CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSedulius Scottus

Sedulius Scottus · Medieval

Carminum collectio — 47.

latín

In hoc altari sanctorum gloria pollet,
Quod sacros claudit thesauros reliquiarum.
Hinc pretiosa crucis hic Christi portio regnat,
Infera quae vicit, caelestia regnaque pandit;
5Hanc aram decorat genitricis honorque Mariae
Virginis altithroni paradisi sceptra tenentis;
Servat apostolicum decus hoc altare per aevum,
Inter quos renitet Petri Paulique triumphus;
Martyribus cineres redolent hic sorte beatis,
10In quibus est Stephani victrix ac prima corona.
Hoc altare sacrum Rorici tempore regis
Antistes domini Ratbaldus iusserat esse
Atque pio mentis voto tibi, Christe, dicavit,
Omnibus et sanctis fieri devovit honorem.

Sigue explorando

Por su autor
Sedulius Scottus · 113 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carminum collectio — 45.Carminum collectio — 48. →

Expediente

Autor
Sedulius Scottus
Título
Carminum collectio — 47.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carminum-collectio-47--sedulius-scottus-48ed2a
Cita recomendada
Sedulius Scottus, «Carminum collectio — 47.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carminum-collectio-47--sedulius-scottus-48ed2a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.