CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGotteschalcus Orbacensis

Gotteschalcus Orbacensis · Medieval

Carmina (Strecker) — Heu, valeo, omnigenum quia pondere flagitiorum

latín

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Heu, valeo, omnigenum quia pondere flagitiorum
Me scio depressum; hinc vereor, rex splendide, multum,
Cum mihi lamentum potius quam carmina laudum
5Competat et agnum pro carmine fundere planctum.
At tu pendentem crucis et tormenta luentem,
Protulit ut laudem, exaudisti, sancte, latronem
Fundentique precem largitus es ipse salutem
Et sibi caelestem tribuisti cernere lucem:
10Sic quoque nunc famulum dignare audire misellum
Quin et vota precum pariter cum carmine laudum
Iam, precor, exaudi, qui nullum foeda fatenti
Vulnera nescisti celeri pietate mederi,
Infaustoque mihi citius succurre petenti
15Atque medere mei languoribus, obsecro, morbi,
Qui licet ante tibi sunt, o deus inclite, noti,
Hos tamen ipse humili iamiam volo corde fateri.
Sed cum sint nimii nequeantque ex ordine pandi,
Hos idcirco brevi perstringam cuncta scienti.
20. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Sigue explorando

Por su autor
Gotteschalcus Orbacensis · 22 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Strecker) — Cursum mundi sol vergentis pariterque hominisCarmina (Strecker) — O mi custos, o mi heros →

Expediente

Autor
Gotteschalcus Orbacensis
Título
Carmina (Strecker) — Heu, valeo, omnigenum quia pondere flagitiorum
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-strecker-heu-valeo-omnigenum-quia-ponder--gotteschalcus-orbacensis-e08c1d
Cita recomendada
Gotteschalcus Orbacensis, «Carmina (Strecker) — Heu, valeo, omnigenum quia pondere flagitiorum», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-strecker-heu-valeo-omnigenum-quia-ponder--gotteschalcus-orbacensis-e08c1d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.