CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaTheodulfus Aurelianensis

Theodulfus Aurelianensis · Medieval

Carmina (Theodulfus) — Liber I. Paraenesis ad judices.

latín

105.0283A| Judicii callem censores prendite justi,
Et vestri spermant avia curva pedes.
Hoc iter ad coelum ducit, trahit illud ad umbras,
Hoc pia vita tenet, mors habet illud hians.
Ergo cavete viri scatebras Acherontis adire,
Quo Styx Cocyti, quo furor omnis inest.
At, paradiso, tuis nil gratius aedibus exstat,
Quo mala nulla insunt, quo bona cuncta manent.
Si mihi mille forent centeno in gutture linguae,
Aerea vox cunctis ferrea verba daret,
Non possem, fateor, tot promere sedis amoenae
Gaudia, quae capiunt qui bene jura tenent.
Sed neque poenarum percurrere monstra loquendo
Possem, quae patitur fraudis amica cohors
Judicio pietas, pietati industria detur,
105.0283B| Quo tenant nullum munera saeva locum.
Hoc veteris clamat peragendum pagina legis,
Nullius hoc vatum lingua beata tacet.
Hoc evangelicus lituus per compita mundi
Mugit, apostolicus hoc quoque sermo tonat.
Haec patriarcharum res vexit ad ardua nomen,
Inde prophetarum sancta caterva cluit.
Quique ducum ac regum hoc sanctum limite callem
Obtinuit, potitur omnibus ille bonis.
At qui errore duce scabrosa per avia vecti
Hanc liquere viam, hos bona cuncta simul.
Numinis interpres Moses fidissimus almi
Conloquio fruitur plebe stupente Dei.
Ille quaterdenis eremi per devia lustris
Diitem opum populum rexit honore Dei,
105.0283C| Sempre amans aequum, sempre fera praemia temnens,
Exemplo et verbis norma salutis erat.
Maternis Samuel natus votisque fideque,
Illius et dono qui bona cuncta creat.
Tempus qui ante facit quae tempore condita monstrat,
Cui simul est praesens quod fuit et quod erit.
Omne genus fraudis sprevit bona cuncta secutus.
Nec pretio est usus, vilis aselle, tuo.
Quid referam resono modulantem carmine regem,
Qui tota studuit mente placere Deo?
Cui bene cuncta simul parent in laude tonantis,
Ars, caro, mens, plectrum, vox, lyra, corda, chorus?
105.0284A| Cantibus et gestis, et totis nisibus iste
Probra cavenda monet, jura tenenda docet.
Justus, ait, Dominus moderati juris amator,
Cujus ovans vultus omnia justa videt.
Hic ita censores pravos his vocibus hiscens
Admonet, et monitis talibus ora movet.
Ut quid judiciis totiens instatis iniquis,
Et fera peccantum sumitis ora simul?
Pauperis ad causam concurrite, sive pupilli,
Et miser et pronus justificatus mangia.
Vos inopes manibus peccantum demite diris.
Huic prolixa stylo talia plura canit.
Hujus in immensum veneranda potentia tendit,
Quivit heri felix qui pater esse sui.
Hic adversorum crebra est fornace recoctus.
105.0284B| Hinc virtute cluit, exsuperat vitia.
His ejus quoniam caruit clarissima proles,
Hinc laeva dextrum mente reliquit iter.
Quo mage vomer humum subjectam sauciat uncus,
Est hinc spina minus, hinc mage parta seges.
Rex fuerat sapiens, legum et moderamine justus,
Femineis captus ni foret hic laqueis.
Heu bona tot linquens tanta est ab probra volutus,
Nectar dulce meri sic male perdis acor.
Crevit et Ezechiae venerandi gloria regis,
Justitiae meritis et pictatis ope.
Cui tria Cunctipater voluit superaddere lustra,
Mortis et occasu cui pia vita redit.
Edocet hic populum patrias edicere leges,
Et fugere erroris impedimenta mali.
105.0284C| Fregit in excelso compostum monte Chelydrum,
Vitae hic causa prius, postmodo mortis erat.
Sic medici scalpro qui se transfigit acuto,
Inde salus aliis, huic venit atra lues.
Haec tibi Josias fuit observantia princeps,
Haecque celebre tulit nomen ad alta tuum,
Impia qui sceleris demis monumenta vetusti,
Et patrias leges qua potes usque novas.
Qui decedenti datus ei pia gloria regno,
Quem vespertini temporis ordo dedit.
Sic ostrum limbus, sic claudit prandia vinum,
Post fructus anni pinguis oliva viget.
Ingens turba patrum quibus hoc opus instituendum est,
105.0284D| Quos pia lex retinet, quosque referre mora est.
105.0285A| Saepe ego pollicitis censores linquere cerno
Jura, aurumque avido gutture et ore sequi.
Saepe ego ne capiant studeo revocare volentes.
Sunt mage quis velle est, cui modo nolle minus,
In rivos dum quis spatiosum diribet amnem,
Pars minor in rivis, major in amne fluit.
Saepe ego dum pravos de talibus arguo rebus,
Hac sibi clam dicunt me quoque sorte parem.
Saepe etiam tales cum non sint, suspicor esse:
Cum mihi sint plures, hac lue liber ero.
Non potis est morbis artarier omnibus aeger,
Saltem una e multis pestis abesse potest.
Praefectura mihi fuerat peragenda tributa,
Resque actu grandes, officiumque potens.
Nulli vi, studiisque piis, armisque secundus
105.0285B| Rex dedit hanc Carolus, primus ad omne bonum.
Cui genitore Walis, Rhodanus, Mosa, Rhenus et OEnus,
Sequana, Visurgis, Wardo, Garumna, Padus,
Rura, Mosella, Liger, Vulturnus, Matrona, Ledus,
Ister, Atax, Gabarus, Olitis, Albis, Arar.
Quo synodus clerum, populum lex stringeret alma,
Duxque foret cunctis regula calle suo.
Ecclesiae sanctus matris quo cresceret ordo,
Urbibus et validis mosque decorque pius,
Quas Arar, et Wardo, Rhodanus quas alluit acer,
Elauris, sive his connumerandus Atax,
Quasque Alpes Latio, Libya discriminat aequor,
Quasque Pyrenaeus orbe ab Ibere ​​tuo,
Seu quas Lugdunum Arcturo aut Aquilone revellit,
Resque Aquitana tuis pulchra Tolosa locis.
105.0285C| Haeserat hac nobis Laidradus sorte sodalis,
Cederet ut magnus hac rilevante lavoro.
Norico hunc genuit, hunc tu Lugdune futurum
Pontificem speras relligionis ope.
Arte cluit, sensuque viget, virtute redundat.
Cui vita ad superam transitus ista manet.
Jam Lugdune tuis celsis post terga relictis
Moenibus, aggredimur causa quod optat iter.
Saxosa petimus constructam in valle Viennam,
Quam scopuli inde arctant, hinc premit amnis hians.
Inde Valentinis terris urbique jacenti,
Rupee nos dedimus hinc Morenate tibi.
Post et Arausinas terras, et Avennica rura
Tangimus, et fines quos tenuere Getae.
105.0285D| Inde Nemausiacas sensim propietà ad arces,
Quo spatiosa urbs est, resque operosa satis.
Hinc Madalona habuit laevam, Sextantio dextram:
Hic scabris podiis cingitur, illa mari
Quis bene transitis, Agathem mox parte sinistra
105.0286A| Liquimus, et nosmet tecta Beterris habent.
Mox sedes Narbona tuas, urbemque decoram
Tangimus, occorrerit quo mihi laeta cohors,
Relliquiae Getici populi, simul Hespera turba
Me consanguineo fit duce laeta sibi.
Inde revisentes te Carcassona, Redasque,
Moenibus inferimus nos cito Narbo tuis.
Undique conveniunt populi clerique catervae,
Et synodus clerum, lex regit alma forum.
Quis bene compositis, nos tandem opulenta recepit
Urbs Arelas, cives quam statuere sui.
Urbs Arelas, aliis quae pluribus urbibus exstat,
Prima gradu tamen est, Narbo, secunda tibi.
Quo synodo cleri, legum moderamine plebis
Pectora contudimus juris et artis ope.
105.0286B| Massilia Argolica nos cepit condita gente;
Arvum et Aquinae urbis, sive, Cavelle, tuum.
Ast alias lustrare vetat per singula casus,
Quarum nos populus quo sumus omnis adit.
Aequoris insani fera quas vicinia laedit,
Aere corrotto et tabidus efflat odor.
Quasque levant colles, aut vallis strangulat ima,
Quas fera pulsat hiems, grando, pruina, nives.
Illic et dumis, et acutae stramine cautis,
Abruptisque cavis continuatur iter.
Ima tenent valles, tendunt ad nubila montes,
Praecipites amnes montis ab arce ruunt.
Magna catervatim nos concio saepe frequentat,
Aetas quos dicat sexus et omnis habet,
Parvulus, annosus, juvenis, puer, innuba, caelebs,
105.0286C| Maggiore, efebo, ano, maschera, marita, minore.
Quid moror? instanter promittit munera plebes,
Quodque cupit, factum, si dabit, esse putat.
Hoc animi murum tormento frangere certant,
Ariete quo tali mens male pulsa ruat.
Hic et crystallum, et gemmas promittit Eoas,
Si faciam alterius ut potiatur agris.
Iste gravi numero nummos fert divitis auri,
Quos Arabum sermo, sive carattere arat,
Aut quos argento Latius stylus imprimit albo,
Si tamen acquirat praedia, rura, domus.
Clam nostrum quidam submissa voce ministrum
Evocat, ista sonat verba sonanda mihi:
Est mihi vas aliquod signis insigne vetustis,
Cui pura et vena, et non leve pondus inest
105.0286D| Quo caelata patent scelerum vestigia Caci,
Tabo et stipitibus ora soluta virum.
Ferrati scopuli, variae seu signa rapinae,
Humano et pecudum sanguine tactus ager.
Quo furor Herculeus Vulcanidis ossa retundit,
105.0287A| Ille fero patrios ructat ab ore focos.
Quove genu stomachum, seu calcibus ilia rumpit,
Fumifluum clava guttur et ora quatit.
Illic rupe cava videas procedere tauros.
Et pavitare iterum post sua terga trahi,
Hoc in parte cava, planus cui circulus ore est,
Nec nimium latus, signa minuta gerens,
Perculit ut geminos infans Tyrinthius angues,
Ordine sunt etiam gesta notata decem.
At pars esteriore crebro usu rasa politur,
Effigiesque perit attenuata vetus,
Quo Alcides Calydonque amnis, Nessusque diformis
Certant pro specie Dejanira tua.
Inlita Nessaeo feralis sanguine vestis
Cernitur, et miseri fata pavenda Lychae.
105.0287B| Perdit et Anteo dura inter brachia vitam,
Qui solito sterni more vetatur humo.
Hoc ego sum domino (dominum me forte vocabat)
Laturus, votis si favet ille meis.
Pars numerosa subest populi, matrum atque virorum,
Infantum, juvenum, sexu ab utroque simul:
Quos pater et genitrix sub libertatis honore
Liquere, ex illo libera turba manent.
Quorum si chartas vitiem, vase ille vetusto,
His ego, tu donis mox potiere meis.
Alter ait, mihi sunt vario fucata colore
Pallia, quae misit, ut puto, torvus arabi.
Quo vitulus matrem sequitur, quo bucula taurum,
Concolor est vitulo bucula, bosque bovi.
105.0287C| Splendorem spectes, junctamque coloribus artem,
Utque rotis magnis juncta sit arte minor.
Est mihi cum quodam de armentis quaestio pulchris,
Pro quibus ista paro congrua dona dare.
Pro vitulis vitulum, pro tauris offero taurum,
Pro vacca vaccam, pro bove dono bovem.
Pocula promittit quidam se pulchra daturum,
Si modo quae poscit non sibi danda darem:
Interiusque aurum exterius nigredo decorat,
Cum color argenti sulphure tactus abit.
Quis bene fulcra nitent, et pulchra toreumata. Pannos,
Alter ait, dabimus, quae rogo si dederis.
Vitibus atque oleis, herbis ornatus et hortis,
Inriguus patris est morte relictus ager.
105.0287D| Inde mihi partes fratresque sororque requirunt,
Consorte hunc nullo solus habere velim.
Voti compos ero, tibi si mea vota placebunt,
Quae do si capias, quae rogo rite dabis.
Subripere ille lares socii cupit, iste novales.
Ambo aliena quidem, hic tenet, ille cupit.
Alter ut acquirat, ne perdat aduritur alter,
Iste ensem et galeam, hic dare scuta parat.
Res patris unus habet, frater cupit alter habere,
Et dare vult mulos alter, et alter equos.
Haec pars dives opum, pars instat caetera plebis,
Quod quaerant omnes, quodque querantur habent.
Sed nec eis deerat dandi tamen apta voluntas,
Diversis unus viribus usus erat.
105.0288A| Magna ut majores, sic promunt parva minores,
Dum fore quae cupiunt hac sibi sorte putant.
Iste tuo dictas de nomine Corduba pelles,
Hic niveas, alter protrahit inde rubras.
Linea qui potis est, qui non, fert lanea dona,
Tegmen et hic capitis, hic pedis, ille manus.
Quo facies humore levi palmasque solemus
Tergere, quis dandum textile munus habet.
Serinia danda parant alii, nec defuit ille,
Cereolas rotulas qui dare vellet ovans.
Singola quis referat? fidebant munere cuncti,
Nec se quis quiddam ni det habere putat.
O scelerata lues, partes diffusa per omnes,
O scelus, o furor, ores truculenta nimis,
Quae sibi captivum totum maschio vindicat orbem,
105.0288B| Nec deest qui det, nec qui male capta ferat!
Flectere sic properant me, nec tamen esse putarent
Talem, ni talis ante fuisset ibi.
Nemo in aquis apros, in silvis squamea dona,
Inque rogos undis, in face quaerit aquas.
Thura Sabaeus ager, Gangetis eburnea monstra,
Grippes [Gryphes] et Hyrcanus, balsama Syrus habet.
Singula lege sua, assiduo quaeruntur et usu,
Et for mortales quod fuit ante putant.
At sua cum cernunt verborum spicula frangi,
Et nil promissi tela valere sui, Meque velut fortem post praelia firmiter urbem Stare, atque arte sua non potuisse capi, Rem mox quisque suam quaerit, sua quisque recepit
105.0288C| Jura, nec insidiis meque suosque premunt. Sic quicunque videns aditum, quo saepe solebat Furari, obstrusum, spe sine transit iter, Sed ne actus nostros discretio linqueret alma, Resve putarentur hae simulanter agi. Neve forem multis novitate notabilis ipsa, Horreretque bonum proximitate mali: Spernere contempsi quae dat concordia princeps, Quae ut societ mentes datque capitque libens, Et commune facit cujus bene postulat usus, Multaque cum habeat, nil docet esse suum. Haec ego pertractans sumebam parva libenter, quae non saeva manus, chara sed illa dabat. Scilicet arboreos fructus, hortique virentis, Ova, merum, panes, cornipedumque cibos.
105.0288D| Sumpsimus et teneros pullos, modicasque volucres,
Corpora sunt quarum parva, sed apta cibis. O felix omnis virtus, discretio si quam virtutum nutrix temperat, ornat, alit! Quae errabunda meos paulo est digressa per actus, Ad coeptum redeat nostra Camoena melos. Aequa tibi justae sint judex pondera librae, Ut sua quisque libens hac tribuente ferat. Nec sit avara lues, nec amor, zelusque, timorque, quae turbent, firmus stet tibi mentis apex. Proh dolor, his rebus pietas cito pellitur aequi, Ejus et invadunt frausque dolusque locum. Quattuor hae sontes, tribus est nam sontior una, quae est radix cunctis dira cupido malis;
105.0289A| Muneris invalidas acceptio vertere mentes
Adsolet, a vero jusque fugare pium. Non solum argento res haec inolescit et auro, Praepetis aut campos ungue cavantis equi, Murice vel rutilo, gemmis, aut syrmate pulchro, Aut rebus variis quas vela ferre solet. Sed levibus verbis, paribusque volantibus auris, Blanditiae vento mens quibus acta tumet. Vestis honos color est, marsupia pondere gaudent, In tenues ventos aura favoris abit. Scilicet suoi saltim terreni gloria lucri, Illis econtra nil nisi ventus inest. Judicis ingenium cito turbat munere dives, Hoc quia ferre nequit, it tremebundus inops. Hic magis, ille magis spondent se saepe daturos,
105.0289B| Hic tamen acquiret qui potiora dabit. Est quem nec testis, nec lex, nec chartula fulcit, Sicque forum cunctis his spoliatus adit. Omnia fert secum, si cum libet Accipe dicit, Omnibus est fretus, si dare plura queat. Parcite censores huic succensire labori, Tollere qui crimen non adhibere parat. Non ego quorumdam diffundo crimen in omnes, Cuique sit ex merito lausve pudore suo. Heu scelus est ullis pro rebus linquere verum, Vendere seu gratis quod dare quemque decet. Nolo dolo reri vel acerba fraude carere, et si pro justo munera jure feras. Arbiter est aequum, est et iniquum vendere certans, Nam scelus hic unum perpetrat, ille duo.
105.0289C| Hic quia jus vendit, quod debet dedere gratis,
Ille quia id temnit, sed tamen inde capit. Qui fera judicio pro recto praemia quaerit, Ille tuum peragit, fraus inimica, nefas: Qui dare quae debet gratis pia munia juris. Indigni pretii pensat avarus ope. Te si forte furor pervasit pestis avarae, Stet ratio, et docili sic tibi voce canat: Cerne quod Altithronus temet speculetur ab alto, Quaeque facis summa singula mente notet. Qui judex testisque simul vindexque malorum est, Qui dare digna bonis scit mala sive malis. Si tamen e contra Cape munus personet illa, Quod modo des sociis, postmodo temne capi.
105.0289D| Cui victrix ratio contra stans, Improba dicat
Pestis abi, et totam se tibi reddat agens. Non sitis haec explenda tibi est, qua fervidus ardes, Quo magis hac biberis, hinc tibi major erit. Aestuat inde magis, quo plus ligna accipit ignis, Sic et habere cupit, quo mage quisquis habet. Sanguine fit major congesto semper hirundo, Et magis inde sitit, quo magis illa bibit. Ergo studeto precor furiosum pellere morbum, Me medicante fero vulnere sanus eris. Illius alma manus cum te sanaverit aegrum, In te haec regnet, mangia pestis acerba procul. Cum te causarum vocat ad fora turbida clangor Estque ministerii res peragenda tui,
Principio loca sancta libens adeunda richiedono,
105.0290A| Quae pete, dumque petis fer pia vota Deo,
Et supplex exposce tuos ut dirigat actus,
Nec sinat ulla geri ni placitura sibi. Nam modus est cunctis servandus in actibus iste, Cum res quaelibet est incipienda tibi. Jus regnumque Dei censemur quaerere primum, Omnia ut hac nobis adjiciantur ope. Marmore si tali jacias fundamina prima, Firmius omne pium hinc bene surgit opus. O semel, o quater, o numeri sine lege beatum, Quod tibi Christe lapis inclyte adhaeret opus. Mox de more fori celer appete claustra sonori, Quo te fors spectat litigiosa cohors. Dum redis, isque, sonet si verba precantia pauper, Qui se post dicat non tibi posse loqui.
105.0290B| Cum populo stipatus eas, foribusve superbis,
Plebe inhiante foris, ipse receptus eris. Te prope fidus mangia justusque piusque minister, Quo duce post tibimet pauper adesse queat. Cui dicas, hominem conspectibus addito nostris, Magna querelosis qui dabat orsa sonis. Et risiedens ejus primum bene discute causam, Ordine post currant singula quaeque suo. Ad fora fors quaeris veniendi tempus et horam. Accipe consilium, mane venito, meum. Perque diem totum non te labor iste gravabit, Hinc seges est major, quo mage quisquis arat. Qui legem ut caperet jejunia magna peregit, Fertur in hoc actu continuasse dies.
Vidi ego censores ad juris munia tardos,
105.0290C| Munera nam fateor ad capienda citos. Hora adsunt quinta, norunt discedere nona, Tertia si adducat, sexta reducit eos. Nam dare si debent, nona; si prendere, prima Adsunt, estque citus qui modo serus erat. Sic sua dum sonipes fraenarior ora lupatis Senserit, exsiliet, pabula sponte petet. Laedere qui semper, nunquam prodesse paratus, Sat cito, cum nunquam debeat, ille venit. Crapula vitetur semper, plus tempore eodem, Quo pia justitiae lora regenda manent. Nam qui se nimiis epulis somnoque sepelit, Corporis atque animae vim sibi demit hebes. Cum venit ad causas nudatus acumine sensus,
105.0290D| Marcidus et segnis et sine mente sedet. Dum sit in ambiguo causae solertia habenda, Quaestio et alterna sit, viceversa diu. Ille piger, madidus, ructans, temulentus, anhelus, Oscitat, emarcet, nauseat, angit, hebet. Et modo juncturas dicit, modo viscus inesse, Et modo tota simul membra gravata sibi. Inficit hunc primum somnus post vina dapesque, Proximus est illi luxuriare labor. Ergo caveto cibos nimios, carchesia Bacchi, Somnos, haec mentem singula saepe premunt. Haec ut parva fovent stomachum, sic plura gravabunt. Multa aqua farra necat, cum mediocris alat. Ebrius a populo furtim ridebere cuncto, Innuit hic illi, moxque notatus eris.
105.0291A| Sobrius ora movens a plebe verebere cuncta,
Certatim et facient quae facienda dabis. Quos pia commendat probitas, quos actio justa, Introduc proprio nomine quemque vocans, Hi tecum ingenti cura tractentque legantque, Vestigentque viam quae ad meliora vocat. Portiere interea turbam compescat hiantem, Ne ruat interius plebs sine lege furens. Neve querelifero densentur tecta tumultu, Qui minus auditur, quo magis ille boat. Praemia ne quaerat moneatur janitor ipse, Saepe capi a populo quae veniente solent Est scelus a populo pretium sperare querenti, Me miserum, scelus hoc janitor omnis amat.
Janitor omnis amat, non hoc tamen arbiter odit,
105.0291B| Vix de mille unus qui horreat illud erit. Sunt variae vires, amor est tamen unus habendi, Qui potius furor est, quam vocitandus amor. Haec nocitura lues totum circumvolat orbem, Magnam hominum partem quae furiosa vorat. Tabe fatigatur hac aetas omnis et ordo, Virgo, puer, vetulus, sexus uterque simul. Magna velut magni cupiunt, sic parvula parvi, Musio mure facit quod leo torvus ove. Compositis igitur cunctis per singula rebus, Poscit ut officii tempus et ordo sui, Sedibus, ordinibus populi residente senatu, Cum te susceptum sella curulis habet: Hos circumspiciens adfare hinc talibus orsis, Sicque pio hos tecum mentis amore mone.
105.0291C| Discite justitiam, coelestia discite jussa,
Quae Pater altithronus sanxit ab ax poli. Hanc Deus, hanc vates, hanc leges, hanc quoque princeps Percensent, haec vis pectora nostra regat. Si nos illa regat, populos nos rite regemus, Mens bene cuncta regit, quam Deus ipse regit. Il suo aliquantisper monitis verbisque morare, Gustumque egregium legis ab amne dabis. At si forte levi ventosa superbia nisu Te petere affectet, te lacerare velit, Torva oculis, horrenda manu, foedissima rictu, Vipereumque caput corpus et omne tumens, Mens tumefacta cui, levis actio, turgida vox est Cui cibus et potus atra venena manent,
105.0291D| Pro gressu saltus, pro plantis pinna volucris,
Remige quo labi quivit ab ax poli,
Et memor antiqui sceleris super aethera facti,
Utens arte sua qua petit ima Stygis:
Qua te sublimem qua celsum sibilet intus,
Plebibus ut misci dedecuisse putes:
Ecce humilis plebis fieri pars una laboras,
Dum pius et clemens omnibus esse cupis. Ordo gradusque tuus levat ad sublimia temet, Cur te sponte premis qui loca celsa tenes? Nam si perspicias, non hic mediocriter erras, Cum te degenerem simplicitate facis. Cum tibi nemo queat obsistere, nemo reniti, De capite in caudam cur, malesane, tuis?
105.0292A| Coeperit ut caecum sub pectore vivere vulnus,
Aut quod erit pejus jam fluitare foras,
Vis humilis statim exsiliat, prudentia cujus
Sit collega piis viribus arma ferens. Splendore in ore quibus, radiantes lumine vestes, Vultus erit comis, singula pulchra satis. Nobile par tantum horrendum insurgat in hostem, Et, procul hinc pestis improba dicat abi. Improba dicat abi, sociis te Manibus adde, Quorum sors sorte est adcumulata tua. Io, pete Cocytum, Phlegetontis mergere fundo, Quo tuus inventore trux cruciandus erit. Quique Dei tecum voluit conscendere sedem, Sede pia tecum lapsus in ima jacet.
Quo rueret tecum sine te, quo scandere posset,
105.0292B| Dum firmamenti in sede maneret, erat. Sarcina tu gravis es dignis, gestamen iniquis. Esque auriga malis, pondus inorme bonis. Quos petis infelix, quos laedere niteris aegre, Non tua, sed Christi est bene turba sequax. Aethere qui veniens patefecit ad aethera callem, Quo via clausa diu, nunc adaperta patet. Qui de terrenis trahit ad coelestia sempre, Cum tu de superis sempre ad ima trahas. Ille locat proprios coelesti in sede sequaces, Tartara tu mergis in metuenda tuos. His jaculis correpta lues, hac cuspide abacta Cedat, ut abscedunt sole fugante nives. Hinc fera vulnifici fugiant vestigia monstri, Vulnus et hoste datum sanet amica manus.
105.0292C| Haec abigat ferro hostem, quae medicamine morbum. Ejus et haec detur voce medela tibi. Aspice ne vitiet tumidus praecordia fastus, Dum loca sublimis editi ora tenes. Dumque favent populi, vallaris pluribus unus Undique te septum prosperitate putas. Neve quid es demant oblivia segnia menti, Ultima sit sempre conspicienda dies. Ut valeas omni vitiorum sorde carere, Hoc quod es aspicito, non tamen id quod habes. Ipse licet sedeas gemmis ornatus et ostro, Post carnis putridus tempora pulvis eris. Corpus enim fulvo quod nunc accingitur auro, Serica quod vario palla colore tegit, Squalenti squalens olidum gelidumque putenti,
105.0292D| Proh dolore! intectum veste premetur humo. Quod mare, quod terra, quod et aer gestat edendum, Poclaque pulchra cui tu tribuenda paras, Eheu! tabificae putredinis ore vorandum est, Eheu! sordidulus post cinis illud erit. Et caro, quae musco redolenti et fragrat amomo, Quaeque peregrini tergore muris olet, Nidorem labefacta dabit, sanieque madebit, Omne quod offendat, nil quod ametur habens. Quemque tegunt celsis laqueata palatia tectis, Parvaque conquistatoris culmina magna satis, Clausus in angusta modicaque teneberis urna, Vixque domus tibimet corpore major erit. Quemque catervatim populus hinc inde frequentant,
105.0293A| Plebs parere parat ista vel illa tibi,
Postmodo solus eris habitator solius antri:
Causa videndi te quae nisi luctus erit? Sed nec erunt socii, nisi qui tua viscera rodant, Quis cibus est genitrix, qua sine vita brevis. Mille greges redeant tibi quanquam, armentaque mille, Finitimusque tuam nemo coarctet humum: Omnibus ipse carens inamati tegmina busti Rebus inops rerum pauperiora petes. Corpora sufficiunt nec ad unum plura vehendum, Par color eligitur, corpus et omne decens. Bis bina es cervice tamen tum forte vehendus, Cum jam extremus erit et lacrymosus honor. Ferreus et gelidos somnus dissolverit artus,
105.0293B| Cumque breve arripies non rediturus iter. Plura quid enumerem? visu quod cernitur aptum, Visibus humanis quod favet atque placet, Post vitam vermis, post vermem pulvis habebit, Voce Tonantis erit, cum redit, unde venit. Corporis haec lex est terrestri figmine creti, Altera vis animae est, etere origo cui. Carcere quae trusa est tandem generosa caduco, Terrea quamque domus comprimit atque gravat. Haec duo sic jungit clemens elementa creatore, Ut maneat vivus ac moribundus homo. Juncta simul vitam, mortem rescissa ministrant. Vivere adesse sibi his est, et abesse mori. Dispare sed cursu, repetunt terrestria terram,
Caelica nam sese reddit origo suis.
105.0293C| Ut coelis aer, tellus huic infima cedit,
Sic animae corpus debet ubique suae. Heu quantum scelus est animae praeponere corpus, Et rem mortalem non moribunda tibi, Ancillam dominae, piperi praeferre cicutam, Plumbum auro, gemmis sordida saxa bonis. Praesideat menti Deus, haec quoque provida carni, Haec vegetante anima vivat, et illa Deo, Ordine quo tali probus ad sublime traharis, Et tua mens fugiat infima, celsa petat. Cumque erit illa dies quae nil nisi corpora quassat, Terra tegat corpus, spiritus astra petat. Hanc statue ante oculos, hanc semper mente volutamente, Ut quidam quondam rex sapienter ait:
Ultima nam tua sunt, careas peccamine ut atro,
105.0293D| Actibus in cunctis commemoranda tibi. Nam tua si quid eris meditatio sedula tractet, Raris aut nullis inficiere malis. Haec si perpendas, post mortem vita perennis, Parte eris et vives mox meliore tui. Cumque gravis litui clangor concusserit orbem, Prodierisque urna jam redivivus homo, Sedibus et rursus dederit se mens tua priscis, Coetibus angelicis connumerandus eris. Finierint, propria tu statim in mente tribunal Jussa peracturus sponte parabis eis. Conscendant, sedeantque simul, doceantque, regantque Omnem animi motum mentis ab arce tuae.
105.0294A| Hac ope munitus, talique juvamine fultus,
Currat inoffenso pes tibi calle celer. I cito, fare puer, de pluribus elige quosdam, Qui loca finitimis non propiora colunt. Proque suis causisistic venere, vel illos, Qui quamvis prope sint, plebs tamen exstat inops. Quis si mixtus erit proprius, ne projice cives, Ejus causa sonet quolibet intus erit. Ne si projicias, rediens venientibus obstet, Atque sibi impediant dum hic it et ille redit. Discute cunctorum vigilanti indagine causas, Quo finire queas ordine quamque suo. Has bene disce prius, quantum has discere debes, Job tibi in exemplum verba parantur; ait,
Lumen eram caeco, gressus moderatio claudo,
105.0294B| Pauper et invento me patre tutus erat. Quaerebam ignotae solers sinuamina causae, Quis poteram studiis, quo mihi nota foret. Nec cito festines ad causae tenere finem, Nec lento aut nimium hanc pede volve piger. Nec lentum torpor, celerem te nubilet error, Inter utrumque malum pes tibi tutus mangia. Finge aliud dum causa latet, mox causa patescet Ne male fallaris, tu bene falle prius. Nex falsa infantis falsae mendacia matris Propulit, et carum vera recepit onus. Haec Salomoniacam res vexit ad ardua famam, Fitque timor populis, et via laudis ei. Saepe suas semperque solent convolvere causas Magni, cum propria re sine pauper mangia.
105.0294C| Hos tibi tu socios in causis adde minorum,
Postpositisque suis te bene quisque juvet. Qui patre seu matre orbatur, vel si qua marito, Istorum causas sit tua cura sequi. Horum causiloquus, horum tutela maneto, Pars haec te matrem noverit, illa virum. Debilis, invalidus, puer, aeger, anusve, senexve, Si veniant, fer opem his miserando piam. Fac sedeat qui stare nequit, qui surgere prende, Cui cor voxque tremit, pesve manusve, juva. Dejectum verbis releva, sedato minacem, Qui timet, huic vires, qui furit, adde metum. Turba ciet lites, multarum et praelia vocum, Acri perstringes voce, sonoque gravi.
Anseribus raucis, cornicibus atque nigellis,
105.0294D| Qui ut recinant omnes mos solet esse simul. Ni taceant, impone minas, tamen usque caveto Ad fera ne faciles sint tibi verba manus. Corporis arx plano, ne recto pectora sunto, Pulsa tuo baculo tunc alicujus ibi. Dispare conveniente variae vi more catervae, Hic nequit, ille valet, nolet hic, ille volet: Tu rege solerti varios moderamine motus, Quidque cui expediat providus adde loco. Comprimi si velox, si tardior dispute tardum, ocior ut hic sit, tardior ille tamen. Instrue si stolidus, si callidus attrahe frena, Hic sua ne perdat, hic ne aliena petat. Tardiloquum moderare libens, nimiumque loquacem,
105.0295A| Conferat atque manus una duabus [F. duobus] opem. Ne sua, si tardus, reticendo negotia perdat, Amplius aut justo neve aliena petat. Vel ne verbosus ventosae turbine linguae Obruat inceptam remque modumque rei. Dumque sinis vacuis medias sermonibus horas Ire, sine effectu resque diesque meent. Est sua qui nequeat explere negotia fando, et male rem mutilat inscia lingua suam. Ac veluti si quis tenso curvamine cornu, Dum mavult hostem, seque suosque ferit: Sic nocitura sibi dum promit foemina talis. Figura, eh! jaculo mox miser ipse suo. Hujus remigium verbis tu praebe salubre,
105.0295B| Ne ruat hunc retine, si ruit ipse leva. Cum perplexa forum resonabit causa per omne, Lasset ut ambiguo teque suosque suo, Indic causidicis ab utraque silentia parte, Ne jus perturbent dum sua quisque boat. Cumque viris paucis, omni reticente caterva, Rem bene volve libens atque revolve diu. Quatenus invento tandem sine crimine calle, Lis fera sedetur, jus sua cuique ferat. Adspice praeterea, prope te quicunque sedebit, Ne prece seu donis jus vitiare velit. Cujus fors auris jam leni tacta susurro est, Cui catus hinc quiddam innuit, inde vafer. Hic oculis signum, manibus vel conferat ille, Aut modus hac in re quilibet esse potest,
105.0295C| Hisque favere velit, sese tibi prodere nolit,
Fluctuet hinc anceps, dum cupit atque timet. Haud aliter quam cum meditatur adultera stuprum, Hinc scelus affectat, inde flagella timet, Saepe mali socii socium contagia laedunt, Laeditur ut pecoris proximitate pecus. Temne putare aequum qui sese celat iniquum, Ne te dum nescis ad sua probra trahat. Sic se fur socium simulat, nociturus ut intret, Sicque latente dulci mixta venena mero. Esto et sollicitus propriae de parte jugalis, Ne mentem maculet inliciendo tuam. Oscula quae genibus, manibus, colloque, genisque Blanda dabit, miscet lenia verba quibus,
105.0295D| Sueta preces tali proprias armare veneno,
Armat ut arcitenens impigra tela suo. Si tua mens fuerit munita casside forti, Tela ut conspiciat hinc resilire sua, Inde gemens rediet, ficta et suspiria dando, Flensque suas pondus non habuisse preces. Mox puer, aut nutrix, aut fors ancillula mendax, Cur dominae, dicet, despicis orsa meae? Haec vultu verso tacito dabit ista susurro, Qui modo conspicitur est mihi semper honor, Quaeque petunt aliae referunt, prosuntque, nocentque, Voti nullius ast ego compos eo. Illa roget demum, dicent, et ad oscula currat, et tibi, cur pateris esse molestus ei?
105.0296A| At tua mens pugnet, redeunti obsistat ut hosti,
Bellaque ne vincant te recidiva time. Neve mali quid agat, teque id jussisse loquatur, Sis vigil, et cura qua potes usque cave. Ignorante viro pridem regina peregit, Insontem ut premeret saxea grando virum. Nec minor in propriis cura est adhibenda ministeris. Quis comitatus ines, sunt prope quique tibi: Ne fera pestis eos, illi tua pectora laedant, Et tua commaculent intima tabe sua. Qui ut capiant capias, ut possint sumere sumas, Cogent si poterunt, tu vigil esse stude. Quaelibet e turba te res secedere coget, Secedant alii, proximus unus erit.
Esse tibi propior quicunque videbitur illis,
105.0296B| Horum et consiliis haec tibi verba dabit. Ne rogo, sperne preces mihi quantas ast ego vobis, me audacem pietas nam facit ecce tua. Si faveas votis, est qui dare praemia quaerit, Sunt bona quae dantur, qui dat et ipse bonus. Illa vel illa tibi dare praeparat ille vel ille, quae sine peccati pondere habere vales. Addet ut inliciat vafer hic suasoria verba, Cujus jam nummis est onerata manus. Hunc hydrum, hunc cenchrin, hunc evitato cerastem Hic seps, hic dipsas, hic tibi praester erit. Censor habere solet torvosque trucesque ministros, Qui tamen et pius est et pietate viget.
105.0296C| Sic tibi Scylla ferunt facies humana videtur,
Sed canibus horrent inguina saeva feris. Res stat in ambiguo, perstat hic, denegat ille, Est et non reboant, quae duo plura movent. Semine de quorum humanas agitantia curas Germina causarum, seu seges ampla subit. Quaerantur testis ut causae nubila demant, Et vero dubium qui subeunte fugent. Horum tu solers famamque genusque richiedono, Nomina seu mores, et loca sive fidem. Accipe si probus est, si reprobus, exime prorsus Poma ut acerba cibo reicis, ut apta capis. Non hos suspicio, vel res audita, vel aurum Fulciat, haec referant quae sibi visa manent.
Utque fidem elicias, sejunctim discute eosdem,
105.0296D| Et quae quisque canat singula verba nota. Si duo sunt, amboni; si plures, dissice plures; Si tres, sejunctis lex sit et ista tribus. Praescius arcani, tutor casti, almus ephebus Hoc in Achaemenio rure peregit opus Inde senes reprobos compressit saxeus imber, Quos nubs nequitiae presserat ante nigrae, Dissociato malos, certa sociare benignos, Ut minus illa obsit, plebs juvet ista magis. Ut mala quae mage sunt, magis obsunt, sic bona prosunt: ​​Dant ut oves plures lac, ita damna lupi. Nec meditata prius te horum pellacia vincat, Aspice neu falsus sermo sed unus mangia.
105.0297A| Quos bene deprehendens, iterumque iterumque requirens
Ambage et verbi si variando trahas,
Temnite falsa loqui testis, reticereque vera,
Quamvis diversa, quae duo parte nocent. Vera tacens, et falsa loquens, duo nequiter errant, Hic quia non prodest, hic quod obesse cupit. Et malus est unus, minus est tamen utilis alter, Et quanquam dispar, error utrumque tenet. Nam minus hic quamvis delinquat, et amplius ille, Non errore procul distat uterque sibi. Deicit hic stantem, hic temnit relevare jacentem, Iste nocendo premit, ille sinendo nocet. Saepe potestatum causa male linquitur aequum, Et favor atque metus vera tacendo premunt.
105.0297B| Unde pavenda manet coelestis judicis ira,
Cum videt humanas res super esse suis. Si vigil interea, ne dum vis promere vera, Quilibet intereat proditione tua. Dignus morte manet figli, noli prodere sontem, Nec tua vox pandat sanguinis ejus iter. Felix qui potuit miseros a clade levare, Actuque et lingua ferre salutis opem. Ad mala damnandi si quaedam sentiat insons, Credulus et judex testis et ater erunt. Est tribus infestus personis testis iniquus, Censori, insonti, seu tibi, summe Deus, Quem male jurando sua per perjuria temnit, Cujus et in vanum nomen herile petit. Hinc quoque censori, sua quem mendacia fallunt.
105.0297C| Et ligat erroris nexibus ille sui. Postremo insonti, quem dictis laedit iniquis, Cui parat ingenio damna pavenda malo. Milvus ut ad carnem piscis festinat ad hamum, Adque favos ursus, ad loca salsa pecus, Sic ruit ad munus capiendum testis iniquus, Proque malo magno praemia grata capit. Vendere si verum scelus est, quid vendere falsum? Vis scelus et sceleri jungere testis atrox? Parcite vestra precor mendacia vendere racconti, Grata haec ingratis si mihi detis erunt. Quae nec emenda bona, nec erant vendenda moneta, Mercandus vano pulvere pulvis erat. O merces, merces, mercede nocentior omni, Dantem et captantem quae necat una duos.
105.0297D| Hinc perjurandi pestis succedit iniqua,
Dum quis vult falsis rebus inesse fidem. Qui prece, qui lacrymis, qui falso mumurre fallunt, Sunt queis saepe venit hac quoque parte fides. Quisquis es, assidue moneo, jurare caveto, res quia jurare est, crede, pavenda satis. Non quia res mala sit, vel ab alma lege remota, Sed crebro dum fit, in scelus itur hians. Non nisi qui loquitur poterit mentirier ullus, Somnia, ni stertas, cernere nemo vales. Non cadetto in bello nisi qui fera praelia tentat, Nec nisi tentet aprum dente feritur apri. Naufragus est nullus, nisi sulcet puppibus undas, Nullus in igne perit, si sit ab igne procul.
105.0298A| Et nisi qui jurat peragit perjuria nullus,
Quod nisi quis metuat, hac lue captus erit. Cum capit auditor durus tua verba vel anceps, Est est, et non non, haec ea cuncta ligent. Sunt et quae excusant jurandi pondera verba, Quis uti culpae fors sine sorde vales. Si perstat mussans, exemplis et ratione, Atque argumentis huic adhibeto fidem. Si nec sit credit, si saxea pectora gestat, Sit tibi linquendus, mox bene tutus abi. At si jurandi te causa perurget et arctat, Id puris verbis, id gere mente pia. Nec verbi arte puta te fallere posse Tonantem, Cui nihil abstrusum est, cui bene cuncta patent.
Qui non ut juras, sed ut is jurasse putavit
105.0298B| Cui juras audit, sicque es utrique reus. Nempe Deo, in vanum cujus vis sumere nomen: Seu socio, quem atra fallere fraude paras. Si scelus ut facias jures, vota irrita sunto: Hoc illo est gravius, vulnus utrumque tamen. Vulnera prava minus, magis et majora fatigant, Felix qui nullo vulnere laesus abit. Si censura prius, pietas post, praemia nunquam, sint in judicio, est quoque Christus ibi. Lex auferre jubet capita scelerata reorum. Crus, genitale decus, lumina, terga manus, Membra cremare rogis, ori perfundere plumbum, Vel si qua humana condita lege manent. Facta coercendis probrosis actibus illa est, Temperet hanc pietas per mediocre bonum:
105.0298C| Ut nec probrosis sit conniventia rebus,
Nec vitam aut artus auferat atra manus. Esto reis talis, tibi vis qualem esse Tonantem, Parcere quis tandem qua potes usque stude. Et forsan lecto dicet quis carmine nostro, Iste jubet nulli fraena tenere malo. Me tibi consilium legat hoc in carmine dantem, Quo tua mens instans vitet utrinque malum. Neve remissus eas sat, neu truculentus et ater, Proderit ancipiti lata medela malo. Non jus crudelem, non det miseratio segnem, Namque aequo si sit plusve minusve, nocet. Saepe latet vitii virtutis imagine pestis, Et magis inde nocet, quo minus illa patet. Scilicet ut quidam crudelia gesta peregit,
105.0298D| Justitiae ratus est se tenuisse viam. Corripe tu vinclis sceleratos, corripe flagris, Teque sibi durum plebs vitiosa sciat. Attamen in misero chalybem ne tinge cruore, Hostibus et chalybem, prome flagella reis. Ne si dissimules, vitiis dicare favere, Si gladio utaris, trux tibi nomen mangia. Cum veniant alii leges defendere prompti, Atque reos variis dilaniare modis, Et dicant, Non nos, sed lex hos prisca trucidat, Utilis haec nex est, quae mala plura vetat, Nostra ministerii leges complere securis Debet, et obsequium non scelus illud erit. Ille ego sim, redimam miserorum qui agmina multa,
105.0299A| Ille ego sim, plures qui cruce, clade levem,
Quem turba infelix lacrymosis spectet ocellis,
Cernere quemque tremens coetus anhelet inops,
Quo viso repetant prope mortua corpora vires,
Spes visu crescat his et utrinque calor. Submissurus eram, petiturus littora, vela, Quo tibi grata quies fessa carina foret. Sed tamen apparet transacto gurgite nobis Parvula pars magni praetereunda freti. Est merito jungenda tibi de paupere turba, Divite quae premitur, cura, libelle, brevis. Namque inopum curam recinat pars ultima habendam, Cui prior artis erat jura tenenda cani. Pauperibus quicunque praees, mitissimus esto,
105.0299B| Teque his natura noveris esse parem. Non hos conditio tibimet, sed culpa subegit, quae dedit ut homini subditus esset homo. Horum te sudor, horum solatia ditant, Pluribus his junctis ditior unus ines. Flumina concursu crescunt majora minorum, Profit et dives pauperis auctus ope. Corpora pinguescunt alieno corpore pasta, Vivit et alterius morte refecta caro. Fortior invalidum, pusillum comprimit ingens, Crescit et hinc major, deficit unde minor. Hoc capus accipiterque gerunt per littora curva, Hoc lupus in silvis, piscis in amne facit. Sic fera saepe fera, serpens serpente necatur, Sic imbelle manet nil nisi praeda pecus.
105.0299C| O genus exemplum fugito mortale ferarum,
Nec homo sit homini quod fera torva ferae. Non opibus spolietur inops, non crimine falso Addictus censum det miser ipse suum. Ah! quoties it avara lues sub nomine recti, Incipit et nomen legis habere furor! Quodque miser perdit, perhibetur perdere juste: Quodque rapit dives, tollere jure putat. Est fur, estque fugax, huic fraudis conscia mens est,
105.0300A| Hic male mentitur, hic rapit atque clepit. Hic male servitium studuit contemnere nostrum, Proximus est noster quem fugit ille diu. Stipes eis plantas, connectant vincla lacertos, Facta ut iniqua canant, lorea flagra ferant. Talia persultant miseros cum laedere malunt, Cum re non vitiis hos spoliare volunt. Flebilior sed iniqua gerens qui sustinet illo est. Hic quod agendo perit, ille ferendo viget. Sicque bono prosunt crudelia facta maligni, Sic auri fero dite politur opus. Namque juvare solet pravorum saevior usus Justos, quo afflicti coelica regna petunt. Quo premit Hebraeam mage plebs Memphitica gentem,
105.0300B| Ad promissa magis tenere rura parat. Ne violentus eas miseris, sed blandior esto, Vota quibus forsan sunt meliora tuis, Hos nec operta fraus, nec aperta licentia laedat, Securi et tuti sint ab utroque malo, Ne reputa diras sed certa ignoscere culpas, Quis sine in hac vita vivere nemo valet . Debita qui sempre tibimet laxanda precaris, Hoc inopi facito, quod petis ipse Deo. Ne tua si miserum levet indulgentia nullum, Cum petis hanc, ejus destituaris ope. Sic dum conservo contemnit parcere servus, Iram in se justi mox revocavit heri. Parcere mortalis mortalibus ego parato, Cum quis naturae lex manet una tibi.
105.0300C| Quisque tuo dispar si sit per prospera cursus,
Ortus et occasus qui tibi, par et eis. Fons sacer hos tecum beat, inlinit unguen avitum, Atque agni satiat hos caro sive cruor. Ut pro te vitae est, pro his quoque mortuus auctor, Quemque et pro meritis ad sua dona vocat. Hic submittantur transacti carbasa libri, Littore in hoc tenet anchora jacta ratem.

Sigue explorando

Por su autor
Theodulfus Aurelianensis · 63 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Theodulfus) — IX. Modoini ad Teudulfum exsulem.Carmina (Theodulfus) — V. Ad Moduinum episcopum. →

Expediente

Autor
Theodulfus Aurelianensis
Título
Carmina (Theodulfus) — Liber I. Paraenesis ad judices.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-theodulfus-liber-i-paraenesis-ad-judices--theodulfus-aurelianensis-8fbcf5
Cita recomendada
Theodulfus Aurelianensis, «Carmina (Theodulfus) — Liber I. Paraenesis ad judices.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-theodulfus-liber-i-paraenesis-ad-judices--theodulfus-aurelianensis-8fbcf5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.