Alma fides tandem, spes et concordia, regnum
Mentibus in plebis continet ecce simul. Haec Deus Ecclesiae fundamina jecit avitae, Fabrica quo coeli surgere jure queat.
105.0365D| Cuique fides nos dat, spes fert, amor inclytus unit,
Hocque triforme bonum excitat, aptat, agit. His mentes nostrae pollent, vegetantur, aluntur, Poscimus, accipimus haec patre dante Deo. Nunquid, ait Dominus, verso in contraria voto, Probra quis accipiet grata petendo patrem? Num pro ope quis panis lapidis tribuendo rigorem, Poscenti faciet in sua vota satis? Namque Deum et fratrum panis designat amorem, Quo quicunque caret, saxea corda gerit. Num pro pisce dabit sinuosa ambage chelydrum, Cum modo piscis alat, improbus ille necet?
105.0366A| Ille fidem signat, rapidis quae crescit in undis,
Inque procellarum turbine laeta cluit. Huic incredulitas contraria, saevus ut anguis, Perfidiae lingua percutit atque necat. Aut si ovum quaerat, dabitur huic scorpius, uncae Ense ferit caudae, sive minatur atrox. Nam pia dona spei tereti signantur in ovo, Tegmine obumbratum quod vehit intus habens. Ut pullum ova tegunt, sic spem praesentia celant; Hic patet exutus, illa futura parat. Huic adversa manet nam disperatio laedens, Quem male pone ferit, ire nec ante sinit. Si quod pone ferit sopiant oblivia digna, Teque ad ea extendas quo anteriora vocant.
Cum Paulo superam capies super aethera palmam,
105.0366B| Serta venustatis laetus in arce gerens. Cumque fidem piscis, spem ovum, aptet panis amorem. Quisque caret tribus his, sat miser ille manet. Cum nunc aequa meent, remeent et iniqua dolenter, Haec tria cum multis sunt tepefacta bonis. Et quoniam improbitas valet, instat, pollet, abundat, Eheu multorum saepe refriget amor.