Interea | volitans magnas it fama per urbes.
convenere viri: | mens omnibus una sequendi
in quascumque velit pelago deducere terras.
multi praeterea, quos fama obscura recondit,
460concurrunt | fremitu denso stipantque frequentes
exultantque animis; | medium nam plurima turba
hunc habet atque umeris extantem suscipit altis.
postquam altos ventum in montes, | aeterna potestas
iura dabat legesque viris|, secreta parentis,
465spemque dedit dubiae menti | curasque resolvit.
conspicit ecce alios dextra laevaque | frequentis.
quos ubi confertos audere in proelia vidit,
incipit, et dictis divinum inspirat amorem:
«discite iustitiam moniti, | et succurrite fessis
470pro se quisque, viri, | quae cuique est copia, laeti
communemque vocate deum. | meliora sequamur
quoque vocat vertamus iter. | via prima salutis
intemerata fides | et mens sibi conscia recti.
vobis parta quies | perfecto temporis orbe.
475nam qui divitiis soli incubuere repertis
nec partem posuere suis, | dum vita maneret,
pulsatusve parens et fraus innexa clienti,
tum cum frigida mors anima seduxerit artus,
inclusi poenam exspectant, | quae maxima turba est,
480infernisque ciet tenebris | veterumque malorum
supplicia expendunt. | aliis sub gurgite vasto
infectum eluitur scelus aut exuritur igni.
turbidus hic caeno vastaque voragine gurges
aestuat atque imo barathri eructat harenam.
485hinc exaudiri gemitus et saeva sonare
verbera, tum stridor ferri tractaeque catenae,
semper et obducta densantur nocte tenebrae.