CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSedulius Scottus

Sedulius Scottus · Medieval

Carminum collectio — 37.

latín

O mors crudelis, quae nulli parcere nosti,
Florida quae resecas lilia sive rosas -
Mors fera, terrigenas depascis, quomodo flores
Ilico nubiferis dissipat Auster aquis.
5Natus Eberhardi patrio cognomine dictus
Purpureus micuit flosculus egregius;
Altera lux terris fulsit, spes alma parentum,
Aureolus ramus florigerumque decus. -
Puniceo similis malo croceoque decori
10 Dulcis eras matri, dulcidus atque patri.
O quam crudeli te mors, puer inclite, morsu
Extinxit, roseam ceu subito violam. -
Spargite vos tumulo varios, rogo, spargite flores:
Flos novus occubuit, florida virga ruit.
15Sed vos, eximii, nunc exultate, parentes,
Inclita Gisla parens tuque Eberharde bone:
Nam vester genitus cum Christo gaudet in astris,
Inter et angelicos eminet ipse choros.
Nec desperamus, quod vobis altera proles
20 Aurea nascetur mox renovante deo.

Sigue explorando

Por su autor
Sedulius Scottus · 113 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carminum collectio — 36.Carminum collectio — 38. →

Expediente

Autor
Sedulius Scottus
Título
Carminum collectio — 37.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carminum-collectio-37--sedulius-scottus-7e2451
Cita recomendada
Sedulius Scottus, «Carminum collectio — 37.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carminum-collectio-37--sedulius-scottus-7e2451.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.