Hauriat Caesar sapiens, benignus
Auribus carmen citharaeque melos,
Qui debet crebra variaque laude
Glorificari.
5Laudibus regnum et diadema clarum
Caesaris magni vigeat, coruscet,
Caesarem semper recinetque nostrum
Carmen ubique.
Omnis exultet moduletque cernens
10Regis aduentum propero recursu,
Visitans nostrum Latium sereni
Sexus et aetas.
Tetra cum nubes radios corusci
Solis inuadit Boreasque spirans
15Verberat nubis tenebrosum amictum,
Emicat ut sol:
Haud secus noster reduci meatu
Caesar Augustus Latium petendo
Nubilae mentis pepulit tenebras
20Splendidus ore.
Arbiter regnum moderans ab aevo,
Protegens nostrum comitare regem,
Porrige et dextram famulo fideli,
Christe redemptor:
25Regnet ut sceptrum retinens avitum,
Iure subiectos foveat Quirites,
Gaudeat tanto domino subesse
Vrbs quoque Roma.
Imperet fretus propriis habenis
30Sponte subiectis placita quiete,
Legibus torquens alios severis
Rite rebelles:
Virtus ast illum comitatur alma:
Cuncta, quae optamus, regimen secuntur
35Caesaris nostri domino volente,
Te quoque, Christe.
Summa maiestas - pater atque nate,
Spiritus sanctus - precibus adesto,
Reddimus regis tibi pro salute
40Quas, deus unus.