Te totus laudesque tuas, rex, personat orbis,
Multaque cum dicat, dicere cuncta nequit.
Si Mosa, Rhenus, Arar, Rhodanus, Tiberisque, Padusque
Metiri possunt, laus quoque mensa tua est.
105.0315D| Res satis immensa est tua laus, immensa manebit,
Dum pecori atque homini pervius orbis erit.
Quam bene si nequeo studiis explere loquendi,
Tantillus tantam temno tacere tamen.
Lubricis haec mixta jocis per ludicra currat,
Saepeque tangatur qualibet ille manu.
Laude jocoque simul hunc illita charta revisat,
Quem tribuente celer ipse videbo Deo.
O facies, facies ter cocto clarior auro,
Felix qui potis est semper adesse tili!
Et diademali sat dignam pondere frontem
Cernere, quae simili cuncta per arva caret.
Egregiumque caput, mentum, seu colla decora,
Aureolasque manus pauperiem quae abolent.
Pectora, crura, pedes, est non laudabile cui nil,
Omnia pulchra vigent, cuncta decora nitent.
Atque audire tui per pulchra affamina sensus,
Quo super es cunctis, est tibi nemo super.
105.0316D| Est tibi nemo super, solers prudentia cujus
Tanta cluit, nullus cui puto finis inest.
Latior est Nilo, glaciali grandior Istro,
Major et Euphrate est, non quoque Gange minor.
Quid mirum aeternus si talem pastor alendis
Pastorem gregibus condidit ipse suis?
Nomine reddis avum, Salomonem stemmate sensus,
Viribus et David, sive Joseph specie.
Tutor opum es, vindex scelerum, largitor honorum,
Atque ideo dantur haec bona cuncta tibi.
Percipe moltiplica laetanti pectore gazas,
105.0317A| Quas tibi Pannonico mittit ab orbe Deus.
Inde pias celso grates persolve Tonanti,
Cui solet ut semper sit tua larga manus.
Adveniunt gentes Christo servire paratae,
Quas dextra ad Christum sollicitante vocas.
Pone venit textis ad Christum crinibus Hunnus,
Estque humilis fidei, qui fuit ante ferox.
Huic societur arabi, populus crinitus uterque est,
Hic textus crines, ille solutus mangia.
Cordoba, prolixo collectas tempore gazas
Mitte celer regi quem decet omne decens.
Ut veniunt Arabes, Arabes nomadesque venite,
Regis et ante pedes flectite colla genu.
Nec minus hi quam vos saevique trucesque fuere,
Sed hos qui domuit vos domiturus erit.
105.0317B| Scilicet in coelo residens, per tartara regnans,
Qui mare, qui terras, qui regit astra polum [F., poli].
Ver venit ecce novum, cum quo felicia cuncta,
Teque tuosque adeant, rex, tribuente Deo.
En renovatur ovans aeternis legibus annus,
Et sua nunc mater germina promit humus.
Silvae fronde virent, ornantur floribus arva,
Sicque vizi servant en elementa suas.
Undique legati veniant qui prospera narrent:
Praemia sint pacis, omnis abesto furor.
Mox oculis cum mente simul manibusque levatis
Ad coelum, grates fertque refertque Deo.
Consilii celebretur honos, oretur in aula
Qua miris surgit fabrica pulchra tholis.
Inde palatinae repetantur culmina sedis,
105.0317C| La plebe mangia et redeat atria longa terens.
Janua pandatur, multisque volentibus intrent
Pauci, quos sursum quilibet ordo tulit.
Circumdet pulchrum proles charissima regem,
Omnibus emineat, sol ut in arce solet.
Hinc astent pueri, circumstent inde puellae,
105.0318A| Vinea laetificet sicque novella patrem.
Stent Carolus Ludovicque simul, quorum unus ephebus.
Jam vehit alterius os juvenale decus.
Corpore praevalido quibus est nervosa juventa,
Corque capax studii, consiliique tenax.
Mente vigent, virtute cluunt, pietate redundant,
Gentis uterque decor, dulcis uterque patri,
Et nunc ardentes rex acies flectat ad illos,
Nunc ad virgineum flectat utrinque chorum,
Virgineum ad coetum, quo non est pulchrior alter,
Veste, habitu, specie, corpore, corde, fide.
Scilicet ad Bertam, et Rodtrud, ubi sit quoque Gisla,
Pulchrarum una soror sit minor, ordo trium.
105.0318B| Est sociata quibus Leutgardis pulchra virago,
Quae micat ingenio cum pietatis ope.
Pulchra satis cultu, sed digno pulchrior actu,
Cum populo et ducibus omnibus una favet,
Larga manu, clemens animo, blandissima verbis,
Prodesse et cunctis, nemini obesse parat.
Quae bene discendi studiis studiosa laborat,
Ingenuasque artes mentis in arce locat.
Prompta sit obsequio soboles gratissima regis,
Utque magis placeat certet amore pio.
Pallia dupla celer, manuum seu tegmina blanda,
Suscipiat Carolus, et gladium Ludoich.
Quo residente, suum grata inter basia munus
Dent natae egregiae, det quoque charus amor.
Berta rosas, Chrodtrudh viole, et lilia Gisla,
105.0318C| Nectaris ambrosii praemia quaeque ferat.
Rothaidh poma, Hiltrudh Cererem, Tetdrada Lyaeum,
Quis varia specie, sed decor unus inest.
Ista nitet gemmis, auro illa splendet et ostro,
Haec gemma viridi praenitet, illa rubra. F
ibula componit hanc, illam limbus adornat.
105.0319A| Armillae hanc ornant, hancque monile decet.
Huic ferruginea est, apta huic quoque lutea vestis,
Lacteolum stropium haec vehit, illa rubrum.
Dulcibus haec verbis faveat regi, altera risu,
Ista patrem gressu mulceat, illa joco.
Quod si forte soror fuerit sanctissima regis,
Oscula det fratri dulcia, frater ei.
Talia sic placido moderetur gaudia vultu,
Ut sponsi aeterni gaudia mente gerat,
Et bene scripturae pandi sibi compita poscat:
Rex illam doceat, quem Deus ipse docet.
Adveniant proceres, circumstent undique laeti,
Complere studeat munia quisque sua,
Thyrsis ad obsequium semper sit promptus herile,
Strenuus et velox sit pede, corde, manu,
105.0319B| Pluraque suscipiat hinc inde precantia verba,
Istaque dissimulet, audiat illa libens.
Hunc intrare jubens, hunc exspectare parumper
Censeat, hunc intus, hunc tamen esse foris.
Regalique throno Calvus hic impiger adstet,
Cunctaque prudenter, cuncta verenter agat.
Adsit praesul ovans animo vultuque benigno,
Ora beata ferens, et pia corda gerens.
Quem sincera fides, quem tantus culminis ordo,
Pectus et innocuum rex tibi, Christe, dicat.
Stet benedicturus regis potumque cibumque,
Sumere quin etiam rex velit, ille volet.
105.0320A| Sit praesto et Flaccus nostrorum gloria vatum,
Qui potis est lyrico multa boare pede.
Quique sophista potens est, quique poeta melodus,
Quique potens sensu, quique potens opere est.
Et pia de sanctis Scripturis dogmata promat,
Et solvat numeri vincla favente joco.
Et modo sit facilis, modo scrupea quaestio Flacci,
Nunc mundanam artem, nunc redibens superam,
Solvere de multis rex ipse volentibus unus
Sit bene qui possit solvere Flaccidica.
Voce valens, sensuque veglia, sermone politus,
Adsit Riculfus, nobilis arte, fide.
Qui et si longinqua fuerit regione moratus,
Non manibus vacuis jam tamen inde redit.
Dulce melos canerem tibi, ni absens, dulcis Homere,
105.0320B| esse; sed quoniam es, hinc mea Musa tacet.
Non Ercambaldi solers praesentia desit,
Cujus fidam armat bina tabella manum.
Pendula quae lateri manuum cito membra revisat,
Verbaque suscipiat, quae sine voce canat.
Lentulus intersit, laturus dulcia poma.
Poma vehat calathis, cordis in arce fidem.
Cui sunt arguti sensus, alia omnia tarda,
Ocior esto probus Lentule voce, pede.
Nardulus huc illuc discurrat perpete gressu,
Ut formica tuus pes redit itque frequens.
Cujus parva domus habitatur hospite magno,
105.0321A| Res magna et parvi pectoris antra colit.
Et nunc ille libros operosus, nunc ferat et res,
Spiculaque ad Scotti nunc paret apta necem.
Cui dum vita comes fuerit haec oscula tradem,
Trux aurite tibi quae dat aselle lupus.
Ante canis lepores alet, aut lupus improbus agnos,
Aut timido muri musio terga dabit,
Quam Geta cum Scotto pia pacis foedera jungat,
Quae si forte velit jungere, ventus erit.
Hic poenasve dabit fugietne simillimus Austro,
Utque sit hic aliud, nil nisi Scottus erit.
Cui si litterulam quae est ordine tertia tollas,
Inque secunda suo nomine forte sedet,
Quae sonat in coelo prima, et quae in Scando secunda,
Tertia in Ascensu, quarta in Amicitiis.
105.0321B| Quam satis offendit pro qua te littera Salvi.
Utitur, haud dubiumquod sonat hoc et erit.
Stet Levita decens Fredegis sociatus Osulfo,
Gnarus uterque artis, doctus uterque bene.
Nardus et Ercambald si conjungantur Osulfo,
Tres mensae poterunt unius esse pede.
Pinguior hic illo est, hic est quoque tenuior illo,
Sed mensura dedit altior esse pares.
Pomiflua solers veniat de sede Menalcas,
Sudorem abstergens frontis ab arce manu.
Quam saepe ingrediens pistorum sive coquorum
Vallatus cuneis jus synodale gerit.
Prudenter qui cuncta gerens, epulasque dapesque
Regis honoratum deferat ante thronum.
Adveniat pincerna potens Eppinus, et ipse
105.0321C| Pulchraque vasa manu, vinaque grata vehat.
Jam circumsedeant regalia prandia jussi,
Laetitiae detur munus ab axe poli.
Et pater Albinus sedeat pia verba daturus.
Sumpturusque cibos ore manuque libens.
Aut si, Bacche, tui, aut Cerealis pocla liquoris
Porgere praecipiat, fors et utrumque volet.
Quo melius doceat, melius sua fistula cantet,
Si doctrinalis pectoris antra riget.
Est procul pultes, et lactis massa coacti,
Sed pigmentati sis prope mensa cibi.
Participent mensas epulis, et dulcia sumant
Pabula, vina bibent stansque sedensque simul.
Suo bene patratis, mensis dapibusque remotis,
105.0321D| Pergat laetitia plebs comitante foras.
105.0322A| Hacque intus remanente, sonet Theodulfica Musa,
Quae foveat reges, mulceat et proceres
Audiat hanc forsan membrosus Wibodus heros,
Concutiat crassum terque quaterque caput.
Et torvum aspiciens vultuque et voce minetur,
Absentemque suis me obruat ille minis:
Quem si forte vocet pietas gratissima regis,
Gressu mangia obliquo vel titubante genu.
Et sua praecedat tumefactus pectora venter,
Et pede Vulcanum, voce Jovem referat.
Haec ita dum fiunt, dum carmina nostra leguntur,
Stet Scottellus ibi, res sine lege furens,
Res dira, hostis atrox, hebes horror, pestis acerba,
Litigiosa lues, res fera, grande nefas.
Res fera, res turpis, res segnis, resque nefanda,
105.0322B| Res infesta piis, res inimica bonis.
Et manibus curvis, paulum cervice reflexa,
Non recta ad stolidum brachia pectus eant.
Anceps, attonitus, tremulus, furibundus, anhelus,
Stet levis aure, manu, lumine, mente, pede,
Et celeri motu nunc hos nunc comprimat illos,
Nunc gemitus tantum, nunc fera verba sonet.
Nunc ad lectorem, nunc se convertat ad omnes
Adstantes proceres, nil ratione gerens.
Et reprehendendi studio ferus aestuet hostis,
Cui sit posse procul, jam quia velle prope est.
Plurima qui didicit, nil fixum, nil quoque certum,
Quae tamen ignorat, omnia nosce putat.
Non ideo didicit, sapiens ut possit haberi,
Sed contendendi ut promptus ad arma foret.
105.0322C| Multa scis et nulla sapis, plura, inscie, nosti,
quid dicam inde magis? non sapis, atque sapis.
Rex sua fulcra petat, habeat sua mansio quemque:
Rex bene laetus mangia, plebs bene lata incontra.
At tu posce pio reditum mea fistula regi,
Et cunctis veniam quos ciet iste locus [F., jocus].
Qui ne quem offendat, placeat dilectio Christi,
Omnia quae patir, cui bona cuncta placent.
Hac ope qui vacuus, qui tanto est munere nudus.
Sit licet infensus, est mihi cura levis.
Qui te mundani regni, rex, extulit arce,
Praemia perpetui det meliora tibi.