CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSedulius Scottus

Sedulius Scottus · Medieval

Carminum collectio — 5.

latín

Iamne viam carpens nos deseris, o bone pastor?:
Sed tamen in nostro pectore fixe manes;
Nam licet abscedat vultus praesentia vestri,
Spiritus haut aberit dulcis amorque tuus;
5Semper eris nostro carum decus et gaza corde.
Te quocumque ferat dextra superna dei.
Iuro per hos digitos pennaeque loquacia rostra:
Non Alpes diriment talia vincla mihi.
O quam dulcis hiemps nobis et clara fuisset,
10 O mihi quam glacies, nix quoque grata foret,
Aurea si lampas noster pater ac decus omne
Nec nos desereres, optime praesul, oves.
Improba dura hiemps glaucis hirsuta capillis,
Tune scelus tantum grande nefasque paras?
15Nec nostris lacrimis, precibus nec flecteris ullis?,
Cautibus e Scithicis es quia nata fera.
I tamen, alme pater felicibus addite rebus,
Per niveos campos per vitreasque vias,
Cornipedumque hiemps cursu calcetur equorum
20 Ac duram faciem verbera dura probent.
Inclitus Andreas Simonis ad edita Petri,
Ad fratrem frater vos ferat incolomes.
Te praesente, pater, laetabitur aurea Roma
Et spes urbis eris, turris et ecclesiae.
25Qui domuit gelidos Scitico sub climate nimbos
Doctrina fidei lucis evangelicae:
Quaesumus ipsius meritis precibusque beatis,
Ne vobis noceant frigora nimbus hiemps;
Sint vestri comites protectoresque fideles
30 Caelicolum proceres, sancta caterva poli.
In Christo valeas, quocumque migraveris orbe:
Hoc quoque, Musigenum turba canora, sona.

Sigue explorando

Por su autor
Sedulius Scottus · 113 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carminum collectio — 5.Carminum collectio — 5. →

Expediente

Autor
Sedulius Scottus
Título
Carminum collectio — 5.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carminum-collectio-5--sedulius-scottus-5aaace
Cita recomendada
Sedulius Scottus, «Carminum collectio — 5.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carminum-collectio-5--sedulius-scottus-5aaace.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.