CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlorus Lugdunensis

Florus Lugdunensis · Medieval

Carmina varia (Florus Lugdunensis) — I. Querela de divisione imperii post mortem Ludovici Pii.

latín

Montes et colles, silvaeque et flumina, fontes,
Praeruptaeque rupes, pariter vallesque profundae,
Francorum lugete genus: quod munere Christi
Imperio celsum, jacet ecce in pulvere mersum.
Hunc elementa sibi sumant compuncta dolorem,
Terrarum tractus, maris aequora, sidera coeli,
Ventorum flatus, pluviarum denique guttae:
Et doleant homines hominum quia corda rigescunt.
Omnia concrepitant divinis cincta flagellis,
Omnia vastantur horrendae cladis erumnis:
Omne bonum pacis odiis laniatur acerbis:
Omne decus regni furiis fuscatur iniquis.
119.0249C| Ecclesiae dejectus honos jacet ecce sepultus.
Jura sacerdotum penitus eversa ruerunt.
Divinae jam legis amor terrorque recessit,
Et scita jam canonum cunctorum calce teruntur.
Vexantur clarae assiduis conflictibus urbes,
Basilicae Christi prisco spoliantur honore:
Martyribus jam nullus honos: altaribus ipsis
119.0250B| Nemo metum defert, sacris reverentia nulla est.
Continuis praedis plebes miseranda laborat:
Nobilitas discors in mutua funera saevit.
Sanguine terra madet, fervescunt cuncta rapinis,
Et rabies scelerum ruptis discurrit habenis.
Flagrat adulterium, perjuria nulla timentur.
Funditur innocuus nullo jam vindice sanguis:
Jam regum legumque metus mortalia liquit.
Tartareum clausis oculis jamque itur ad ignem.
Quis digne expediat monachorum septa revulsa,
Sacratas Domini famulas laicale subisse
Infami ditione jugum; rectoribus ipsis
Ecclesiae armorum impositum caedisque periclum?
Praesulibus plebes viduae, doctore cathedrae
Pluribus et plures jacuerunt funditus annis.
119.0250C| Principis hoc terror misera tunc clade coegit
Nunc ad tale malum quosdam atra superbia ducit.
Tristis adhuc veteri tabescit vulnere Narbo:
Tristia Rhemorum pariter quoque moenia lugent.
Egregios doctosque viros miseranda fatigant
Exsilia; improbitas saevo sedem obtinet auro.
Floruit egregium claro diademate regnum:
119.0251A| Princeps unus erat, populus quoque subditus unus.
Lex simul et judex totas ornaverat urbes,
Pax cives tenuit, virtus exterruit hostes,
Alma sacerdotum certatim cura vigebat
Conciliis crebris, populis pia jura ministrans.
Hinc sacris cleris, hinc plebibus eximiisque
Principibus late resonabat sermo salutis.
Discebant juvenes divina volumina passim.
Littereas artes puerorum corda bibebant.
Crimina tetra vigil crebro censura fugabat:
Hos timor, hos et amor ad foedera justa vocabat.
Quin etiam externas fidei conjungere gentes
Cura erat, et domitis imponere frena salutis.
Hinc pagana manus juga relligionis inibat:
Hinc haeresis surgens, pedibus substrata gemebat.
119.0251B| Claruit hinc nimium toto gens Francica mundo:
Famaque virtutum fines penetravit ad imos.
Legatos hinc inde suos procul extera regna,
Barbara, Graeca, simul Latium misere tribunal.
Huic etenim cessit etiam gens Romula genti,
Regnorumque simul mater Roma inclita cessit.
Hujus ibi princeps regni diademata sumpsit
Munere apostolico, Christi munimine fretus.
O fortunatum, nosset sua si bona, regnum,
Cujus Roma arx est, et coeli claviger auctor,
Tutor et aeternus coelorum in saecula rector,
Qui terrestre valet in coelum tollere regnum
At nunc tantus apex tanto de culmine lapsus
Florea ceu quondam capiti dejecta corona,
119.0251C| Quam varius texit redolenti gramine fulgor,
Cunctorum teritur pedibus: diademate nudus
Perdidit imperii pariter nomenque decusque,
Et regnum unitum concidit sorte triformi.
Induperator ibi prorsus jam nemo putatur.
Pro rege est regulus, pro regno fragmina regni.
Consiliis crebris quaeruntur furta nocendi:
Conventu assiduo populantur jura salutis.
Cassatur generale bonum, sua quisque tuetur.
Omnia sunt curae: Deus est oblivio solus.
Pastores Domini soliti concurrere in unum;
Dissidio rerum, synodalia nulla frequentant.
Concio jam populi nulla est, jus omne recessit.
Frustra huc legatus, aula est ubi nulla, recurrat.
Quid faciant populi, quos ingens alluit Hister,
119.0251D| Quos Rhenus Rhodanusque rigant, Ligersive, Padusve?
Quos omnes dudum tenuit concordia nexos,
Foedere nunc rupto divortia moesta fatigant.
Saepe malum hoc nobis coelestia signa canebant,
Cum totiens ignitae acies, ceu luce, pavendae,
Per medias noctis dirum fulsere tenebras,
Partibus et variis micuerunt igne sinistro.
Cum mediante die populis jejunia festa
Devotasque preces per templa agitantibus alma;
Sol nitidum tristi texit ferrugine vultum,
119.0252A| Ac stelias radiare polo miro omine fecit.
Quod monstrum scimus bellum ferale secutum,
Quo se Christicolae ferro petiere nefando,
Et consanguineus rupit pia foedera mucro:
Atque ferae, volucresque simul pia membra vorarunt:
Cum diri coelo totiens arsere cometae,
Humano cladem generi excidiumque minantes.
Inter quos unus flammanti crine coruscus
Mense fere toto truculento lumine fulsit.
Quem regionum atrox vastatio, motio regum,
Et rabies belli, et regni scissura secuta,
Continuis miserum quatiunt terroribus orbem.
Quis finis, quaeve ira Dei mala tanta sequatur?
Quae jam vix aliquis pavitanti corde volutat,
Vix recolit, vix inde dolens suspiria fundit.
119.0252B| Gaudetur fessi saeva inter vulnera regni:
Et pacem vocitant, nulla est ubi gratia pacis.
Stat paries subitam minitans validamque ruinam,
Jam dudum inclinus, scissuris undique plenus.
Illiniturque luto fluido, citiusque casuro.
Mistura hic paleae nulla est, membra omnia nutant.
Jam vatis sancti metuendum cernimus Amos
Compleri in nobis deflendo ex ordine visum.
Jam Dominus murum linquit, deponere trullam
Jam parat, et nullam iratus vult ferre lituram.
Jamque etiam uncinum pomorum conspicit ille,
Quo tota evulsis nudetur fructibus arbor.
Jam remanet quercus foliorum tegmine nuda:
Jam Domini egregius flavet sine fontibus hortus.
119.0252C| En sitis atque fames, cecinit quam praescius idem,
Judicio Domini terris immissa perurget.
Coelestis verbi desunt jam pabula et imbres.
Hoc Oriens Boreasque malum, hoc maria undique clamant.
Vocem evangelicam divino ex ore tonantem.
Quis non jam videat doleatque instare piorum?
Filius en hominis veniens ex arce polorum,
Invenietne, putas, fidei vestigia terris?
Cordibus humanis latebrosa foramina vulpes
Immundae et coeli nidos fecere volucres.
Fraus haec atque tumor diri late obtinet hostis:
Nec locus est Christo, quo vel caput ille reclinet
Haec inter gemat et fidat grex ille pusillus,
Cui Pater aeterni conservat gaudia regni,
119.0252D| Deducatque oculis lacrymas noctuque dieque,
Ac precibus vitae pulsans ad limina perstet.
Exposcat veros inhianti pectore panes
Tres, evangelici memorat quos pagina verbi.
Vera fides confessa Deum per saecula trinum,
His fruitur dapibus, his fidum pascit amicum.
Non lapidem sumet, si panem postulet unquam:
Nec pro pisce caput virosi sentinet hydri:
Nec pro ovo fallax illudet scorpius olli,
Fronte velut mitis, sed caudae vulnere saevus.
119.0253A| Nam pius ille Pater, qui fons bonitatis habetur,
Ut sol sponte micat, ceu fons uberrime manat,
Utque ultro placidus rorat de nubibus imber:
Sic bona cuncta suis prono donat numine natis,
Qui tamen hunc vera fidei pietate requirunt:
Qui quod spe sitiunt, puro amplectuntur amore:
Qui bona sive mala fluitantis temnere mundi
Norunt, instantique Deum virtute sequuntur.
O Domine omnipotens, da nobis mente videre
Tot mala, tot clades; et tot lacrymanda pericla
Da gemere, et toto fac nos ea corde dolere,
Assiduisque tuum precibus deposcere numen.
Qui regis Israel, cui non dormiat in aevum
Omnia conspiciens oculus: qui lege perenni
Erigis elisos, elidis et ipse superbos,
119.0253B| Supplicibus veniam, tumidis properando ruinam.
Tu nos, sancte Pater, hic verbere caede paterno:
Tu virga baculoque tuo nos corripe, firma:
Omne malum mundi fiat purgatio nostri.
Qui te semper amant, omni discrimine crescant,
Quatinus erepti pelagi de fluctibus atris,
Teque gubernante jam portum pacis adepti,
Carpamus dulcem tristi de semine frugem,
Perpetuaque tuos recinamus laude triumphos.

Sigue explorando

Por su autor
Florus Lugdunensis · 12 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina religiosa (Florus Lugdunensis) — VII. Titulus in abside memoriae Sancti Justi.Carmina varia (Florus Lugdunensis) — II. Ad Moduinum Augustodunensem episcopum. De injusta vexatione Ecclesiae Lugdunensis. →

Expediente

Autor
Florus Lugdunensis
Título
Carmina varia (Florus Lugdunensis) — I. Querela de divisione imperii post mortem Ludovici Pii.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-varia-florus-lugdunensis-i-querela-de-di--florus-lugdunensis-abb3ce
Cita recomendada
Florus Lugdunensis, «Carmina varia (Florus Lugdunensis) — I. Querela de divisione imperii post mortem Ludovici Pii.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-varia-florus-lugdunensis-i-querela-de-di--florus-lugdunensis-abb3ce.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.