Sic ait, et dicto citius |, quod lege tenetur,
subiciunt epulis | olim venerabile lignum
instituuntque dapes | contactuque omnia foedant.
200praecipue infelix pesti devota futurae
mirataque novas frondes et non sua poma,
causa mali tanti, | summo tenus attigit ore.
maius adorta nefas maioremque orsa furorem
heu misero coniunx | aliena ex arbore germen
205obicit atque | animum subita dulcedine movit.