CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSedulius Scottus

Sedulius Scottus · Medieval

Carminum collectio — 28.

latín

Caesar erat Karolus toto clarissimus orbe
Europae princeps, imperiale decus;
Inclita progenies magni celsique Pipini
Sedibus astriferis nunc nova regna tenet,
5Ex quo progenies Ludewicus nobilis heres
Gloria Francigenum fulsit in orbe potens.
Mitibus ille fuit mitis multumque serenus,
Blanda columba bonis, at leo truxque malis,
Vertex Christicolum populorum, splendor honoris
10 Magnificus Caesar, dapsilis ac sapiens:
Quo moriente pio faustae post tempora vitae
Orbis contremuit caeruleumque mare.
Sed tamen astrigeri laetatur coetus Olimpi,
Quod Ludewicus ovans regna beatus habet;
15Plaudite sed, populi Francorum, plaudite ovantes,
Cantibus organicis, voce levate melos:
Nam iubar exoritur nunc Caesaris inclita proles
Atque novus Karolus splendet in orbe decus.
Nunc mare, nunc tellus gaudent nubesque polusque,
20 Chrismata laetitiae nunc pia corda replent:
Aurea namque modo regitur rota regminis ampli
Eximio Karolo Caesare glorifico.
Quam rotat ipse manu patria virtute triumphans
Rite premens tumidos atque levans humiles:
25Inclita nam domini sublimat dextera Christi
Illustrem regem glorificando virum. -
Dicite: cui populi conceditur ampla potestas
Iam prisci Karoli?: nonne novo Karolo?
Ille fuit manibus fortis David velut alter
30 Allophylos contra splendida castra movens:
Hic sedet altitrhonus celsi Salemonis ad instar
Floriferae pacis gaudia dans populis.
Vno sed Salemon templo celebratur in orbe:
Mille sed hic templis nomen in astra levat.
35Ille fuit Solimae rex inclitus atque decorus:
Sed centum Solimas hic regit altithronus
Illo gaudebant mons Sion, mons olearum
Hunc Alpes sperant glorificum dominum.
Illum Iordanes glaucis resonabat in undis:
40 Corniger hunc Rhenus personat atque stupet.
Mente Salemonis sapientia prisca refulsit:
Hic nova cum priscis sacra fluenta bibit.
Hunc mitis pietas, hunc ornat larga potestas,
Diligit hunc Christus glorificatque deus;
45Gallicus orbis ovat tanto rectore refulgens,
Itala quem sperat terra beata ducem. -
Pax tibi sit semper, triplex quoque gratia Christi,
Rex pie, rex sapiens, inclite bellipotens,
Francorum populi spes aurea, nobile sidus,
50 Exitium tumidis, gloria magna piis,
Splendida progenies Karoli de semine magni,
Pacifer ut Salemon regia sceptra tenens.
Caesaris es magni Ludewici florida virga,
Proles Isaac ceu benedicta micas:
55Abrahae similis Karolus perfulserat orbem,
Filius Isaac sic Ludewicus erat,
Tertius es veluti Iacob benedictus et heres
Isaac patris celsithronique ducis.
Ternarius reges numerus concludit eosdem:
60 Nam trinum numerum conditor orbis amat.
Prospera cuncta tibi concurrant, optime ductor:
Insignis virtus, bellica vis Karoli;
Omne decus Karoli sic te, bone rector, inauret,
Exultent cuncti principe te populi;
65Gratia Francigenis et candida gloria crescat,
Per vos ecclesiae cornua clara levent.
Francia laetatur vestri praeclara trophea,
Iudaeus, Graecus fortia facta canunt;
Scottus ab occiduis vos diligit, inclite rector,
70 Partibus, hinc sophicis vos sonat ipse melis;
Normannusque tremit vestrum, fortissime, nomen
Invictique ducis splendida castra timet. -
Sis decus ecclesiae, niveis quoque gloria Francis
Vsque senectutis saecla beata micans.

Sigue explorando

Por su autor
Sedulius Scottus · 113 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carminum collectio — 27.Carminum collectio — 29. →

Expediente

Autor
Sedulius Scottus
Título
Carminum collectio — 28.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carminum-collectio-28--sedulius-scottus-287115
Cita recomendada
Sedulius Scottus, «Carminum collectio — 28.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carminum-collectio-28--sedulius-scottus-287115.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.