Vos comitetur - amen - pietas, pax alma, potestas
Ac timor altithroni, sanctus amorque dei.
Gloria nunc vobis sicut terrestris habundat,
Gloria caelestis sic cumuletur - amen.
5Fortis ut in terris es, nobilis, es quoque dives:
Nobilis in caelis, dives et esse queas.
Hunc iuvenem populo conserva, Christe, precamur,
Glorifica talem hic et in aeva virum:
Candida sint illi felici tempora cursu,
10 Currat ad aeternas isque capessat opes.