Teodulfo Modoino suo salutem. Hoc Modoine tibi Theudulfus dirigit exsul Summo pontificum cernuus ecce melos. Ito Thalia celer, celeri transcurre volatu, Nec mora, nec tibi sit ulla in eundo quies. Donec pervenias Modoini ad tecta beati, Praesulis eximii, pontificisque pii. Ad quem mox veniens genibus revoluta jacebis. Jusserit et site surgere, surge celer. Basia confestim manibus donabis amicis, Et spectans patulam fessa tacebis humum.
105.0339B| At si te rogitet quae sis, et cujus, et unde,
Fare age, prome animo singula dicta tuo. Sum Theudulfi Erato, veniens de carceris antro Ejus, ubi immensus hunc tuus urit amor. Exsul, inops, pauper, tristissimus, anxius, angens, Spretus et afflictus est ubi, sive dolens. Forsan et ipse roget quid agam, me vivere dices Vita, qua melior mors bona forte foret. Aut legit, aut docet, aut laudum pia munia complet Cunctipatri Domino, qui regit arva, polum. Hunc pro te poscit, pro se sive ordine cleri, pro populi et regis proque salute ducum. Me tibi transmisit, hujus tibi dico saluta, Subdita sunt cujus verba canenda tibi.
Obsecro, frater amans, nostri memor esse memento,
105.0339C| Frater pars animi portio magna mei. Mens tua sit sempre nostros miserata labores, Nostrae est nota tibi quod bene causa rei. Quo mage res nota est, magis inde adhibeto laborem: Sic medicus morbum dum videt, arte fugat Fumea praesentis pereunt scis gaudia mundi: Nunquam fraternus sed perit almus amor. Me modo pluris amas, quanquam me semper amass, Aegrum aliis natum plus pia mater amat. Fessis opto libens certa succurrere rebus, et fratrum mentes sollicitato pias. Unus ego quamvis sim, non est unius haec res:
105.0340A| Quod factum est mihimet, esse potest alii. Est commune malum, communis cura petenda est: Quod nostrum est hodie, cras erit alterius. Haec non quis frater timeat contagia demens. Ne illi quae nobis inrepat ista lues? Febre solet febris, seu vulnere crescere vulnus: Sic multa ex uno fonte fluenta fluunt. Haec mea si placidam sit nacta plaga medelam, Pristinus et veniat morbo abeunte vigor. Tale quid ulterius non pars inimica valebit Appetere, et scelus hoc non leve prorsus erit. Servus habet propriam et mendax ancillula legem, Oppilio, pastor, nauta, subulcus, arans. Proh dolore! amisit hanc solus episcopus, ordo
Qui labefactatur nunc sine lege sua.
105.0340B| Debuit et qui aliis legalia promere jura,
Officii perdit jus sine jure sui. Culpa facit saevum confessa perire latronem: Non est confessus praesul, et ecce perit, Cumque suis egeant mundana negotia rebus, Causa quibus justum possit habere modum: Nostra eguit justo rationis pondere causa, Saevitiaexcepta, nullum habet ista modum, Non ibi testis inest, judex nec idoneus ullus, Non aliquod crimen ipse ego fassus eram. Esto forem fassus, cujus censura valeret Dedere judicii congrua frena mihi? Solius illud opus Romani praesulis exstat, Cujus egoaccepi pallia sancta manu. Mittere chare mihi libuit tibi carmina quaedam,
105.0340C| Nostra quibus lusit musa jocosa parum. Tempore praeterea hoc quaedam miracula visa Dicuntur, breviter e quibus ista canam.