Gaudeant caeli, mare, cuncta terra,
Gaudeat Christi populusque vernans;
Facta miretur domini tonantis
Fortia patris.
5Laudibus dignus bonitatis auctor,
Magnus in magnis opifex beatus,
Cuncta dispensat dominante nutu
Sceptriger orbis.
Spes, salus mundi, pius ipse rector
10Conterens pravos humiles coronat,
Sublevat valles reprimitque montes
Celsa potestas.
Qui facit rectis radiare verum
Lumen in cordis speculoque mentis,
15Quos tegit semper pietate pollens
Conditor almus.
Pauperes, dites, laici, potentes,
O coronate clericalis ordo,
Omnis aetatis decus atque sexus,
20Plaudite cuncti.
Brachium patris validum potentis
Ecce protrivit subita rebellem
Strage Normannum pietatis hostem:
Gloria patri.
25Proelium campo struitur patenti,
Splendor armorum radiat per auras,
Voce bellantum varia tremescit
Machina caeli.
Tela sparserunt geminae phalanges,
30Danus infelix sua dampna quaerit,
Ferreos imbres serit atque fixit
Agmen inorme.
Quem sitiverunt varios per annos
Sanguinem, sumunt rabidi tyranni:
35Dulce fit cunctis satiare pectus
Caede virorum.
Quique foderunt foveas, ruere;
Quae fuit turris nimium superba,
Ecce curvatur nihilata Christo
40Gens inimica.
Sternitur grandis populusque fortis,
Tota contrita est maledicta massa,
Sorbet os mortis sobolem malignam:
Laus tibi, Christe.
45Hinc ferunt stragem populi fuisse:
Praeter ignotos hominesque viles
Horrido campo nimio cruore
Tres myriades.
Iustus est iudex dominator orbis,
50Christianorum decus omne Christus,
Gloriae princeps, domitor malorum
Regmine summo,
Fortis est turris, clipeus salutis
Conterens bello validos gigantes,
55Cuius excelsum super omne nomen
Est benedictum.
Vltor existit populi fidelis,
Qui maris quondam tumidis procellis
Pressit Aegyptum, celeres rotasque
60Obruit imo.
Ostriger Iesus super omne regnat,
Quicquid excelsus genitor creavit,
Stirpe Davidis benedicta proles,
Gloria nostra.
65Cui rependatur tymiama voti,
Quem celebremus pietatis actu,
Cui melos promat super astra regi
Fistula laudis;
Gloriae plausus, modulans osanna
70Personet patrem genitumque Christum,
Spiritum sanctum: polus unda tellus,
Glorificate.