Hic gemini rutilant Libani de vertice fratres:
Aureus ut Karolus, sic Ludewicus adest.
Arma quibus iusti dextra laevaque coruscant,
Hostes ecclesiae quis domuere truces.
5Rex aetate prior, boreali climate cunctos
Arces barbaricos, dux benedicte, viros:
Dextera sic domini Karolum levat inclita Christi
Parteque dextrali clara trophea refert:
Ambo rectores, ambo sunt flumina belli
10 Sunt geminae stellae, sunt decus ecclesiae.
Nam deus omnicreans ducibus his rector Iesus
Cornua clara suae protegit ecclesiae
His Europa micat, his gaudet filia Sion,
His manet invictus Christicolum populus
15Hos benedixit enim Caesar pius atque beatus,
Hos Ludewicus ovans liquit in orbe duces.
Quamvis perplures micuerunt stemmate reges,
Nec tam praeclaras progenuere rosas:
Sic Ludewicus enim sub caeli cardine solus
20 Hoc geminum meruit pignus habere suum. -
Hos comitetur - amen - victoria pompa trophea
Pax, ardens virtus, intemerata salus;
Linguosi populi dextra laevaque locati
Hos primo timeant, hinc venerentur, ament;
25Aurea saecla novis contexant ordine sceptris,
Disponant Francis prospera regna suis;
Quasque regunt nutu, dominentur perpete sceptro
Gentes multiplices propitiante deo.
Vnicus his amor est felix concordia pacis:
30 Augustos geminos protege, Christe, viros.