CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDecimus Magnus Ausonius

Decimus Magnus Ausonius · Medieval

Commemoratio professorum Burdigalensium — 21. Staphylius rhetor civis Auscius

latín

Hactenus observata mihi lex commemorandi
cives, sive domi seu docuere foris.
Externum sed fas coniungere civibus unum te,
Staphyli, genitum stirpe Novem populis.
Tu mihi, quod genitor, quod avunculus, unus utrumque,
alter ut Ausonius, alter ut Arborius:
grammatice ad Scaurum atque Probum, promptissime rhetor
historiam callens Livii et Herodoti.,
Omnis doctrinae ratio tibi cognita, quantam
condit sescentis Varro voluminibus.
Aurea mens, vox suada tibi, tum sermo quietus
nec cunctator erat, nec properator erat.
Pulchra senecta, nitens habitus, procul ira dolusque:
et placidae vitae congrua meta fuit.

Sigue explorando

Por su autor
Decimus Magnus Ausonius · 327 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Commemoratio professorum Burdigalensium — 20. Sedatus rhetor TolosanusCommemoratio professorum Burdigalensium — 22. Crispus et Urbicus grammatici Latini et Graeci →

Expediente

Autor
Decimus Magnus Ausonius
Título
Commemoratio professorum Burdigalensium — 21. Staphylius rhetor civis Auscius
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-commemoratio-professorum-burdigalensium-21-staph--decimus-magnus-ausonius-9041c2
Cita recomendada
Decimus Magnus Ausonius, «Commemoratio professorum Burdigalensium — 21. Staphylius rhetor civis Auscius», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-commemoratio-professorum-burdigalensium-21-staph--decimus-magnus-ausonius-9041c2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.