Cursum mundi sol vergentis pariterque hominis
Designans et metas orbis ac spherae volubilis
Circumlustrans mutat acta conficit et tempora
Annorum necnon inmensa peragit curricula,
5Momenta volvens alterna per aetatum milia.
Vectus aureo figmento, et curru quadriiugo,
Lucidus in poli centro corporali radio,
Via regia libratim per menses duodecim
Horas fingit, dies agit, oritur et occidit,
10Bisque secat zodiacum, binis aequinoctium
Tangens punctis quadruplatum reddit emisferium.
Hominis sunt ista, deus, ordinata dotibus,
Qui fungit vita diebus pariter et noctibus;
Iussus, quatuor ditatus te duce virtutibus
15Bina pulsat caelum luce: intellectu, opere.
Ergo, creator aeterne, pater potentissime,
Qui per filium tam magnam construxisti machinam
Atque hominem qui tuam condis ad imaginem
Quique nobis pignus sanctum dedisti paraclitum,
20Miseris in nostra morte sis volens succurrere,
Quam occasu solis huius anxie recolimus.
Sed in solis magni morte plurimum confidimus.
Da nobis te invenire placatum, piissime,
Cum tibi reddemus flatum singulari vespere,
25Qui tempus ad vespertinum post actum diluvium
Oleae misisti ramum, homini presagium:
Nam quando misisti tuum filium carissimum,
Tale tunc nobis et tantum contulisti oleum,
Quod omnes preoccuparet balsamorum guttulas
30Et aromatum fraglaret super omnes virgulas.
Ad cuius iam pedes iacet devicta mortalitas,
Cuiusque dono sanatur nostra nunc infirmitas,
Et a quo prostrata morte regnat innortalitas.
Gloria sit deo patri, proli, quin spiritui,
35Deo trino necnon uni, paci, vite, lumini,
Nomini nimirum dulci divinoque numini.