Connubii frigeret amor, cum certa propago, Hoc solemne gerens, nullos admitteret unquam Externa de stirpe viros, ubi nomine prisco Ex adytis perdurat honor, prolesque per aevum Sanctificanda redit: vicibus supplenda creandi Ecclesiae nunc alma fides sine fine pudicos Pontifices jubet esse suos, et quaerit in omni Cauta tribu, quos rite probet, nec sanguinis iste Sed meriti successus erit: tamen illa figura, Qua sine nulla vetus subsistit littera, demum
194 Hac melius novitate manet, variatque recurrens Alterna ratione vices, ne forte sacerdos Tunc generare velit, cum necdum mente capaces Cernit adesse greges; cumque instat nobilis ardor Discendique fames, ut apertius ora resolvat, Ne quisquam jejunus eat; nam semine verbi Prolem posse dari Paulus quoque saepius inquit, Filioli, dicendo, mei: juvat ergo parumper Eloquium genitale premi, studiumque docentem Dispensare suum, laxans pro tempore vires Ingenii, strictasque ferens, ne fusa profani Conculcata terant, mundatis sancta reservans. Fas vetat inde queri; culpis hoc imputet Adae Venae poena suae; quid enim rea fauce parentum Progenies sibi jure petat? sator ille benignus Ni donare velit, quidquid temerarius error, Corrupto natale, tulit: via sola salutis Affectus parcentis erit; miseratio semper Conditione caret; praestans indebita, Christus His pius accelerat, justusque his munera tardat. In Macetum terris cum moenia nota Philippi
195 Doctoris celebraret iter, bacchata puella Sub stimulo Pythonis ait; Paulum esse ministrum Aeterni scitote Dei. Professio vera Mendaci de teste sonat, vocemque fidelem Perfidus auctor habet, sed non defertur honori, Quod cogit formido loqui, nec mente cohaeret Nudus amore timor. Paulus, miseratus ab atro Daemone corda premi, nolensque licere profano
196 Divinas aperire vias, Fuge, dixit, et ista Ulterius tentare cave! Nil jussa moratus, Hostis abest, vacuamque domum possessor iniquus Deserit, ac profugo mulier sanata periclo Conticuit de laude viri; quae coepta peregit, Plusque tacens hoc esse docet, de munere vulgi Haec quaestum faciebat heris, quos turbidus implet, Quo caret illa, furor, populique procacis in aure Seditione fremunt, Romanis obvia sacris Sacra dari, ritusque novos exire per orbem, Et veteres cecidisse deos. Tunc agmina raptim,
197 Fustibus innumeris eliso corpore Pauli, Conveniunt, ubi carcer erat, quem sedibus imis Includunt, comitante Sila, vestigia quorum, Ligno mersa cavo, vinclis tenuere beatis. O felix de clade locus! cui clara refulgent Lumina pro tenebris, in quo dedit esse perennem Nox antiqua diem, niveam translatus in aulam Ecclesiae, cunctisque ferens modo dona salutis, Quam bene carcer erat! tota concurritur urbe, Qui primus nova tecta petat quive oscula figat
198 Postibus, et tacta sacretur parte cylindri. Jam nocturna quies per corpora serpere fessa Coeperat; exsiluit tellus minitata ruinam, Visceribus concussa suis, et, claustra relaxans, Mota vagatur humus, servitque canentibus hymnum Tempestas famulata soli. Pro quanta patescit, A nullo superanda, fides! veniente periclo, Poena fugit, geminoque metu discrimina crescunt Ut perdant tormenta locum. Tremefactus, ab alto Excutiens sua membra toro, cum libera custos, Cerneret antra necis, gladii mucrone retecto, In jugulum vult ferre manum, sed non licet illi,
199 Paulo teste, mori, cujus solamine vitam Reperit, atque suo meruit de carcere solvi, Descendensque domum sacris fomenta ministrat Vulneribus, liquidamque parat sibi redditus undam, Coelestem nacturus aquam; nam corda saluti Figere Paulus amans, cunctos simul amne fluenti Diluit aetherei, patuit cui luminis ante Gratia non perimi, crevit post vita renasci. Blandiloquis olim capta est sermonibus Eva, Deceptura virum; nunc improbus ora puellae Qui tunc daemon agit, repetens ad crimina sexum, De quo praeda fuit, multis, ventura canendo, Peccati conceptor erat; sed Apostolus Adam Jam melior, coeleste levans in imagine signum, Qui fuerat terrenus homo, nec certa recepit, Nam fallit, quod ab hoste venit, metuamus ut omnes Hoc audere nefas, nec corrumpamur amari Melle doli, si vera canat, qui falsa ministrat.
200 Ingeniis claras et linguis Paulus Athenas Ingreditur, tumidamque feris conflictibus urbem Eloquio torrente premit, quem turba profari Doctisonis mirata modis, Quibus, inquit, ab oris Verborum fluit iste sator? Plebs nescia Paulum Semina ferre vocat, fruiturque errore magistro Vera loquens; namque hic facundus in orbe viator
201 Ambulat, atque colit, cujus labor omnibus instat, Ut crescat divinus ager, purgataque fructum Mens humana ferat, lolii ne sordeat herbis, Quam segetes portare decet. Manus aemula cogit Ad proceres hunc ire simul, quibus edidit astans: Cecropidae, quos fama canit sermone diserto Gymnasiis vernare suis, ubi praesidet altus Sacrilegae novitatis amor, vos cernimus aram Ignoto posuisse Deo, qui condidit astra,
202 Qui pelagus terrasque dedit, quem vita parentem, Ut moveamur, habet, cujus spiramus ab igne, Cujus imago sumus, de quo cecinere poetae Hinc hominum constare genus, quem praedico, cuncta Sanxit ab ore suo; cur haec divina vocatis, Quae facitis, vacuoque metu coeleste putatis
203 Auxilium, quod gignit humus? natura metalli Visceribus latet ima soli, quibus eruta sumit Ingenii fabricantis opem, seu numina templis Hinc veniant, seu vasa focis; sibi causa timoris Ars operata deos; Dominum super omnia fusum Claudere nemo potest, parvisque arctare figuris; Quod capitur, minus est spatio capientis; in auro Materia est, opifex rerum non sustinet usum Quem simulant quos ipse creat: quam dura luetis Crimina! quam stultam sese sapientia vestra Judicii est sensura die! cum corpora Christus Surgere cuncta jubet, tormentaque fine carebunt, Utque reos cruciet, servat, quos devoret ignis. Sic caro, juncta Deo, carnales expiat actus, Et commissa sibi coram hac examinat ultor, Qua voluit moriente pati, quam, funeris expers, Vivificare volens post tartara reddidit astris. Haec multos ad dona vocant. Dionysius ipse
204 Primus in arce loci nova praemia jungit honori, Complexusque fidem sic incipit esse sophista. O lupe, Paule, rapax! dedit hoc benedictio Jacob Nomen habere tibi; quid jam remanebit in orbe, Quod non ore trahas, postquam solertia Graia Cessit, et invictas in dogmate vincis Athenas? Cur Epicureus, vel Stoicus impia soli Bella cient? reserare opus est quo nomine multi Sectarum coiere greges: vitam ambo beatam Elegere sequi, quam corpore diligit alter,
205 Hic animi virtute colit: dat et actio Pauli Ad vitam praecepta piam; sic, themate juncto, Hi magis alternis solverunt vocibus ora: Corporis atque animae commissus partibus exit Plenus homo, sed nunc, studiis diversa sequentes, Ambo volunt quod neuter habet; Vas lumine plenum Subdit utrumque Deo, Video, clamans, caro menti Quam sit iniqua meae, rursusque salubriter infit Non propria de parte geri quod gratia donat.
206 Hoc celebremus iter, vita est quia Christus, et ipse Se vocat esse viam, per se gradiamur ut ad se. Sanctaque ne pedibus possit cessare lucerna, Praeco datus fidei vestigia suggerit orbi. Attica discedens jam liquerat agmina Paulus, Eloquiis superata piis, bimarisque Corinthi Moenia juncta petens populosam reperit urbem, Quae, licet alterni contingeret aequoris undas, Perpetuas sitiebat aquas; ibi Ponticus ille Aquila tunc praeceptor erat, vir plurima laudis Instrumenta gerens, cujus se Paulus amico Contulit hospitio, sociam dignatus adire Artis amore domum; nam scenifactor uterque
207 Pollebant operis studiis et dogmate legis. Christus ait: Nunc, Paule, doce; non obviat ullus, Me comitante, tibi; quae sit mihi moenibus istis Turba, vides; insiste loquens; ego pectora firmo. Ista monent nullos unquam de munere tardo Posse queri, gratis quod dat clementia Christi. Tecta sub ambiguo lateat ne forte figura, Qua dabitur, ratione canam; de nomine saepe Argumenta trahi, documentaque maxima gigni Scripturae cecinere piae: juvat altius ergo Quaerere qui Paulo charus conjungitur hospes Factus in arte comes, sub cujus imagine causae Sic vocitatus erat, qualive decorus honore est, Hac quoque parte placens: aquilae natura fidelis
208 Sponte gerit quod forma tenet; nam debilis aevo Et declinatis senio jam visibus ales Flammivomo sub sole jacet, pennasque gravatas Ejus in igne fovet, nocturnaque lumina pandit, Atque oculos radiis ardentibus ingerit aegros,
209 Ad veterem reditura diem; sic dona caloris Languida sumit avis, cujus de fomite vires Accipit, et prisci reparat dispendia saecli. Cui ne sola forent, quae fervidus incutit aestus, Per laticum mundanda vadum, ter mergitur undis, Et senium deponit aquis, juvenemque decoris Effigiem de fonte levat; quis apertior actus Relligionis erit? cum veri lumine Solis Tangimur, antiqui contagia solvimus aevi, Accendente fide: lympha mox matre renati
210 Conspicimur novitate rudes: infantia rursus Fit recidiva seni; gemino manantibus ortu Hic melior natalis adest, bene conscius hujus Alitis exempli, quem Spiritus egit opimam In cithara versare manum: Renovaberis, inquit, More aquilae; qua lege datur sentire probatis Laude placere typi, quod firmant cantica justi. Nec vacat ars Pauli, socio celebrata sub ipso, Secreti virtute boni, tentoria quippe Fortia mobilibus fabricabat in aggere tectis. Longius haec abiens peregrinus ubique viator
211 Erigit, atque hiemes solesque his pellibus arcet. Nos quoque, per culpam prima de sede repulsi, Exsilio mundi jacimur; via reddita tandem est, Qua patriae repetamus iter; munimina nobis In castris sunt, Paule, tuis, ne criminis imbres Tempestas mundana ferat, scelerumque vapores Ignitus tentator agat; sub tegmine tali Tuta salus nullum discriminis excipit ictum, Nec prostrata feri succumbit viribus hostis. Mystica signa duces praemittunt laudibus artis. Pisces Petrus agens, homines capit; aequoris hospes In sacris persistit aquis: habitacula Paulus Dum terrena levat, docet ut coelestia condat. Factaque saepe manu nunc construit atria verbo. Ulteriora sequens, lustratis finibus, arva Conveniens Ephesum Paulus docet, atque ibi quosdam Prospiciens astare viros: An Spiritus almus Venerit his? quaesitor ait, qui fonte Joannis Se dudum maduisse ferunt, nam nominis hujus
212 Expertes hucusque trahi, quos flumine sacro Abluit, et sanctus mox Spiritus ora replevit, Verborumque dedit solitis virtutibus imbrem. Saepius arma movent ista de parte profani, Et bellare parant, quibus ut contraria possim Fundere tela loquens, tu nunc mihi largius ora, Spiritus alme, riga, sint ut tibi dogmata digna, Quae dederis! tu vocis iter, tu semita vitae, Tu dicture veni! qui per tua munera semper, Quod reddamus, agis, donique resuscipis usum. Nomine venturi praecursor in orbe Joannes Exhibuit baptisma suum, Dominoque paravit Ipse viam, memorans cunctis baptisma futurum, Post aliud quod jure datur, quod trina potestas Illustrare solet; sed quod magis eligit hujus Tangere Christus aquas, formam facit omnibus, ad se Currere, fonte pio sacram ne deserat undam Ulterius mortale genus, quam corpore mundo Et Dominus dignatus erat, cum diluit amnem Per famulum mergente Deo: jam, flumine tacto,
213 Discipulis hoc cessit opus, quos dogmata plures Baptizasse canunt; servi cessare lavacrum Fas fuerat, veniente Deo, praenuntius ex quo Dixerat ista prius; quo fecit tempore Jesus Jam plenum baptisma geri, velut ante Joannes, Cur solitum propriumque daret? quae regula Paulum Compulit, ut Christi deberent fonte renasci, Quem non venturum, sed jam venisse Joannes Insinuans digito coelestem prodidit Agnum, Hunc peccata canens a cuncto tollere mundo. Quid geminum baptisma cupis simulare, profane? Dissona non iterant; repetitio rem tenet ipsam, Non aliam, bisque illa foret, quae primitus esse
214 Coepit, et ipsa redit; nam cum discordet origo Principii finisque sequens, et singula dici Et patet esse semel, nulloque errore gravantur, Quae collata simul possunt divisa probari. Cum tamen haeretico nigredine plenus Averni Polluitur quicunque lacu, si lumen habere Ecclesiae vult fonte piae, non cogit ad undam Nostra fides hunc ire iterum, quia nomine trino Dogmata prava trahunt, nec qui, sed quid dare possint, Explorare solet, positae quem vera fateri Instituere manus, solusque repellitur error In diversa trahens, quod Spiritus efficit unum. Hos etiam bis sex memorat Scriptura fuisse.
215 O sacer et felix numeri modus! agmine fuso Cum meruere cibi damnorum semine nasci, Juris apostolici lata est tot gloria vasis. Jam sermone potens Ephesi converterat urbem Paulus, et aethereis fulgebat gloria signis. Cumque per innumeros nutarent saucia morbos Corpora, nec miseros operata refecerit aegros Artificum medicina manu, velamina sacra Absentes petiere sibi, quibus adfuit ardens, Ut caderet vapor ille, fides, finemque calori Altera flamma daret; semicinctia denique Pauli,
216 Atque oblata palam sudaria, fusa per artus, Languorum pressere focos, membrisque repostae Ad nihilum fluxere lues: vigor omnia curans Tactus erat, nullaeque domus a munere cessant, Quod medica de veste ferunt: virtute sub ipsa Spirituum quoque turba minax, velut irrita fumi Pars per inane, fugit, ne fabrica pulchra creantis, Quae plasmata solo coelestis imaginis instar Traxit, et auctoris speciem pro pignore gestat, Hospite sit polluta suo, templumque decoris Inficiat praedonis odor; quo tempore septem
217 Judaea de stirpe viri nova praelia tentant. Sic prius affati: Quem Paulus nomine Jesum Praedicat, hunc tibimet pariter proponimus et nos; Pervasum dimitte locum. Vox reddita contra, Christus qui sit, ait, qui Paulus, sentio, nam vos Ignotos vitare licet; cognosce furorem, Gens inimica, tuum; daemon regnare fatetur, Quem venisse negas, atque hoc convinceris ipso, Quo stimulante ruis, cui non datur ore placere, Quod terrore movet; contraria dicere voto Causa Dei prohibet, quam lex comitatur amoris. Haec est vera fides: quae tunc spectacula plebi, Quamve triumphalem, Domino vincente, coronam Contigit inde geri! rabido cum murmure frendens Daemonis ira, suis bene noxia, rumpit amictus, Dissecat et facies, fugiuntque pericula victi, Nudaque praecipiti convertunt terga pavore. Quid, Judaea ferox, jam non de clade timebis? Quae socio sic hoste peris, cui criminis auctor, Punitorque idem est, ne sit te judice pulsus, Qua simul est peccante reus. Mox fama per urbem Sparsit ubique volans, et daemonis edere vocem,
218 Quod virtus est summa Dei: concurrere gaudent In latices intrare pios, maculasque vetustas Fonte lavare novo, sanctisque nitescere lymphis. E quibus una datur simul insons omnibus aetas. Ast alii magicis ponunt incendia libris, Ut mereantur aquas, et vitent ignibus ignes. Ardua flamma nimis, cujus super aera fulgor Evolat, et coelum tales petiere favillae. Quinquaginta etiam pretium posuere libellis Millia nummorum, quoniam meruere nocentes Sic abolere nefas; hujus haec causa figurae est: Lege sacer numerus delicta resolvit, ut olim
219 Diluit in toto David sua crimina Psalmo, Contractusque fugat; nam quinquagesimus annus Cum jubilaeus adest, proprii distractio ruris Antiquo donatur hero; servire coactos Libertas amissa petit; mala debita laxat Creditor, et limen patriae vetus aspicit exsul. Quinquaginta etiam cubitis distenditur arca, Quae deprensa vadis, atque aequore tuta salutem Sub numero pietatis agit, servataque crescit Per spatii parcentis opem, quia Christus ubique Condidit ecclesiam venia fabricante capacem, Quae, sic coepta fretis, latissima funditur arvis.
220 Infelix Ephesi Demetrius arte locabat Sacrilegis delubra locis argentea, suetus Solvere vota suae pretio majore Dianae, Cedere cuncta videns prisci monumenta furoris Ingemit, et varias his vocibus excitat iras: Non pudet, o socii, nostram cecidisse Dianam, Quam mundi suspexit honor? mortalibus ultra
221 Quae speranda salus, si non per saecula possunt Fine carere Dei? quae nunc simulacra sacellis, Quae poterunt dare thura focis? quos advena Paulus Territat, et, quidquid gerimus pro numine divum, Muta metalla vocat, quorum discedit ab orbe Relligio, pulsique fugam petiere Penates. Et mihi jam video subitis lapsura ruinis Condita fana diu, templi quoque nobilis aedem In cinerem stragemque dari! quam prendimus arcem,
222 Quamve tenemus opem? quibus interclusa facultas Est operum, crimenque foret fecisse Dianam. Pergite! tempus adest! labor ultimus omnia secum, Si desperat, habet; sola est via vincere victis, Formidare nihil; restat sors certa triumphi Pro superis movisse manus; insurgite telis, Et, quam vota deam celebrant, hanc arma reposcant! His dictis plebs mota fremit, magnamque Dianam Communi clamore vocant, ac praepete cursu
223 Itur in obscenum cum seditione theatrum. Non alio decuit causas meritumque Dianae Lascivos tractare foro; capit area turpis Concilii deformis opus; tamen impetus amens Fluxit, ut in vacuas oculis qui labitur auras, Nullaque dispersus retinet vestigia fumus. O miseranda manus! cui tu praestare laboras? Perpetuam cur esse putas? te teste, sacellis Eruitur fugitiva suis; quo jure pavescis? Qua pereunte doles, coeloque adjungere tentas,
224 Quam terris remanere negas? Nunc ordo figurae Explorandus erit, latebrisque videndus apertis. Dicitur e solo Demetrius atria demens Argento posuisse Deae, cum plura capaci Protulerit natura sinu, quibus ista metallis Fingeret; et fusis animantur vultibus aera, Ingeniique manus promittunt vivere cautes. Quod si sanctiloquos volvamus ab ordine libros, Inveniemus iter, puris quia sensibus aurum Comparat, argentum nitidis scriptura loquelis. Nam Psalmus licet ista canat, tamen, inclyte Moses, Altius haec memoras, populo cum talia dictas: Aurum atque argentum templorum ferte decori,
225 Quod jacet interius menti, non dura metalli Materies sub corde latet, sed apertius illud Exagitat, quod Christus amat; mens obtulit aurum, Cui fuerit pretiosa fides, pariterque ministrat Argentum, cui voce sonant bona tympana cordis, Ut Dominum duo juncta colant, de pectore sensus, De sermone sonus, sic aurum dogmata legis, Argentumque petunt haec ad pia templa parari. Nos, quia templa sumus, si crimina cuncta recedant, Praescia verba monent, quod Apostolus ipse revelat. Corde salus credentis erit, confessio voce. Sacrilego res una fuit; Demetrius aedes Condidit argento, cujus facundia movit Hos animos, ut norma probet, sine judice sensu Numina vana coli, nec de virtute venire Pectoris istud opus, cui pars haec sola dicatur, Quae, rationis inops, nudam serit ore loquelam.
226 Tu quoque, signa ferens, titulos in carmine nostro, Troja, repone tuos et laudibus adde triumphos, Qui magis ex vero fulgent tibi clarius actu, Quam quos pomposo reboant tua bella cothurno Lingua colona Dei cum semina feta saluti Spargeret, in seram produxit tempora noctem, Plus animis factura diem; micuere coruscae Lampades, ut verbi lucerent igne fideles. Solus ab excubiis vivacibus Eutychus exsul Mersa sopore gravi commisit membra fenestrae. O male parta quies! o semper dedita somno
227 Pectora, nuda bono! quantis patet ille ruinis, Quem nox sola tenet, nunquamque resuscitat aegrum Ad meliora caput! nescit vigilare periclo, Qui patitur dormire Deo! quid inane fenestrae Quaeris, adulte, chaos? quidve hac in parte quiescis, Qua ruiturus eris? res est inimica saluti Pendula celsa sequi, furtivaque somnia prono Carpere velle toro; poteras meliore cubili In verbo recubare Dei, Pauloque monente Ejus velle aditum, cui limine pervia recto
228 Janua nomen inest, per quam de fonte levatae Ad vitam gradiuntur oves; hanc quaerite cuncti, Si rabidas fauces cura est morsusque cruentos Evitare lupi, cujus lacerabitur ore A pastore fugax, qui sparsos vocibus agnos Evocat, atque gregem, propria de morte redemptum, Non sinit insidiis et amari vulnere dentis Rursus ab hoste capi. Moesto sonuere tumultu Atria; concurrit gemitu miserata frequenti Turba videre locum, qui funere tristis acerbo Laetitiam facturus erit; cui Paulus adhaerens Pectore, vivit, ait; quam vocem vita secuta est, Morsque repulsa fugit: quantum tua, Christe, potestas
229 In famulis operata facit! tu redditus astris, Aequalisque Patri de majestate perenni Jura superna regis; sed quod caro, corpore matris Virginis orta tibi, regnum spoliavit Averni, Vivaque de proprio revocasti membra sepulcro, Teque probans voluisse mori, qua parte resurgis, Et qua natus eras, jam ferrea vincula solvis. Lux aliis alterna redit te auctore, simulque Exemplo donata tuo, qui subdita dudum Cogis, et electis succumbere tartara servis. Interea felix surgit de morte cadaver, Et meliore via tria per coenacula sospes Ducitur ad Paulum, cujus conspectibus insons Coepit adesse puer, vitae jam dignus honore, Cum lethi convertit iter, quae gloria facti Instruit ad veterem causas aperire figuram. Fulta tribus cameris Noe describitur arca, Ecclesiae documenta gerens; stetit ordine primae Pars hominum, pecudesque gradum tenuere secundae, Tertia sors addicta feris, quae cuncta per undas Arca quadrata tulit, velut in baptismate fontis
230 Omnibus est nunc una salus, sed moribus unus Non valet esse locus, nam nidos fertur in illa Aedificasse Noe, quem justum dicit Hebraeus Et requiem, quod Christus inest, qui dividit aequus Praemia certa suis: quisquis virtutis amator Jungitur alta petens Noe; stat proximus infra Ingenio breviore minor; sors dedita saevis Tartareum tenet ima sinum: sic Eutychus ergo, Prima parte cadens, inferni perditus oris Haesit, et humana vacuus ratione ferarum Coepit habere locum, cui postquam pectore Paulus Incubuit, verbumque suum sapientia fudit, Ore levans animam, carnali lege peremptam, Ad Dominum de morte redit, quod Epistola clamat: Qui dormis, jam surge citus! rursusque perurget: Teque vigil de morte leva! Super ardua trina Promeruit jam stare puer, quia dogmate trino Comperit, aeternae quae sit substantia vitae. Jamque peragratis Paulus stationibus orbis Ad Solymam venturus erat, quo Spiritus illum
231 Pergere saepe monet, cupiens in littore noto Perpetuum memorare vale, simul undique sacros Evocat, has reddens charo de pectore voces: O dilecta manus, quae Christi militat armis! O summo plebs nata Deo! meministis amoris Et studii documenta mei; gentilia promptus Agmina Judaicosque tuli sine fine furores, Ut vitae praecepta darem, nullumque lateret In populo narrata fides; a sanguine vestro Mundus semper ero, nec debitor oris avari Clausa talenta luam, sterilemque in semine verbi Jejunus culpabit ager; vos convenit inde Usuram praestare piam; cum venerit auctor, Qui meriti discussor erit, servosque reposcet
232 Mensurae crementa suae; mihi semina ferre Sensibus ardor erat, quae passim credita sulcis Sparsimus, at fructus tenues mala terra dolebit. Vado videre crucis venerandam gentibus urbem, Quo me jussa vocant, varii luctamen agonis Hic dabitur certare mihi, nam cuncta subibit, Qui cursum complere volet; mitissima sors est Poenarum, quas vota gerunt, regnique facultas Perpetuo pro rege pati: servate, ministri, Ecclesiam Christi, pretium quam sanguine nobis Fecit in orbe suo; famuli retinere laborent
233 Quae Dominus de morte dedit; non cernitis ultra Jam faciem vultusque meos; vigilantius oro, Commissos lustrate greges, quia dente rapaci Convenient ad ovile lupi; custodia peccat, Cum spoliis si raptor erat; pastoris inertis Fraude perit, quod praedo capit; sed et acrior hostis Intus erit, graviusque malum discordia portat, Quae vulnus sub pace creat; ne cedite duris, Virtuti damnosa quies, nullumque coronat In stadio securus honor; sua gloria forti Causa laboris erit, rarusque ad praemia miles, Cui pax sola fuit; victoria semen ab hoste Accipit; hinc oritur. Dominus plantaria vestra Fecundare valet, qui per sua dona venire Ad sua dona facit, quodque adjuvat, ipse ministrat. Non ego divitias, luxu fallente superbas, Alterna mercede tuli, nec munera sumpsi, Vos potius quam vestra petens; me scitis, ut istae Cum sociis pavere manus; assuescite gazas In lucis proferre vias, operumque locare Thesauros in sede poli; nil proderit aurum Defossis quaesisse locis, si claudat avarus,
234 Quod celabat humus, quod non in paupere surgit, In tellure jacet, caecoque revolvitur antro, Obscura peccante manu, laxate supernis Corda, precor, monitis, neque respuat ullus egeno Tecta parare gregi, quo suscipit hospite Christum. Sic postquam fatus, dedit oscula, tum simul orans Flexit in arva genu, strictique doloribus omnes Ad lacrymas fluxere pias, longeque per undas, Obtutu comitante, sequi meruere carinam. Dumque per oppositas extendunt lumina nubes,
235 Additur in pelagus oculis via, raptaque flabris Puppis adhuc nota est, et mulcet imagine mentes, Affectuque animi crescit mensura videndi. Sed quod ait: tribus haec annis praecepta saluti, Nocte dieque, dedi: patet hac ratione figura; Qui canit Ecclesiae tria dogmata, saepius edit Historicum, morale sonans typicumque volumen.
236 Sic etenim ternas capiunt sex vasa metretas, Quae veteri de lege novo rubuere liquore. Forma sacrificii perfecti prisca canistro Tres panes offerre jubet; quibus additur illud, Discipulis quod Christus ait, jam nocte roganti Tres panes debere dari: nox ista profecto est
237 Mundus, ut, hic si quis verbi desideret escas, Exhibeas, quaesite, dapes, doceasque volentem, Quod Pater et Natus, quod sanctus Spiritus unus Sint Deus, et numerum triplicet substantia simplex. Nec semel hoc pia jussa canunt. Angariat, inquit, Te quicunque petens, ut pergas praevius unum, Caetera vade simul duo millia: nonne videntur Hoc mandata loqui? si quis te consulit errans Ignarusque viae, quid sit Deus, edere malis, Prode Patrem, subjunge libens, quod Filius, et quod Spiritus est almus, numero tres, et tamen unus. Hinc Judaea vacans, sterilis quae dicitur arbor, Exspectata tribus fructum non attulit annis,
238 Quod, triplici spernens tractare volumina sensu, In fidei numeris nescit dare munera Christo. Nobile jam templum Salomonis Paulus adire Coeperat, et veteris solemnia reddere legis. Corripit hunc Judaea manus, rabidoque tumultu Conclamant necis esse reum, sed in arma tribunus Evolat, et vinctum geminis jubet ire catenis, Quae tamen astrictis incumbunt dura lacertis, Non animum tormenta ligant, quod Epistola Pauli Lumine plena canit, vinciri posse ministros, Vinciri non posse fidem, verbumque teneri Suppliciis non esse datum; gradibusque sub ipsis Constitit, Hebraeo plebi sermone locutus: O fratres, patresque viri! me nostis in oris His venisse rudem; doctrinae deditus omni
239 Legis amore fui: vobis modo testibus utor, Quorum scripta ferens ardebam caede Damasci Christicolas punire greges, et finibus orbis Hanc prohibere fidem: sed non mortalia possunt Auctori certare suo, descendit ab astris Lux oculos clausura meos, et ab igne corusco Acta dies latuit, caligantesque tenebrae Orbibus incumbunt, quarum mihi tempore crevit Adveniens cum nocte jubar: discernere causas Eventus post facta solet: bene vidimus umbras Usuri jam sole novo: sed et auribus haesit Clamor ab ore Dei: repetito nomine Saule, Me Christus terrore quatit, ne signifer ultra Auderem bellare sibi: quo jure negabo? Quod feriente cado, cujus de munere pronus Attollor meliore via, perque ardua surgo, Sublimisque sequor felicia dona ruinae.
240 Jam satis, o cives! crudelia movimus arma. Nil dubium pars illa docet, quae teste beata Fungitur hoste suo: quid adhuc libet esse nocentes? De tenebris lucete meis, cui fontis ab undis Est visum largita fides, et mortis imago Vivere coepit aquis: heu nunquam, saxea tellus, Seminibus fecunda suis! vacuique labores, Qui sterilem patiuntur humum! Post denique Jesus Haec mihi visus ait: Procul hac procul urbe relicta Pergere, Saule, para; non est tibi credula nostri
241 Nominis; ad gentes potius cane verba salutis. Protinus hanc vocem querulae rapuere phalanges. Projiciunt vestes, ac, pulvere longius acto, Ventosa levitate fremunt, varioque fragore Personat in Pauli rabidum discrimina vulgus. O Judaea nocens! auctorem perdere vitae Cum cuperes, sic dicta dabas: fuit optio, linqui Quem velles clamosa tibi, sed ab ore cruento Triste petis male suada nefas, et gaudia Paschae,
242 Electo latrone, colis, geminasque furorem, Saeva pio, placata reo; certamine cuncto Te spolias, vacuamque locas, cum durior ipsis In Stephanum tormenta jacis, deponis amictum, Et nunc veste cares, primi quia poena parentis Est cognata tibi, veterisque in corpore portas Transgressoris onus, contraria fontis honori Ne renoveris aquis: Adam sub criminis ortu Cognovit quod nudus erat, documentaque noxae Hinc misero patuere suae; te mortis origo Crebra subit, cui plena malis interserit ira Bis habitum, quem culpa creat. Jam bella Tribunus Vocibus his ardere videns, fera vincula Paulo Addidit, et castris torquendum misit iniquis. Nota querela locis ut sit superanda, canemus. Paulus, gesta loquens, socios ibi lumina dudum Conspexisse suos, vocem tamen auribus illam
243 Non hausisse refert; at tunc, quo tempore caecus Decidit, et vocem comites audisse leguntur. Sic variat narrantis opus: sed utrumque necesse est, Concinat haud dubium, nam tunc audisse feruntur, Accepisse sonum, nunc non audisse profecto. Haec rationis erit simplex via: jure negatur Vox quoniam confusa loqui, neque creditur illud A sermone dari, quod non in pectore condit Accipiens; dubia tantum stimulatus ab aure, Ambiguusque fragor solas diverberat auras. Sic audisse simul, sic non audisse leguntur. Altera pars sonitus, certa est pars altera vocis, Et fert atque refert geminam res una figuram. Agmina supplicii ferventia corpore Pauli, Poenarumque graves evolvere versibus iras Causa monet, sed lingua pavet: fugiamus ab ista Parte dolos, veritique nefas tam triste, premamus Eloquium, ne forte legens sua fletibus ora Compleat, et largis humescat pagina guttis. Nec tamen haec poterant animos satiare cruentos;
244 Ardet amor scelerum, cupiuntque in sanguine Pauli Sacrilegas versare manus; quae dura malorum Vota! quaterdeni vesanae stirpis alumni Imposuere sibi, non ullum sumere potum Primitus atque cibum, quam, parta caede, daretur. Hinc magis esse dapes: o pallida cordis imago! Pocula sunt, Judaea, tibi meliora cruoris Quam laticis, nullasque volens contingere mensas Esuris ad facinus, saturamque cadavere justi Quaeris habere famem: non haec jejunia Moses Condidit exemplo, tot consummata diebus, Ut memoras, quot tela moves, totque inspicis annis Secretas patuisse vias, ubi divite nimbo Fluxerunt de rore cibi, rupesque vicissim Arida fudit aquas, in quo meruere parentes Divina bonitate frui, donisque supernis Enutrire animas: numero crudelis ab ipso Tu saevire venis, pollutaque foedera jungis
245 Agminis, ut plures faciat mors una nocentes. Comperit haec Lysias, Pauli vulgante propinquo, Quove parent adversa loco; monet ocius ergo Clam sua jussa tegi, noctisque in tempore cautus Obscurum praevenit opus, lectisque maniplis Imperat, ut tuto Paulum comitentur honore. Gloria de meritis a te, delator honeste, Non aliena foret, quodque est ad praemia rarum, Proditione places: nec te constantia laedit, Quam sceleri servare times; in crimine virtus Crimen erit, cumque ad facinus sociantur iniqui, Est tibi culpa fides, quam tunc in laudibus ornat Verus honor, cum causa pia est. Stipantibus armis Caesaream mox Paulus adit, quo turba cucurrit Rhetore fulta suo, qui praesidis aure potitus Irrita verba dedit: contra sic denique Paulus, Optime praeses, ait, dudum te novimus omnes Justitiae documenta sequi, comitemque modestam
246 Consiliis hanc esse tuis, quae gratia suadet Fidere, nec dubium tali sub judice fari. Non legis templique pium violavimus usum, Nec sermone vago populares movimus auras. Urbibus ex Asiae venientes solvere dona Coepimus, ad purum semper spectantia votum. Quis, rogo, liber erit, si res facit ista nocentem? Eloquor haud metuens, neque enim discrimina novit Formidare fides, audent quam dicere sectam, Luminis esse viam, nec discordare novellis Jura vetusta patrum; fas est modo credere cunctos, Corpora de tumulis jam posse resurgere, postquam Detulit inde suum, qui condidit omnia, Christus. Obstupuit Felix amisso nomine, vincla Quem faciunt aliena reum, quorum objice Paulus
247 Stringitur, et Festi servatur praesidis anno. Linquimus hic nimium, ne gaudia nostra morentur. Ad Latium jam, Paule, veni! certamina crebro
248 Quae fuerint agitata foro, quantique legantur Judaici fluxisse doli; nam talia Paulus: Caesaris ad solium vos provoco; Caesaris, inquit, Appello Romanus opem; cui Festus: Abibis, Ut cupis, Augusti citius visure tribunal. Non stimulante metu fugiens discrimina Paulus Judicii vitavit onus; mens anxia semper
249 Pro vita meliore mori; sed muneris auctor Praeconi testique suo jam dixerat olim, Quod Romam venturus erat. Clementia Jesu
250 Omnibus in terris fidei sitientibus haustum Pocula dat de vase suo, cunctosque rigari Multifluo sermone jubet, meruitque venustas Nominis occidui de lumine crescere verbi. Solverat Eoo classem de littore vector, Austri nactus opem, cujus spiramine laeta Crebrescente via, velique patentibus alis Aequora findebat puppis; sed mite quid unquam Ventorum tenuere doli? mox flatibus Euri Rupta quies pelagi, tumidisque incanduit undis
251 Caerulei pax ficta maris; furit undique pontus, Attollensque suas irato gurgite moles Denegat abreptae vestigia certa carinae, Quae suspensa polis, dejectaque jungitur arvis, Terrarum coelique sequax, caret artis amicae Praesidiis manus apta rati, gelidoque pavore
252 Deponunt animos, nigroque sub aere caeci Naufragium jam jamque vident, clausoque profundo Mortis imago patet. Vastas percurrere syrtes Historica ratione vocor, lacerosque rudentes Et clavi fragmenta sequi, sed non ego linguam Tam fragilem committo vadis, rapidasque procellas Aufugiam tentare diu, ne forte canenti Obruat exiguam violentior unda loquelam. Tangere pauca libet, tutas conabor arenas.
253 Praevia fluctivagae latuerunt sidera puppi, Nec solis radiis sub nubibus emicat axis. Cumque dies multos jam rite peregerit orbis, In pelago nox una fuit, quo tempore nullis Indulsere cibis: quanta est heu poena timoris Supplicium nescire famis! dat semina causis Res mala saepe bonis: tam clari nautica pubes Militiaeque cohors hominis tempsisset honorem, Prosperiore freto, cujus custodia tandem Solvitur, et saevo venerantur ab aequore victi,
254 Quem portum sensere suum: gerit illa ruina, Ne lateat, quod Paulus erat, sanctusque patescat Assertore mari, raptisque elementa laborant Luminibus monstrare virum, mediisque tenebris Apparet radiata fides; fit laurea justis Ex pretio, quod terror agit, mansuraque virtus Crescit in adversis, quae, testibus usa periclis, Ad meritum discrimen habet: stans denique Paulus Conclamata piis animat sic pectora verbis:
255 O utinam nostris voluisses, fida juventus, Consiliis parere prius, nec littora Cretae Liqueris, insani rabiem passura profundi! Non pelagi coelique minas, non triste tulisses Jacturae populantis onus, nec turbine tanto Desperata salus gemeret confinia mortis. Quae tamen humanum transcendunt gaudia votum, Haec facile est praestare Deo, cui muneris usus Hic potior, quem nemo putat: nam missus ab astris Angelus haec placido veniens denuntiat ore: Quam turbam vehit ista ratis, tibi rector Olympi Contulit, ut nullis figatur naufraga saxis. Credite, vera fient, nec spe frustrabor inani,
256 Qui merui promissa Dei, concessaque nobis Insula portus erit, cujus statione licebit Arrepta tellure frui, navisque solutae Prospectare gravem nullo discrimine casum. His dictis ruit ira maris, sublataque dudum Lux revocata micat, velamine noctis aperto Pandere visa solum, quod praebuit hospita nautis, Sicanio lateri remis vicina, Melite.
257 Ante tamen rabidos quam vincant aequoris aestus, Solvite, proclamat Paulus, jejunia fessi,
258 Et quarto decimo, sicut nos vescimur inquit, Jam panem gustate die. Memoranda figurae Sacramenta piae valeant qua lege, probemus. Tempore, quo primi fulserunt lumina mensis, Hoc numero currente die, de carnibus agni Turba jubetur ali, quarum munimine tacto. Libera Niliacas meruit vitare tenebras. Hinc spatio simili Paulus, de gurgite mundi Quos auferre cupit, secum convivere suadet, Et sacrum libare cibum, vestigia Mosi Observata legens, quorum speculantibus actum Haec duo sunt diversa locis, sed proxima, causis, Et repetita salus uno de fonte levatur. Agnus Christus inest, panis quoque Christus habetur De coelo, quod et ipse docet; qui corpore Jesum Sumpserit, hoste caret, nec jam sua jura Pharao
259 Aegyptusque tenet; mox omnia daemonis arma His merguntur aquis, quibus ille renascitur infans, Qui captivus erat; salsae quoque fluctus abyssi Linquitur, et tetri superantur stagna draconis, Ereptoque gregi largitur pascua Christus, Nominibus propriis, pastor jam verus edenti. Hinc etiam Ecclesiae gerit aurea luna figuram, Quae quarto decimo, de primae lampadis ortu, Conspicitur jam plena die, quia corpore Jesu Crevit in orbe suo, lucem factura perennem. Pelleret ut Paulus crescentia frigora nimbis, Contulerat sarmenta focis, cui vipera fixit, Daemonis arma ferens, surgentibus obvia flammis, Antiqua feritate manum, gelidique veneni Vulnus in igne dedit. Quid adhuc, male noxia serpens, A Domino revocare cupis, veteresque rapinas In legis novitate paras? quid, mortis amatrix, Cujus es ipsa parens, instauras bella redemptis? Praedo venis, sed praeda jaces, letumque ministrans
260 Arboris alternis consumeris, improba, ramis, Postque crucem Christi mors est tibi portio ligni. Haud procul hinc aberant agrestia corda gerentes, Barbarica de stirpe sati, qui murmure diro Insonuere simul: satis est ex crimine fusi Sanguinis iste reus, nullis jam tutus in oris, Cui pelagus tellusque furunt. Mortalia tractant, Et divina probant; digito nam bestia pendens Excutitur, projecta rogis, bene reddita flammae, Quam dedit ipsa prius, quae culpae protulit ignem, Unde gehenna calet; glacies tepefacta veneni
261 Solvitur in cineres, gelidaeque superbia pestis Ex ardore perit; focus hic rapidique vapores Non solitas vires capiunt, atque arida secum Nutrimenta ferunt, sed tu modo decoquis anguem, Usa tuo fervore, fides; tibi subditur hostis Frigidus, inque vicem faciens incendia flagrat, Vipereo fumante gelu. Veniente tumore Labi posse ferunt; quantum per inania currit Mens ignara boni! jam tunc de corpore Pauli Virus abest, oculis cum squameus exiit horror, Quem serpens antiqua dabat; purgatus in amne Aethereo, Christique cruci sua membra relegans, Nescit ab angue mori, vorat haec, quae flamma venenum, A sacris vim sumpsit aquis, quibus ustus anhelat,
262 Qui dolet ad patriam veteres remeare colonos. Incolumem sic stare diu mirata juventus Hunc ait esse Deum; tandem, rudis incola, disce, Qua regnet virtute polis, qui talia confert, Ut famulos hoc esse putes. Nunc causa figurae Plenius in clari cernenda est munere facti. Anguis origo necis (nam mors hinc edita nomen. De morsu peccantis habet) contraria justis Vult retinere manum, quoniam manus apta ministrans Jure vocatur opus; talem qui senserit hostem, Impiger excutiat, dominique vaporibus urat. Paulus ut admoti cognovit furta pericli Serpere velle, sibi coelestia tela capessens Pressit in igne dolos, cujus de fomite crescens
263 Est accensa fides, et sensibus additus ardor; Hincque calor populis processit ab ubere fontis. Mensibus hibernis tribus in regione Melite Multiplicem dat Paulus opem, Publiique parentem Finitima de clade levat, quo munere viso Undique praecipites subitam rapuere salutem. Pullulat interea nitidi coma frondea veris, Quo juvenescit humus, senio fugiente pruinae, Suscipiensque ratem velis cedentibus Auster Praebuit aligeras placidis in fluctibus undas. Hunc spirare decet, quem personat ore propheta, Qui speciem fidei torrentem cantat in Austro. Sic quoque, prostratis ad gaudia nostra procellis, Plurima quaeque legens distinctis oppida vicis, Venit ad excelsae sublimia culmina Romae. Altius ordo petit duo lumina dicere mundi Convenisse simul, tantisque e partibus unum Delegisse locum, per quem duo sidera jungant,
264 Omnia qui fidei virtutibus arva serenant. Quae licet innumeris tendatur causa figuris, Pauca referre volens, iisdem praestantibus edam. Petrus in Ecclesiae surrexit corpore princeps, Haec turrita caput mundi circumtulit oris. Conveniunt majora sibi, speculentur ut omnes Terrarum dominae fundata cacumina sedis. Gentibus electus Paulus sine fine magister Aequius huic praesens oris diffundit habenas,
265 Quae gentes praelata monet, quodque intonat istic, Urbis cogit honor, subjectus ut audiat orbis, Dignaque materies Petri Paulique coronae Caesareas superare minas, et in arce tyranni Pandere jura poli, summumque in agone tribunal Vincere, ne titulis parvus contingeret hostis. Aegyptus mundi formam gerit; inde vocari Quae meruit, ducibus plebs est commissa duobus, In quibus officium fraternus nexuit ortus. Idola tot Romae, mundo collecta subacto Quae fuerant, tenebris obnoxia corda premebant, Liber et hic populus, quem vinxerat ante Pharao, Exuit Aegypti totidem ductoribus umbras, Perque lavacra Dei, quae tunc maris egit imago, Vitae nactus iter, coelestem reperit escam.
266 His etiam germanus amor, quibus amplius actus Quam natura dedit, geminos quos edidit astris Non eadem, tamen una dies, annique voluto Tempore sacravit repetitam passio lucem, Et tenet aeternam socialis gratia palmam.

Sigue explorando

Por su autor
Arator · 4 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De actibus apostolorum (Migne) — LIBER PRIMUS.Epistola ad Florianum →

Expediente

Autor
Arator
Título
De actibus apostolorum (Migne) — LIBER SECUNDUS.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-actibus-apostolorum-migne-liber-secundus--arator-e76491
Cita recomendada
Arator, «De actibus apostolorum (Migne) — LIBER SECUNDUS.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-actibus-apostolorum-migne-liber-secundus--arator-e76491.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.