105.0345D| Si nova nunc fierent tantarum exordia rerum, Jam novus usus eis nunc adhibendus erat. Sed quia trita rei jam dudum est semita tantae, Erga hanc majorum prisca tenenda via est. Mundus ab usque chao varius hoc ordine coepit, Et consummandus hac quoque sorte manet. Florigerae sedis habitator maximus Adamo
105.0346D| Sustulit hujusce conditionis onus. Ignibus aethereis quanquam Abel hostia capta est. Fraternos ictus hic moriendo tulit. Aspera quanquam Enoch sibi mors miretur ademptum, Quamvis sera, illum est appetitura tamen. Mortuus est Noe, spes orbis, pater atque secundus Qui vixit multas inclytus inter aquas. Sem quoque, mutato rex est qui nomine justus,
105.0347A| Verique oblator rito sacrificali. Ignis Achaemenii vincens incendia, victus Mortuus est Abraham, norma decus fidei. Atque Isaac sanctus, sterili de matre creatus, Inque typo oblatus rex bone Christe tuo. Nec minus et Jacob, Domini luctamine dignus Qui patris atque Dei fit benedictus ope. Nobilis atque ejus proles, magnusque senatus, Quorum ingens Joseph gloria justus erat. Post mala quae pendit, pro quis bona plura rependit. Extremum moriens clausit et ipse diem. Lotto Sodomam vitans mortem vitare nequivit, Tutum et sulphureis ignibus illa vorat. Mortuus Moyses, quo non fuit aptior alter Legem ferre Dei, colloquioque frui.
105.0347B| Sacricola et frater, redimitus murice et auro,
Cui frons et sanctum sancta vehebat onus,
Nun sacra seu proles, pollens Jordanis ad amnem,
Partitur populo qui pia rura pio. Aspera judicibus non est incognita sors haec, Quorum actu populus liber ab hoste fuit. Nec fuit eximius Samuel hoc fenore liber, Qui cluit a puero dogmate, lege, fide. Mortuus est David qui stravit caede Goliath, Comptus regno, armis, carminibusque sacris, Et Salomon sapiens, sancti constructor asyli, Post decus immensum, divitias et opes. Necnon et regum et vatum pius ordo priorum, Post scettra et verbi famina sancta Dei.
Pontifices celebres, et vatum summus Isaias,
105.0347C| Post sancta oracla hanc arripuere viam. Tu Pharii regis Josias tela tulisti, Qui cultu in Domini, proh dolor! aptus ere. Vectus et Elias quamvis conscendit ad alta, Mors dilata illi, non sit adempta tamen. Mortuus Elisei quamvis ex osse resurgat, Mortuus hic surgit, mortuus ille jacet. Ne moriatur habet Jonas vitale sepulcrum, Quam surgens vincit, mortem obeundo subit. Tangere quemque tregues sanctum timuere leones, Appetere hunc mortis non timet atra dies. Igne sacrae fidei pueri exstinxere caminum, Sed lethi nequeunt exsuperare rogum. Ezechiele moritur post visum sedis herilis, Postque arcana Dei mystica plura videt.
105.0347D| Jusque sacerdotii retinens cum prole beata
Esdras, qui templum restruit ornat, amat. Et Hierusalis instaurantes moenia sanctae, Zorobabel justus, Neemiasque pius.
105.0348A| Atque instaurandae texunt qui oracula gentis,
Zacharias vates, Aggeus atque sacer. Ester, et exsuperans Aman Mardocheus iniquum, Israelitarum qui populum eripiunt. Casibus horrendis Raphael Tobimque nurumque Eximit, haudquaquam mortis ab ore tamen Incestos Judith compescuit ense furores, Te non compescit mortis iniqua lues. Zacharias et anus superant facunda querelas. Ictus non superant mors sed acerba tuos. Nec homo coelestis, terrenusque angelus, aptans Promptus iter Domino, hac sorte alienus inest. Sed fera mors quid età, aliis trux, improba, saeva, Cum vitae auctorem perniciosa petis?
Qui te morte sua pressit, curvavit, abegit,
105.0348B| Et vitae surgens qui patefecit iter:
Auctoremque tuum tenebrosa in tartara mersit,
Mentibus exemptum collegiisque piis. Petrus apostolici princeps venerandus honoris, Quo bene clavigero coelica regna brevetto. Dogmate, Paule, viges penetrans secreta polorum, Quem ingens exornat poena, labor, studium. Pectore de Domini dat pocula sumpta Joannes, Quem pia virginitas, ejus et ornat amor. Fulget apostolicus sublimis et inclytus ordo, Cum doctis sociis discipulisque suis. Martyrum et insignis splendescens lampade coetus. Turbaque confesttrix, coro virgineo. Quamvis celsae animae, mortali stirpe creati Debita persolvunt mors inamata tibi.
105.0348C| Nomina difficile est cunctorum posse referri,
Qui sunt, qui fuerint, quos fore det Dominus. Sint meriti cujuscunque, horum nullus ab aevo Hac tamen immunis conditione manet. Denique rex magnus David sanctusque prophetes Afflatus sancto carmine cantat ita. Est quis homo vivens, qui te non pessima rerum Mors trahat, et visu possit abesse tuo? Eruet aut animam propriam quis manibus imis, Illorum et saeva quit caruisse manu? Mos hic ab usque chao mortalia germina pressit, Atque sua mundum lege subegit atrox. Conditionis enim hujusce debita solvit Frater, pro cujus carmina morte damus.