Quisquis bellipotens saevis confidit in armis
In se sive suis spem male fidus habens,
Instabili tremulans folio simulabitur ille,
Grando quod excussit, quod nothus atque movet;
5Cuius loricae textura rigente metallo
Vt fragilis telae nutat araneolae;
Plumbeus ut pugio gladius lentescit acutus
Nec fidus dominum protegit et clipeus;
Quem galeae tutela premit ceu lanea cassis,
10 Lancea vulnipotens sicut harundo valet.
Talibus horrendus iactabat sene Golias,
Quem funda missus stravit ab hoste lapis?:
Illum non iuvit clipeus, non arma tremenda
Nonque minax sermo profuit allophylo.
15Si leo, si tigris perimuntur, si crocodillus,
Ingens si murem trux elefasque timet:
Ergo nec in propriis fidendum viribus ulli
Belligero, quamvis aerea membra gerat. -
In domino potius vivo spes tota locetur,
20 Qui regit altithronus numine regna deus:
Qui dat et omnipotens ducibus sperare superbam
Virtutem valida vincere posse manu.