[PHANOSTRATA ⸱ LAMPADIO ⸱ MELAENIS]
PHANOSTRATA Audire vocem visa sum ante aedis modo
mei Lampadisci servi. LAMP. Non surda es, era:
recte audivisti. PHAN. Quid agis hic? LAMP. Quod gaudeas.545
PHAN. Quid id est? LAMP. Hinc ex hisce aedibus paulo prius
vidi exeuntem mulierem. PHAN. Illam quae meam2.3.5
gnatam sustulerat? LAMP. Rem tenes. PHAN. Quid postea?
LAMP. Dico ei, quo pacto eam ab hippodromo viderim
erilem nostram filiam sustollere.550
Extimuit tum illa. MEL. Iam horret corpus, cor salit.
Nam mihi ab hippodromo memini adferri parvolam2.3.10
puellam eamque me mihi supponere.
PHAN. Age perge, quaeso. Animus audire expetit
ut gesta res sit. MEL. Vtinam audire non queas.555
<nowiki>* * *</nowiki>555a
LAMP. Pergo illa<m onerare> dictis: "illaec ted anus2.3.15
fortu<nis ex secundis ad mi>seras vocat.
Nam illaec tibi nutrix est, ne matrem censeas.
Ego te reduco et revoco ad ditias,
ubi tu locere in luculentam familiam,560
unde tibi talenta magna viginti pater2.3.20
det dotis; non enim hic, ubi ex Tusco modo
tute tibi indigne dotem quaeras corpore."
PHAN. An, amabo, meretrix illa est quae illam sustulit?
LAMP. Immo [meretrix] fuit; sed ut sit de ea re, eloquar.565
Iam perducebam illam ad me suadela mea:2.3.25
anus ei amplexa est genua, plorans, obsecrans,
ne deserat se: eam suam esse filiam,
seque eam peperisse sancte adiurabat mihi.
"istanc quam quaeris" inquit "ego amicae meae570
dedi, quae educaret eam pro filiola sua;2.3.30
et vivit" inquit. "ubi ea est?" inquam extempulo.
PHAN. Servate di med, obsecro. MEL. At me perditis.
PHAN. Quoi illam dedisset exquisisse oportuit.
LAMP. Quaesivi, et dixit meretrici Melaenidi.575
MEL. Meum elocutust nomen, interii <oppido>.2.3.35
LAMP. Vbi elocuta est ego continuo anum interrogo;
"ubi habitat?" inquam "duc ac demonstra mihi."
"avecta est" inquit "peregre hinc habitatum."MEL. Obsipat
aculam. LAMP. 'Quo avecta est, eo sequemur. Sicine580
agis nugas? Periisti hercle, ni <nowiki>* * *</nowiki>"2.3.40
<nowiki>* * *</nowiki> <non> hoc longe destiti
instare, usque adeo donec se adiurat anus
iam mihi monstrare. PHAN. At non missam oportuit.
LAMP. Servatur. Sed illaec se quandam aibat mulierem585
suam bene volentem convenire etiam prius,2.3.45
commune quacum id esset sibi negotium.
Et scio venturam. MEL. Me indicabit, et suas
ad meas miserias † alias faciem consciam.590
PHAN. Quid nunc vis facere me? LAMP. Intro abi atque animo bono es.
Vir tuos si veniet, iube domi opperirier,2.3.50
ne in quaestione mihi sit, si quid eum velim.
Ego ad anum recurro rursum. PHAN. Lampadio, obsecro,
cura. LAMP. Perfectum ego hoc dabo negotium.595
PHAN. Deos teque spero.—LAMP. Eosdem ego, uti abeas domum.
MEL. Adulescens, asta atque audi. LAMP. Men, mulier, vocas?2.3.55
MEL. Te. LAMP. Quid negoti est? Nam occupatus sum ampliter.
MEL. Quis istic habitat? LAMP. Demipho dominus meus.
MEL. Nempe istic est, qui Alcesimarcho filiam600
suam despondit in divitias maxumas?
LAMP. Is ipsust. MEL. Eho tu, quam vos igitur filiam2.3.60
nunc quaeritatis alteram? LAMP. Ego dicam tibi:
non ex uxore natam uxoris filiam.
MEL. Quid istuc est verbi? LAMP. Ex priore muliere605
nata, inquam, meo ero est filia. MEL. Certe modo
huius, quae locuta est, quaerere aibas filiam.2.3.65
LAMP. Huius ergo quaero. MEL. Quo modo igitur, obsecro,
haec est prior, quae nupta nunc est? LAMP. Conteris
tu tua me oratione, mulier, quisquis es.610
Medioxumam quam duxit uxorem, ex ea
nata est haec virgo, Alcesimarcho quae datur.2.3.70
Ea uxor diem obiit. Iam scis? MEL. Teneo istuc satis.
Sed ego illud quaero confragosum, quo modo
prior posterior sit et posterior sit prior?615
LAMP. Prius hanc compressit quam uxorem duxit domum,
prius gravida facta est priusque peperit filiam;2.3.75
eam postquam peperit, iussit parvam proici:
ego eam proieci, alia mulier sustulit,
ego inspectavi. Erus hanc duxit postibi.620
Eam nunc puellam filiam eius quaerimus.
Quid nunc supina susum in caelum conspicis?2.3.80
MEL. Ei nunciam istuc quo properabas, nil moror.
Nunc intellexi. LAMP. Dis hercle habeo gratiam,
nam ni intellexes, numquam, credo, amitteres.625
MEL. Nunc mihi bonae necessumst esse ingratiis,
quamquam esse nolo. Rem palam esse intellego:2.3.85
nunc egomet potius hanc inibo gratiam
ab illis, quam illaec me indicet. Ibo domum,
atque ad parentes redducam Selenium.630