Namque cicatrices Domini pro homine factae
Martyribus sanctis causa decoris erunt. Sic Phlegetontaeis redit ut Salvator ab umbris, Signa refert ejus pes, latus atque manus. Non quod non poterat cunctas obducere plagas, Saepe ut gentilis somniat error hebes, Qui potuit cunctos mortis devincere casus, Gesta sed officiis sunt quia plena piis.
105.0365A| Quattuor ista vehunt celebres mysteria causas,
Hoc quod vitae auctor stigmata mortis habet. Primum, ut discipuli corpus, non flaminis auram, Se vidisse sciant, cordis et arce locent. Certa fides ut eos Domini surgentis adornet, Spemque resurgendi saecla per ampla canant. Proximum, ut humana pro nobis sorte precando, In se demonstret vulnera nostra patri: Quosque sit humana passus pro gente labores, Assiduo clemens monstret et officio. Ut reminiscatur retinent quem oblivia nunquam, Et miserescatur sempre id almus agens. Admonet instanter, hominum ut meminisse per aevum, et misereri almo sempre amore velit.
105.0365B| Quorum naturae sit consors unica proles,
Pro quibus et voluit vulnera tanta pati. Tertio, ut electi desistant reddere nunquam Laudis opus, tua dum passio signa vident. Ejus et atra suam cernentes flagra salutem, Ad styga concursus ejus ad astra suos, Ejus morte suam pollere per omnia vitam, Et tribui spinis aurea serta sibi. Quarto, ut extremo reproborum hunc tempore cernens Factio, tristetur pressa dolore gravi. Ut Scriptura canit, quem transfixere videbunt. Alteriusque loci pagina rursus ait: Omnis cernet eum visus, quae et turba pupugit, Se et super hunc planget omnis in orbe tribus, Et se damnandos noscent review justo,
105.0365C| Proque suis meritis ignea flagra pati. Non haec salva manus quae injecit turba malignas In Dominum, seu quae temnere jussa cupit, Aut suscepta premens, aut susceptare recusans, Aut in eos cernit quos retinere furens. O crudele nefas hominum, o vesania demens, o furor immanis, o sat anile malum! Quod vel non colitur Deus, aut quod crimine grandi Impune hoc non est quoniam colitur.