CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFaltonia Betitia Proba

Faltonia Betitia Proba · Medieval

Centones Virgiliani (CSEL) — (Respondit ei Dominus.)

latín

Atque huic responsum paucis ita reddidit heros:
«o praestans animi iuvenis, | absiste precando,
520nec te paeniteat: | nihil o tibi amice relictum.
hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas:
disce, puer, | contemnere opes et te quoque dignum
finge deo, | et quae sit poteris cognoscere virtus.
da dextram misero et | fratrem ne desere frater.
525si iungi hospitio properat, | coniunge volentem.
casta pudicitiam servet domus. | en age segnes
rumpe moras | rebusque veni non asper egenis.»
dixerat haec. ille | in verbo vestigia torsit
tristior, | ora modis adtollens pallida miris,
530multa gemens, seque ex oculis avertit et aufert.

Sigue explorando

Por su autor
Faltonia Betitia Proba · 70 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Centones Virgiliani (CSEL) — (Quid sibi faciendum foret, ut vitam aeternam possideret, petiit quidam a Domino.)Centones Virgiliani (CSEL) — (Sacerdotes cum populo contra Christum.) →

Expediente

Autor
Faltonia Betitia Proba
Título
Centones Virgiliani (CSEL) — (Respondit ei Dominus.)
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-centones-virgiliani-csel-respondit-ei-dominus--faltonia-betitia-proba-d4100e
Cita recomendada
Faltonia Betitia Proba, «Centones Virgiliani (CSEL) — (Respondit ei Dominus.)», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-centones-virgiliani-csel-respondit-ei-dominus--faltonia-betitia-proba-d4100e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.